Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tum, et quindecim ab urbe passuum millibus dissitum Gormans-town nobilium Prestoniæ familiæ vice-comitum notissimum domicilium. Juxta Leghliniam vero, non modo Gormondi nemus et Gormondi vadum nomen illius retinent: sed etiam in ipsa ecclesia cathedrali extabat nuper ejusdem titulus, saxo inscriptus sepulchrali :

Hic jacet humatus Dux fundator Leniæk

En Gormondi Burchardus, vir gratus Ecclesiæ.

Hoc epitaphium anno MDLXXXIX. conspectum a se fuisse, in Hibernicis suis annalibus testatur Thadæus Doulingus: ubi Gurmundum non totam Hiberniam, sed Lageniam tantum et Midiam sibi subjugavisse, ac filium suum Burchardum (Hibernis O Gormagheyn dictum) ducem Montis Margei1 constituisse docet.

Quantam vero Britannico populo cladem Gurmundiana tempestas hæc attulerit, Galfridus sic enarrat: "Postquam infaustus tyrannus cum innumerabilibus Africanorum millibus totam fere insulam vastavit, majorem partem ejus quæ Loegria vocabatur, præbuit Saxonibus, quorum proditione applicuerat. Successerunt itaque Britonum reliquiæ in occidentales regni partes, Cornubiam videlicet atque Guallias: unde crebras et ferales irruptiones incessanter hostibus fecerunt. Tunc igitur archipræsules, Theonus Londoniensis et Thadiocus Eboracensis, cum omnes ecclesias sibi subditas usque ad humum destructas vidissent; cum omnibus ordinatis, qui in tanto discrimine superfuerant, diffugiunt ad tutamina nemorum in Guallias cum reliquiis sanctorum: timentes ne barbarorum irruptione delerentur tot et tantorum veterum sacra ossa, si ipsa in imminenti periculo desererent, et sese instanti martyrio offerrent. Plures etiam Armoricanam Britanniam magno navigio petiverunt, ita ut tota Ecclesia duarum provinciarum, Loegriæ videlicet et Northanhumbriæ, a conventibus suis desolaretur. Amiserunt deinde Britones regni diadema multis temporibus, et insulæ monarchiam ;

k Id est Legh- Lenia.

m Histor. Britannic. lib. 3. cap. 10, 11.

Sliew-marge.

nec pristinam dignitatem recuperare nitebantur: imo partem illam patriæ quæ eis adhuc remanserat, non uni regi sed tribus tyrannis subditam, civilibus præliis sæpissime vastabant."

Nicolaus Cantelupus in Cantabrigiensi historiola Pictis et Saxonibus a Modredo invitatis calamitatem hanc Britannis inductam narrat: Cantabrigiensis academiæ, a seipso, ut videtur, excogitatum, casum ita deplorans: "Heu! civitas plena populo, mater virtutum, scientiarum nutrix Cantabrigia, post mortem inclyti regis Arthuri, bellantium incendiis, librorum direptionibus et hostium deprædationibus facta est quasi vidua a doctoribus. Unde nefandi ambrones" Picti et Saxones, quos proditor ille Modredus invitaverat, Christicolas studentes pariter et cives Cantabrigiæ gladiis et flammis, ut lupi oves, exterminant, fertilem patriam orientalis Britanniæ devastabant, sacras ecclesias destruunt, et Christianitatem a mari usque ad mare deleverunt. Quod percipientes archipræsules, Londoniæ Theonotus et Eboraci Tadeocus, cum omnibus ordinatis et studentibus Cantabrigiæ qui in tanta destructione superfuerant, defugerunt ad tutamina nemorum Cambria; ubi semper vigebat Christianitas, quæ a tempore Eleutherii papæ nunquam inter eos defecerat. Veruntamen quidam vi detenti manserunt Cantabrigiæ, dissolutionem civitatis venerandæ mentis amaritudine deflentes. Pontifices autem antedicti cum aliis sanctorum reliquiis, ne barbarorum irruptione delerentur, aufugientes Cambriam, religione Christianitatis clarissime resplenduerunt: ita ut cœlestis regni desiderio succensi, vitam solitariam appetentes, relicto seculo Deum sequerentur. Ex quibus abbatia illa nobilissima Bangoriæ floruit in Dei populo: ubi duo milia et centum monachi in continua laude divini nominis perseverabant."

