Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tum, seu vetustate fatiscentem dum refici curarem; ossa reperi, post mille annos ne minimum quidem consumpta, vulneris immanis tanquam recenter facti in cranio remanente vestigio. Cæterum Mouricus, officio se nondum satis functum arbitratus, prædia adjacentia ecclesiæ contulit; et loco, a posteris nomen antiquitus impositum, Merthir-Tewdrick, quasi dicas martyrium Theodorici: quem, quod in bello ceciderit contra Christiani nominis hostes gesto, pro martyre ducendum arbitrati sunt. Postea vero contractius Merthirn appellari cæpit; et deinde, sicut hodie, Mathern.” Hæc D. Godwinus, in Landavensium episcoporum a se, dum Landavensis ipse esset episcopus, edito catalogo.

Iisdem quoque temporibus Petrocus et Kentigernus Britanniam illustrarunt: de quorum priore ita scribit in ejus vita Johannes Tinmuthensis : “ B. Petrocus natione Cumber, ex regali ortus prosapia, ita vixit a puero, ut sequax fidei, et operum apostolorum principis imitator, quodam quasi præsagio ex proprii nominis assignatione percepto divinitus, se etiam petram esse contenderet in qua suam ecclesiam ipsa veritas superædificare promiserat. Cui talem Deus contulerat gratiam, ut in omnium oculis beneplacitus et acceptus appareret. Erat enim modestus, humilis, dator hilaris, continua charitate fervens, ad omnia religionis opera promptus. Mortuo autem rege patre suo, optimates quique consona populi acclamatione regem hæreditario jure ipsum constituere nitebantur. llle vero neglecta regali pompa, assumptis secum sexaginta sociis, monasterium intrans habitum religionis suscepit. Elapsis post hæc aliquot annis in Hiberniam proficiscens, literarum disciplinis et sacræ Scripturæ viginti annis se mancipavit." Quo tempore S. Coemgenum sive Keyvinum, Glindelacensem postea abbatem (de quo in capite decimo septimo erit dicendum) a septimo usque ad duodecimum ætatis annum in literis ac sanctis moribus ab eo fuisse insti. tutum, vitæ Coemgeni scriptor memorat.

Ipse quoque Petrocus utk Lelandus rem narrat, “studiorum insolito quodam conflagrans amore, præceptores eximie doctos excoluit. Nec manum prius de tabula sustulit, quam totos viginti annos in lectione bonorum authorum exegisset. Quæsitus hac laboriosa scientiæ thesaurus cura tandem est inventus : qui jam ne deliteret, inventor Hibernicas gazas in Coriniam seu Cornubiam transtulit, et videndas omnibus exhibuit. In coenobio vero apostolici ordinis, quod in Cornubia aliquot passuum millibus a Sabrino litore ædificabat, discipulos habuit, Credanum, Medanum, et Dachanum; viros doctrina et vitæ sanctitate illustres." In proxima vicinia Samson quidam, sanctitate item conspicuus, sedem sibi elegerat, in qua solitariam vitam duceret. Locus autem in quo Petrocus consedit, prius Loderic et Laffenac, postea Petrock-stow dictus, hodie Padstow nominatur. Postquam hic cum sociis suis per triginta annos esset commoratus, Romam et Hierosolymam visitavit, deinde ad Indiam et orientalem oceanum penetravit; ubi cum in ignota quadam insula integro septennio theoricæ vitæ vacavisset, occidentalem Britanniam petiit, in qua Tendurus tum regnabat, vir atrox et ferus moribus : si Johannis Tinmuthensis narrationibus fides hic sit adhibenda.

k Jo. Balæ scriptor. Britann. centur. 1. cap. 60.

