Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anno Christi.

MLXXX. Turstinus Normannorum primus Glastoniensis cœnobii abbas factus
est. Tom. 5. pag. 152.

MLXXXII. Vitalis abbas Westmonasteriensis, ad quem Sulcardus monachus
ecclesiæ illius scripsit historiam, mortem obiit. Ibid. pag. 156.
MLXXXVII. Walwani, regis Arthuri nepotis, sepulchrum in Rossia inventum
fuisse scribitur. Tom. 6. pag. 32.

MXC. Marianus Scotus et conterranei ejus, Ifacius, qui CXX. vixit annos,
Clemens, Murichardochus, Johannes, Candidus et Donatus, imperante
Henrico IV. Ratisbonam venerunt: quorum fama moti plures Scoti de
Hibernia adventarunt; quibus septem illi præfuerunt. Vid. Johannem
Aventinum lib. 6. annal. Boiorum. Alium hunc fuisse a Mariano chro-
nographo tom. 6. pag. 282. confirmat Matthæus Raderus in sua Bavaria

sancta.

Osmundus, breviarii Sarisburiensis concinnator, claruit. Tom. 5. pag.
180.

MXCI. Benigni, Armachani antistitis, reliquiæ Ferremeria translatæ sunt Glas -
toniam. Tom. 6. pag. 438, 439.

MXCVI. Epistolæ ad Anselmum Cantuariensem archiepiscopum a Waterfordi-
ensibus transmissæ subscribit Samuel Dubliniensium et Ferdomachus
Laginiensium episcopus. Ut enim Laginiensium archiepiscopatus a sede
Slebhtiensi primum ad Fernensem, ita succedentibus temporibus ob
S. Brigidæ honorem a Fernensi ad Kildariensem (cujus hic Ferdomna-
chus antistes erat) translatus est; atque in Dubliniensi ecclesia postre-
mum constitutus. Ibid. pag. 163. 425.537.

MCI. Ferdomnachus Kildariensis episcopus obiit. Ibid. pag. 537.
MCII. Felix O-Dullane episcopus Ossoriensis obiit: cujus ecclesia cathedralis
tunc erat apud Aghboo in superiori Ossoria. Ibid. pag. 426.
MCIII. Mugronus O-Mungar, Armachiæ et totius
primarius, III. Nonas Octobris vitam finivit.
Herwoldus Landavensis episcopus centenario major obiit: in cujus senec.
tute, bellis in Wallia ferventibus, ecclesiæ illius status plurimum debi-
litatus fuisse dicitur. Tom. 5. pag. 109.

occidentalis Europa lector
Ibid. pag. 422.

MCVII. Urbanus Glamorganensis sive Landavensis ecclesiæ in Wallia epis-
copus Cantuariæ consecratus est. Ibid. pag. 115.

MCVIII. Mæl-patricius O-Druranus munus lectoris Armachiæ suscepit. Tom.
6. pag. 422.

Turgotus prior Dunelmensis III. Calendas Augusti episcopus Sancti Andreæ
Eboraci consecratus est. Ejus tempore totum jus Keledeorum totius
regni Scotia translatum est in episcopatum sancti Andreæ. Ibid. pag.
197.

MCIX. Hervæus, sede Bangorensi in Wallia dimissa, primus Eliensis epis-
copus factus est. Tom. 5. pag. 161.

MCXV. Turgotus, quum septem annis ecclesiæ S. Andreæ in Scotia præfuisset,
mortuus est. Tom. 6. pag. 197.

"Wilfridus episcopus de Sancto David in Walonia obiit. Usque ad illum
episcopi extitere Britonici:" inquit Florentius Wigorniensis. Hucusque
etiam omnes episcopi ecclesiæ Menevensis sive S. Davidis, omni archi-
episcopali dignitate usi fuisse dicuntur, excepto pallio, et episcopos

Anno Christi.