Matthæus Florilegus ad annum DLXXXVI. sub Caretico, sed Gurmundi mentione prorsus prætermissa, ex

" Vid. Jo. Cai. histor. Cantabrig. academ. lib. 1. pag. 30. et Camd. Britan. pag. 91.

• Vid. supra, cap. 6. op. tom. 5. pag. 160, 161,

tremam hanc Britannorum cladem contigisse refert: de mortuis sanctorum corporibus occultatis, Saxonum in Christianam religionem odio, et B. Albani delubro ab eis diruto, hæc insuper adjiciens: "Quibusdam sanctorum corporibus, quæ in sepulcris jacebant reverenter occultata, cumulos terræ superposuerunt; ne ab infidelibus despectui haberentur. Erant enim Anglorum sive Saxonum reges armis strenuissimi, pagani atrocissimi; qui nihil potius quam Christum et Christianorum cultum subvertere sitiebant. Nam siqua ecclesia, terra subjugata, illæsa servabatur; hoc magis ad confusionem nominis Christi quam ad gloriam faciebant. Nempe ex eis Deorum suorum templa facientes, profanis suis sacrificiis sancta Dei altaria polluerunt. Hac denique tempestate ecclesia beati martyris Albani, quæ post passionem suam miro" tabulatu lapideo atque ejus martyrio condigna legitur fabricata, dejecta penitus cum aliis creditur et deleta; donec per ministerium Offæ regis, Angelo sibi revelante, corpus gloriosi martyris inventum est, et monasterium ejus denuo fabricatum."

At sepulturæ B. Albani locum Britannis ante hanc tempestatem fuisse ademptum, Malgone sive Maglocuno adhuc superstite, ex Gildaa quidam colligunt: et jam inde a primis Saxonum temporibus deletam fuisse illius memoriam, ab eodem Florilego his verbis alibi traditum invenio : "Fuerat locus, et memoria martyris, post adventum sancti Germani Altissiodorensis episcopi, qui cum beato Lupo Trecasinæ urbis episcopo, ad extirpandam hæresim Pelagianam in Britanniam venerat, annis circiter CCCXLIV. omnino deleta. Siquidem gens pagana Saxonum, Jutorum et Anglorum, Britonibus expulsis, Britanniam subjugarant: mox agros depopulantes, ignem in civitates et oppida accumulantes, sacras ecclesias solo tenus complanantes, sacerdotes detruncantes, cunctam pene superficiem

P Vid. supra, cap. 8. op. tom. 5. pag. 234.

4 Supra, cap. 7. op. tom. 5. pag. 176, 177. Vid. Camden. in Hertfordshire, pag. 293.

r Flor. historiar. ad ann. 794. ex antiquiore monacho Albanensi, qui Offæ regis vitam descripsit. vid. supra, cap. 7. et cap. 11. op. tom. 5. pag. 201. 378.

[ocr errors]

insulæ a mari usque ad mare immisericorditer deleverunt. Hac itaque tempestate, ecclesia beati Anglorum protomartyris, Albani, quam Beda in Anglorum historia, post passionem ejusdem martyris, miro tabulatu lapideo scripsit fuisse constructam, inter cæteras regionis ecclesias funditus est subversa. Unde et sepulcrum ejus, quod in adventu sancti Germani, et ante a passione martyris usque ad illius patriæ desolationem, omnibus notum, et propter miraculorum frequentiam ab omnibus fuit adoratum, tempore quo Offæ regi Angelico extitit ministerio revelatum, erat incognitum universis :" quanquam locum, in quo illa "frequentium operatio virtutum celebrari" ferebatur, Beda usque ad tempus quo scripsit ipse, annis nimirum LXII. ante revelationem quæ Offæ facta fuisse dicitur, satis omnibus fuisse cognitum, non obscure significet.