Apud sanctum Petrocum confessorem Cornubiensium episcoporum sedem aliquando fuisse, in libro secundo de gestis pontificum Anglorum, docet Guilielmus Malmesburiensis; addens,“ locum esse apud aquilonales Britones supra mare, juxta flumen quod dicitur Hegelmithe.” Similiter et Rogerus Wendoverius : “ Cornubienses pontifices apud sanctum Petrocum juxta Walenses aquilonales super flumen Heilemuthe sedes habuerunt.” Hæc ille : et qui eum sequi solent, Matthæus uterque, Parisiensis et Westmonasteriensis, et Roffensis historiæ collector; ad annum gratiæ DCCCCV. ubi in editis historiarum foribus sedes illa episcopalis fuisse dicitur “apud S. Patrocum de Bodwini vel, ut locus est legendus, apud S. Petrocum de Bodmini." Bodmaniæ enim vel Bodminiæ in Cornubia conditum fuit olim corpus S. Petroci: quod inde furto ablatum, ad S. Mevenniil in Armorica

I S. Mein.

Britannia monasterium translatum et Henrici II. Anglorum regis mandato restitutum fuisse, in anni MCLXXVII. historia Rogerus Hovedenus ita narrat: “Martinus cano-. nicus regularis ecclesiæ de Bomine furtive asportavit corpus S. Petroci, et fugiens secum detulit in Britanniam, ad abbatiam sancti Mevenni. Quo comperto, Rogerus: prior ecclesiæ de Bomine, cum saniore parte capituli sui, adiit regem Angliæ patrem, et adversus eum effecit, quod præcipiendo mandavit abbati et conventui sancti Mevenni, ut sine dilatione redderent corpus beati Petroci Rogero priori de Bomine: et nisi fecerint, præcepit rex Rollando de Dinant justitiario Britanniæ, ut corpus illud sanctum vi tolleret et prædicto priori de Bomine traderet. Quo audito, abbas et conventus sancti Mevenni, ecclesiæ suæ præcaventes indemnitati, et non audentes regiæ resistere voluntati, corpus illud reddiderunt sine aliqua diminutione Rogero priori de Bomine; jurantes super sancta evangelia, et super sanctorum reliquias, quod ipsi idem corpus, et non alternatum cum omni integritate reddiderunt."

Kentigernus Glascuensis episcopus (de quo in sequente capite pluribus erit agendum) popularium injuriis sede sua excedere coactus, et versus Meneviam ubi S. David virtutibus floruit iter aggressus, juxta Caerleon multos ad fidem convertit et ecclesiam construxit : et cum sancto David aliquantisper moram trahens, a rege terræ illius Cathwallain locum ad construendum monasterium accepit. Ædificato autem apud Elgu cænobio, sedem episcopalem ibidem constituit. Subregulum quendam illi minas inferentem, et de loco illo expellere cum injuria nitentem, et cæcitate a Deo percussum, prece ad Deum fusa sanavit: et adjutorem et protectorem in posterum habere meruit. Congregati sunt autem in monasterio illo novies centum et sexaginta quinque fratres sub regulari disciplina, in magna abstinentia Deo servientes. Trecentos enim illiteratos agriculturæ et pecorum custodiæ extra monasterium deputavit: alios trecentos operibus infra monasterium exercendis et cibariis præparandis assignavit ; et trecentos sexaginta quinque literatos divinis officiis jugiter celebrandis intitulavit. Nec facile quenquam illorum egredi, sed tanquam in sanctuario Domini assidue commorari instituit. Divisit enim per turmas et conventus collegium: ut uno conventu servitium Dei in ecclesia terminante alter continuo intrans illud inchoaret; quo consummato, alius sine mora introiret. Sicque turma una exeunte, et altera ingrediente, oratio sine intermissione ab ecclesia illa ad Deum fiebat: et benedicendo Dominum in omni tempore, semper laus Dei in ore illorum resonabat. Erat inter illos quidam nomine Asaph, genere et specie clarus, ab ipso pubertatis flore virtutibus et miraculis fulgens: qui vitam magistri in omni sanctitate et abstinentia jugiter sequi satagebat. Quem vir Dei in posterum carum habens, curam monasterii illi delegavit, et in episcopatu successorem suum instituit." Habet ista, in Kentigerni vita, Johannes Tinmuthensis.