Walliæ tanquam suffraganeos consecravisse; nulla penitus alii ecclesiæ
facta professione vel subjectione. Tom. 5. pag. 108. 113.
Henricus I. Anglorum rex, subacta Wallia, Bernardum primum Norman-
norum Menevensem episcopum constituit; qui licet Cantuaria consc-
crationem susceperit, jura tamen ecclesiæ suæ publice protestatus est; et
crucem interdum sibi præferri per Walliæ fines attentavit. Ibid.
pag. 108.

MCXIX. Ab Urbano Landavensi episcopo in Remensi concilio coram Calixto II.

pontifice, pro juribus ecclesiæ suæ, adversus Bernardum Menevensem
episcopum facta est protestatio. Inserta ea est Landavensis ecclesiæ
regesto, quod Teilo appellatur, et a Galfrido fratre Urbani episcopi con-
cinnatum fuisse putatur. Ibid. pag. 106. 108.

MCXX. Celsus qui et Celestinus, Hibernis Ceallach dictus, Armachanus archie-
piscopus claruit. Tom. 6, pag. 480.

Malachias, a Celso presbyter ordinatus, Benchorense in Hibernia a piratis
olim destructum reparavit cœnobium. Ibid. pag. 283. 476.

MCXXIX. Henricus Blesensis, Henrici I. ex sorore Adela nepos, Stephani
regis et Theobaldi comitis Blesensis frater, abbas Glastoniensis, Winto-
niensem adeptus est episcopatum. Tom. 5. pag. 145.

S. Albani reliquiarum facta est translatio sub Gaufrido Albanensi abbate.
Ibid. pag. 202.

MCXXX. Gillebertus, Lumnicensis sive Limiricensis episcopus, primus Romani
pontificis legatus in Hibernia. Tom. 6. pag. 432. 481.

Rogerus de Bello-monte, secundus e Normannico sanguine Warwici comes,
claruit: qui ecclesiam B. Mariæ in oppido Warwicensi construxit. Tom
5. pag. 510.

MCXLIII. Gilbertus Lambethæ a Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo Lan-
elvensis sive Asaphensis ecclesiæ consecratus est episcopus. Ibid. pag.
115.

Guilielmus Somerset, Malmesburiensis bibliothecarius, in fine vitæ novel-
lam suam terminavit historiam. Ibid. pag. 145.

Oenus miles, diebus regis Stephani, purgatorium S. Patricii ingressus fuisse
traditur. Tom. 6. pag. 461, 462.

MCXLVIII. Malachias, celebris ille Armachanus archiepiscopus, mortem obiit.
Ibid. pag. 283. 480.

Bernardus in Remensi concilio, coram Eugenio III. pontifice, de Mene-
vensis suæ ecclesiæ jure metropolitico cum Theobaldo Cantuariensi
archiepiscopo certamen iniit; sed conatu irrito. Tom. 5. pag. 108.
MCL. S. Cataldi reliquiarum translatio a Giraldo Tarentino archiepiscopo facta
est. Tom. 6. pag. 307.

Gervasius abbas cœnobii Ludensis, monachum suum Gillebertum de Luda
ad construendum monasterium in Hiberniam misit: qui Gillebertus
postea abbas de Basingewere in Flintensi comitatu factus est: ex cujus
relatione, quæ de Oeni in Purgatorium S. Patricii leguntur ingressu,
Henricus Saltereyensis monachus literis mandavit. Ibid. pag. 461,
462.

MCLI. Ab Eugenio III. pontifice per legatum suum Johannem Paparonem
quatuor pallia sunt transmissa in Hiberniam, quo nunquam antea pal-
lium delatum fuerat, eorumque unum Dubliniensi antistiti, totius Lagi-

Anno Christi.

niensis provinciæ tunc facto metropolitano, collatum. Tom. 6. pag. 524.
432.537.