Non igitur ecclesiam B. Albani memoriæ dicatam, quam ad sua usque tempora superfuisse confirmat Beda, infidelium Saxonum temporibus funditus subversam fuisse dicendum est; sed sepulchrum tantum illius, quod extra ecclesiam fuerat positum, Saxonibus post receptam fidem Christianam usque ad Offæ tempora fuisse incognitum: de quo Albanensis ille monachus, qui sub medium duodecimi post Christum seculi de translatione S. Albani tractatum edidit: "Refrigescente charitate," inquit, "refriguit in Anglorum regno beati Albani martyris devotio. Et quia Catholicæ fidei fervens ardor tepuit, præclaram sancti viri memoriam infidelitas obscuravit. Latuitque sub cespite martyrii sui testis Christi egregius per secula reconditus ; adeo ut omnibus ejus notitia videretur pene subtracta, et impreciabilis margarita nesciretur occulta:" et postea de inventione corporis sub Offa verba faciens: " Planiciem duntaxat sciebant ejus martyrii; sed locum ignorabant martyris sepulchri. Tandem, ut Deo placuit, terram aperiunt; urnam athlete lapideam offendunt, in qua thesaurum sacri reperiunt corporis ejus qui cum Christo jam regnat in cœlestibus castris." Cum quibus et illa alterius cœnobitæ Albanensis, qui de eadem translatione reliquiarum S. Albani lectiones concinnavit,

Bed, histor. lib. 1. cap. 7.

sunt conferenda: "Aperientes terram, abditam in sarcophago lapideot preciosam sacri corporis repererunt margaritam. Quam cum timore sancto et ingenti levantes gaudio, cum hymnis et laudum præconiis, in sanctam contulerunt basilicam honori beati martyris ædificatam" et ipsius quoque Westmonasteriensis Matthæi illa: "Thesaurum diu sub cespite absconditum archiepiscopus cum suis episcopis de sepulchro levantes cum timore sancto, præcedente solemni processione in hymnis et laudum præconiis, transtulerunt in quandam ecclesiam, olim extra urbem Verolamium in honorem sancti protomartyris consecratam; ubi in locello, ex auro et argento simul et lapidibus preciosis fabrefacto, pia patris pignora reponuntur."

Ab Offa S. Albani ædificatam fuisse basilicam, affirmat Guilielmus Malmesburiensis; ita de eo scribens: "Reliquias" B. Albani, ad illud tempus obscure reconditas, et reverenter elevari et in scrinio, quantum regia magnanimitas poterat, gemmis et auro decorato componi præcepit; basilica pulcherrimi operis ibi ædificata, et monachorum congregatione adunata:" Verum cœnobii tantum ab eo conditi Ingulphus meminit: fundatum ab eo referens "monasterium nigrorum monachorum in Verolamia civitate, ad honorem Dei, et protomartyris Anglorum, scilicet S. Albani;" et chartam illius anno DCCXCIII. (eodem ipso, quo repertæ ab eo sunt Albani reliquiæ) datam recitans, in qua monachos Croylandenses, tanquam fratres suos monachos de sancto Albano, in clientelam suam accipit. Primus autem abbas ecclesiæ S. Albani Anglorum protomartyris Willegodus fuit, quem Offa rex Merciorum potentissimus anno Dominicæ incarnationis DCCXCIV. Calendis Augusti corpore martyris invento, monachis introductis ecclesiæ nondum fabricatæ abbatem præfecit, et sub vita regulari vivere ordinavit: ut habet in historia sua majore ad annum Christi MCCXIV. Matthæus Parisiensis. Et post Offæ tempora lapideam illam S. Albani constructam fuisse ecclesiam," insolito Britonibus more", atque antiquiorem

Thecam ligneam habet Matthæus Florilegus, ad ann. 794. ut supra, cap. 11. op. tom. 5. pag. 378. Tumbam lapideam, Matthæus Parisiensis, ann. 1257. Guil. Malmesbur. lib. 1. de gest. regum, cap. 4.

Bed. histor. lib. cap. 4.

VOL. VI.

H

« AnteriorContinuar »