De ecclesia illa a Kentigerno extructa, et regulo impedimentum operi inferente, addit hæc in Asaphensium episcoporum catalogo D. Godwinus: “ Ecclesiam ex materia primum fabrefactam, postea ex lapidibus novam construxit, quamvis impeditus multum a Malgone vel Maglocuno, rege quodam Britannico, sexto inde miliari apud Deganwy habitante, qui tamen placatus paulatim, cathedram episcopalem in eadem tandem collocari permisit, et non solum prædiis multis locupletavit, sed immunitates etiam et privilegia non pauca episcopo monachisque indulsit. Sedes a nonnullis Elguensis, ab aliis Elvensis et Lanelwensis nuncupata, a fluvio Elwe, prope quem sita est:" ubi Elwy nimirum et Cluida in agro Flintensi una confluunt. Angli vero hodie ab Asapho illo, quem Kentigernus ad Glascuenses suos revocatus in Elguensi ecclesia successorem constituit, Sainct Asaph nominant. Quem Asaphum anno a communi salutis origine DXC. claruisse, atque ordinationes suæ ecclesiæ, magistri Kentigerni vitam, et alia nonnulla scripsisse, nescio quam vere, Balæusm asserit : ipsius etiam Kentigerni laudes ita celebrans.

“Dum" esset Elviæ seu Elguæ in terra Cambrensi, vir apostolici ordinis, in pastorem constitutus; melote ex caprinis pellibus usus, et cuculla stricta, candidaque contectus stola, primitivæ Ecclesiæ formam servavit. Apostolico more pedes ad prædicandum perrexit, multosque ad fidem convertit, apostatas revocavit, Pelagianos expulit, nondum renatos baptizavit, simulacra evertit, ecclesias condidit, ægrotis ministravit, languores curavit, in magnaque semper abstinentia vixit, homo ad promovendam religionem veram natus:" ubi, ad Pelagianorum expulsionem referenda est illa, quæ apud Johannem Tinmuthensem extat, historia :

m Jo. Balæ, ccntur. 1. cap. 68.

n Ibid. cap. 61.

Occurrit viro Dei clericus quidam peregrinus et eloquens : requisitusque quis esset, et unde venisset; prædicatorem veritatis, et viam Dei in veritate docentem se esse respondit. Quem, spiritu sancto revelante, Pelagiana hæresi irretitum agnoscens, cum a via iniquitatis eum avertere non posset; utriusque hominis interitum vicinum illi fore denuncians, a sua diæcesi jussit eum expelli. Qui fluvium quendam transire tentans, aquis suffocatus ad tartara descendit."

Nondum enim penitus extinctam fuisse in orbe Christiano Pelagianam pestem, ex Aurelio Cassiodoro etiam intelligimus, exitiosam istam hæresim hunc in modum retundente: “ Væ° illis qui hanc regulam declinantes, in hominis putant arbitrio consistere, ut mereatur ad aliqua Dei munera pervenire. Ipse enim donat, ut bona velimus; ipse perficit, ut ad ejus præmia pervenire possimus : quod apostolus lucidissime declaravit: Quid autem habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Desinat ergo Pelagiana hæresis redivivas suscitare calumnias.” Et alibi: “Omnes? quidem hæreses detestabili cogitatione repertæ sunt: Pelagianum vero malum quam sit perniciosum, hinc datur intelligi, quod tanta coge noscitur assiduitate redargui.” Quin et Justinum juniorem imperatorem hoc tempore “ ferunt in hæresin Pelagianam delapsum." Ut de Venantio Fortunato nihil dicam; qui, in expositione petitionis tertiæ orationis Dominicæ, et

o Cassiodor. in Psalm. 58.

p 1 Cor. cap. 4. ver. 7. 9 Cassiodor. in Psalm. 24.

r Gregor, Turoncns. histor. lib. 4. cap. 33. Paul. Diacon. continuat. Eutropii, lib. 18. Ranulph. Cestrens. polychronic. lib. 5. cap. 7.

« AnteriorContinuar »