Gilberto in Lan-elvensis sive Asaphensis ecclesiæ episcopatu successit Gal-
fridus Arthurus, Britannica interpres et interpolator historiæ. Tom. 5.
pag. 115. et tom. 6. pag. 89.

Post Wermundum sive Wimundum monachum Savignensem, Manniæ et
Hebridum insularum Johannes monachus Sagiensis constitutus est epis-
copus. Tom. 6. pag. 181, 182.

Radulphus Gubius abbas S. Albani mortem obiit. Tom. 5. pag. 186.
MCLVI. Coloniæ reperti fuisse dicuntur tituli quidam sepulchrales, Ursulana-
rum virginum, et virorum qui eas comitati sunt, nomina inscripta præ-
ferentes; indeque enata Elizabethæ Schonaugiensis abbatissæ, ipsi etiam
Baronio improbata, insomnia. Tom. 6. pag. 155. 160, 161. 165, 166.
Ursulæ et Dariæ corpora Glastoniensi cœnobio Henricus Wintoniensis epis-
copus donavisse memoratur. Ibid. pag. 162.

MCLX. Laurentius Dunelmensis claruit, quem de Cuthberto episcopo librum
edidisse scribit Balæus cent. 2. cap. 88. Forsan idem est qui Cuthberti
acta edidit vide pag. 512.

MCLXV. Malcolmo IV. Scotorum regi defuncto Guilielmus Rufus frater suc-
cessit: qui eodem hoc anno, cum episcopo insularum (Manniæ, et alia-
rum XXXI. quæ sunt inter Scotiam et Hiberniam et Angliam) ad Hen-
ricum II. Anglorum regem se contulit. Tom. 6. pag. 182. 261.
MCLXVII. Simon monasterii S. Albani abbas constitutus est.

185.

Tom. 5. pag.

MCLXX. Fervente inter Henricum II. et Thomam Becketum Cantuariensem
archiepiscopum contentione, Gilbertus Folioth Londinensis episcopus
sedi suæ jus metropoliticum frustra arrogat. Ibid. pag. 92.

De S. Albani miraculis apud se patratis ab Albanensibus monachis editus
est libellus. Ibid. pag. 380.

MCLXXI. Henricus Blesensis, episcopus Wintoniensis, mortem obiit. Ibid.
pag. 145.

MCLXXVI. Vivianus sive Vibianus Thomasius tituli S. Stephani in Cœlio
monte presbyter cardinalis, Romani pontificis in Hibernia et Scotia le-
gatus, "Scotiam intravit; conculcans et comminuens obvia quæque,
expeditus capere nec impeditus rapere." Tom. 6. pag. 454.

Andreas episcopus Cathenesii, et libelli de Albaniæ divisione author, cla-
ruerunt. Ibid. pag. 147.

MCLXXVII. Reliquiæ Amphibali et sociorum ejus Redburnæ effossæ fuisse
memorantur, et ad ecclesiam S. Albani, opera Simonis abbatis translatæ.
Tom. 5. pag. 194. 380, 381.

Reliquiæ S. Petroci ab ecclesia Bodminiæ in Cornubia furto ablatæ, et ad
S. Mevennii in Britannia Armorica monasterium translatæ, Henrici II.
Anglorum regis mandato restitutæ sunt. Tom. 6. pag. 84, 85.
MCLXXIX. Alexandri III. bulla ad Laurentium Dubliniensem archiepiscopum
transmissa. Ibid. pag. 524. 531.

MCLXXX. Guilielmus Marcellus et Radulphus Dunstapulensis monachi in
Albanensi cœnobio claruerunt: quorum alter soluta oratione, alter versu
acta Albani et Amphibali Latine edidit. Tom. 5. pag. 185–189.

Anno Christi.

MCLXXXIII. Simon abbas monasterii S. Albani mortem obiit : cujus locum
Guilielmus ille Martellns frustra ambivit. Tom. 5. pag. 185.

Johannes Curtius, expulsis secularibus canonicis de ecclesia cathedrali Du-
nensi, (ut habet in annalibus suis Pembrigius) eorum loco monachos ni-
gros e Cestria advocatos substituit: prioratu ecclesiæ ab eodem et Mala-
chia Dunensi episcopo cuidam Gulielmo de Etleshale monacho Cestrensi
Tom. 6. pag. 372, 373.

concesso.

Charta donationis Hugonis de Lacy, ecclesiæ Donschachlinensi concessa,
ab Eugenio Clunardensi sive Midensi episcopo confirmata est.
pag. 384.

Ibid.

Richardus Præmonstratensis novas de virginibus Ursulanis revelationes
commentus est. Ibid. pag. 168, 169.

MCLXXXIV. Glastoniense cœnobium die XXV. Maii combustum est: tom. 5.
pag. 146, 147. in cujus restauratione repertæ fuisse dicuntur Patricii, In-
dracti et Gildæ reliquiæ. Ibid. pag. 537. et tom. 6. pag. 455, 456.
MCLXXXV. Ab Henrico II. Anglorum rege novæ ecclesiæ Glastoniensi a se
fundatæ diploma concessum est, quod magnum privilegium appellatur.
Tom. 5. pag. 150, 151.

Amlavo O-Muredo defuncto Thomas sive Tomaltach O-Conor in archiepis-
copatu Armachano successit : cujus hortatu a Jocelino Furnesii mona-
cho editum est opus de vita B. Patricii. Tom. 6. pag. 372.

Comes Johannes filius Henrici II. in Hiberniam venit: et Duni inventa
sunt Patricii, Brigidæ et Columbæ corpora. Ibid. pag. 452.
MCLXXXVI. Ad Urbanum III. pontificem a Malachia Dunensi episcopo et
Johanne Gurcio missa legatione; per Vivianum cardinalem, nuncium
pontificium, V. Idus Junii, die S. Columbæ memoriæ sacro, reliquiarum
Patricii, Brigidæ, et Columbæ facta est translatio. Ibid. pag. 452-454.
458, 459.

66

Vivianus legatus pontificius, generali præsulum Hiberniæ synodo Dublinii
coacta; auro Hibernico, quod multum sitierat, minus onustus in Sco-
tiam remeavit." Ibid. pag. 454.

MCLXXXIX. Arthuri regis et uxoris suæ Weneveriæ corpora Glastoniæ re-
perta fuisse dicuntur ab Henrico Soliacensi, cœnobii illius abbate. Tom.
5. pag. 144-147. et tom. 6. pag. 32. 40, 41.

Henricus II. Anglorum rex, sexto die Julii, mortuus est.

148.

Tom. 5. pag.

MCXCI. Gladium regis Arthuri, quem Britones Caleburne vocant, Tancredo
regi Siciliæ a Richardo I. Anglorum rege donatum fuisse scribunt. Ibid.
MCXCIII. Henricus Soliacensis ex abbate Glastoniensi episcopus factus est
Wigorniensis. Ibid. pag. 146.

MCXCV. Idem mortem obiit. Ibid.
MCXCIX. Turonensis et Dolensis ecclesiæ vetus illa de jure metropolitico co-
ram Innocentio III. agitata est controversia: in qua Dolensis cecidit, et
Turonensi metropoli fuit subjecta. Tom. 6. pag. 48. Vid. Innocent.
regest. lib. 2. epist. 79. et Roger. Hoveden. in historia anni 1199.
Sub finem ejusdem anni, coram eodem Innocentio pro jure metropolitico
Menevensis suæ ecclesiæ contra Cantuariensem archiepiscopum Giraldus
Cambrensis certamen iniit: tom. 5. pag. 96. 111. 116. de quo horum
temporum scriptor anonymus, qui in Merlini vaticinia commentarium

Anno Christi.
edidit.

"Vidi iisdem temporibus Giraldum Menevensem archidiaconum,
pro pallio obtinendo apud S. David, cum Huberto Walteri Cantuariensi
archiepiscopo coram papa contendisse." Vid. Roger. Hoveden. in hujus

anni historia.

MCCXV. Glastonienses cum Jocelino Bathonensi ac Wellensi episcopo de cœ-
nobii sui privilegiis contenderunt. Tom. 5. pag. 151, 152.

MCCXXX. Simon Sodorensis factus est episcopus. Tom. 6. pag. 182.
MCCXLVII. Idem anno pontificatus sui XVIII. pridie Calendas Martii in
Mannia insula mortuus est; sepultusque in insula S. Patricii, in ecclesia
S. Germani quam ipse ædificare cœperat.

Ibid.

Laurentius Manniæ archidiaconus in illius locum electus, statim ad Nor-
wegiam profectus est; ut se Haraldo regi et Nidrosiensi archiepiscopo, a
quo consecrandus fuerat, præsentaret. Ibid.

MCCL. Michael Glastoniensis abbas extitit. Tom. 5. pag. 152.

MCCLII. A Davide O-Bragan Clochorensi episcopo coram Innocentio IV. ac-
tio est instituta contra Reynaldum Armachanum archiepiscopum; quem
a sede ipsius, ecclesiam Ludunensem, cum tribus in Louthiano comitatu
decanatibus, abstulisse conquestus est: quemadmodum ab eodem Da-
vide ecclesiam de Ardsratha, cum pluribus aliis ecclesiis de Ophcathrach,
subduxisse Germanum O-Chearbalan, episcopum Rathlurensem sive De-
rensem, Clochorenses criminantur. Tom. 6. pag. 417.

MCCLVI. In octavis S. Stephani vetus Albani mausoleum denuo inventum
fuisse scribitur. Tom. 5. pag. 178. 201-203. 377.

MCCLXI. Nicolai martyris reliquiæ apud Peblis in Laudonia repertæ fuisse fe-
runtur. Tom. 6. pag. 175, 176.

MCCLXVI. Ad Alexandrum III. Scotorum regem a Norwegis Manniæ et insu-
larum regnum translatum est.
Ibid. pag. 182.

MCCLXXII. Keldeorum sive Colideorum S. Andreæ, apud Scotos, meminit
Henricus Silegravius in domuum religiosarum Britanniæ catalogo. Ibid.
pag. 197, 198.

MCCLXXV. Marcus Gallovidiamus, electus Manniæ episcopus, ab Alexan-
dro III. Scotorum rege ad metropolitanum suum Nidrosiensem archie-
piscopum consecrandus mittitur. Ibid. pag. 183.

MCCLXXXI. Ross-cree, in Tipperariensi comitatu, ab Edvardo I. Anglorum
rege Edmundo Butlerio comiti Carickiano, Jacobi primi comitis Ormon-
diæ parenti, donata est. Ibid. pag. 541.

MCCLXXXIII. Constantii imperatoris corpus in Arvonia repertum et, Edvar-
do I. Anglorum rege jubente, in ecclesia honorifice collocatum fuisse
traditur. Tom. 5. pag. 83.

MCCLXXXIV. Galfridus de Sancto Leodegario, episcopus Ossoriensis, duello
acquisivit manerium de Seir-keran.

Tom. 6. pag. 345.

MCCXCVII. Guilielmo Feasar episcopo Andreapolitano defuncto, in ejus locum
a canonicis III. Nonas Novembris electus est Guilielmus Lambertonus,
cui electioni cum reclamarant Keldei, eorum præpositus Auminus Ro-
mam appellavit: ubi non modo electus approbatus est a pontifice sed
omne etiam jus deinceps Keldeis abrogatum. Ibid. pag. 198.
MCCXCIX. Bonifacii VIII. bulla pro Scotis ad Edvardum I. Anglorum re-
gem data. Ibid. pag. 185.

« AnteriorContinuar »