Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anno Christi.

insignesque in eo viros instituisse, inter omnes convenit. Tom. 5. pag.

539. et tom. 6. pag. 42, 43.
Brendanus Findlogæ filius, relicto Gilda, in insula quadam Britanniæ

Auerech dicta ecclesiam fundavit: ut in vita ipsius legimus. Tom. 6.

pag. 523.

[ocr errors]

DIX. A Lancarvanensi cænobio, finito anno quo Gildas ibi docuerat, audito-

ribus recedentibus, abbas Cadocus et Gildas doctor communi consilio ad

duas insulas, Ronech et Ecni, secesserunt. Tom. 5. pag. 535.
Meluas Sommersettensium rex uxorem Arthuri Guennivaram rapuisse, et

per anni spatium in Glastoniensi insula detinuisse dicitur. Ibid. pag.

536.
DX. Coemgenus duodennis, institutoris sui Petroci eremitæ bona cum venia, ad

cænobium Eogani, Lochani et Æneæ concessit : apud quos triennio
illum mansisse, antequam habitum induisset monasticum, scriptor vitæ

illius indicat. Tom. 6. pag. 83. 527.
Gildas ab Orcadiensibus piratis, res et famulos ipsius secum per vim abdu-

centibus, amictus, relicta insula ad quam secesserat, Glastoniam petiit:
ubi ab abbate susceptus, fratres et plebes diversas cælesti doctrina im-
buit, et regum Britanniæ his oriam (quæ jam desideratur) exaravit. Tom.

5. pag. 535.
Arthurus Glastoniam obsidet, et rapta uxore restituta cum Melua pacem

iniit. Reges ambo S. Mariæ ecclesiam visitantes, abbati et monachis
Glastoniensibus multa territoria sunt largiti. ibid. pag. 32. 144. 149,

150. 536.
DXI. Hoc anno Saxones totam Britanniam devastare cæpisse, et Christiani-

tatem pene totam in insula delevisse, scribit Matthæus Florilegus ;
Uthero Pendracone tum regnante. Tom. 5. pag. 531,532. Nos vero filium
ipsius Arthurum hoc tempore Saxonibus opponere se cæpisse arbitramur;
octodecim annos natum : quod aliis fortasse occasionem dedit tot annos illi

tribuendi, quum regnare primum inciperet. Ibid. pag. 533, 534.
Gildas ad ripam Axi fluminis prope Glastoniım ecclesia nomini S. Trini-

tatis ædificata, solitariam ibi vitam ad mortem usque egit. Ibid. pag.

536.
DXII. Oeric cognomento Oisc, qui cum patre suo Hengisto Britanniam primus

intravit, postquam viginti quatuor annis regno Cantuariorum præfuisset,

vitam finiit. Ibid. pag. 515.
Gildas Albanius mortuus, et in Glastoniensi ecclesia sepultus est. Ibid.

pag. 537.

Hoc quoque anno Dubricium, Landavensis et Legionensis ecclesiæ antis-

titem, vita excessisse notat in ejus legenda Johannes Tinmuthensis, et
ejus exscriptor Johannes Capgravius : unde opinionem hausisse videtur
Lelandus, Thelinu eo anno in Landavensi episcopatu illi succes-
sis.e: quanquam Balæus hoc factum referat, non mortuo Dubricio, sed
authoritate synodi nescio cujus hoc tempore ad Legionensem archiepis-
copatum promoto. Ibid. pag. 103, 104. Verum et ante hunc annum
Legionensem archiepiscopum fuisse Dubricium, et post hunc annum
vitam produxisse, Britannica confirmat historia, Vid. supra, ann.
CCCCXC. et infra, ann. DXX. DXXI. et DXXII.

Anno Christi.
DXII. Dubtachus quintus episcopus Armachanus mortuus est. Successit illi

Ailillus. Tom. 6. pag. 437.
Pironi Britanno in insulari cænobio a se constructo vita functo Samson

Iltuti discipulus succedens, tribus annis cum dimidio congregationi illi

præfuit. Ibid. pag. 43. 49.
DXIV. Ercus primus Slaniæ episcopus anno ætatis suæ XC. mortuus est. Ibid.

pag. 410.

Cadocus, discipulo suo Ellenio, reginæ cujusdam transmarinæ filio, in Lan-

carvanensi cænobio successore relicto, Beneventum migravisse dicitur ;

novum Sophiæ nomen ibi adeptus. Tom. 5. pag. 538.
Brendanus Findlogæ filius, ex Hibernia, quo ad S. Brigidam salutandam

concesserat, in Britanniam rediens, ecclesiam Bledach dictam in regione

Heth fundavit : ut vitæ ipsius scriptor indicat. Tom. 6. pag. 523.
Thenis, quæ et Thenna, filia Lothi regis Pictlandiæ et Annæ, Utheri Pen-

draconis filiæ, et Walwani sororis, in loco Collenros dicto Kentigernum
peperisse dicitur; eundemque S. Servanus episcopus baptizavisse, et

secum educavisse. Ibid. pag. 222—225.
DXVI. Kieranus artificis (Beodi videlicet sive Boetii fabri lignarii) filius, Clo-

nensis cænobii conditor, natus est. Ibid. pag. 473. 525. Comgallus
quoque (quod nomen alii Faustum, alii Pulchrum pignus interpretantur)
Benchorensis fundator monasterii, et Colmanus sive Colmanelus, epis-
copus postea Dromorensis, in lucem sunt editi : de quibus ante annos
sexaginta (ut in eorum utriusque vita legitur) prophetavisse fertur

S. Patricius. Tom. 5. pag. 505, 506. et tom. 6. pag. 430, 431. 524, 525.
Samson, permittente episcopo Dubricio, cum eruditis quibusdam Scotis

Roma revertentibus in Hiberniam profectus est: tom. 6. pag. 43. 49.
ubi monasterii cujusdam abbatem patruum suum Umbrafelem presbyte-

rum constituit. Ibid. pag. 50.
Paternus adolescens, cum DCCCXLVII. monachis e minore Britannia in

majorem trajiciens, constructo in Mauritania (apud Cardiganenses locus
is est, Lhanpadernvaur vulgo dictus) cænobio, eos ibidem collocavit :
ipse vero, ad patrem suum Petranum visitandum, in Hiberniam perrexit.

Ibid. pag. 45.
Daniel sacrum in Arvonia collegium instituit, non procul a trajectu in

Angleseiam, cui Portus dedit nomen, ubi nova civitas postea a Mailgone
sive Maglocuno rege est erecta, quæ a pulchro vel excelso choro Ban-cor
sive Bangoræ nomen obtinuit. Hujus loci Daniel primus a Dubricio

ordinatus est episcopus. Tom. 5. pag. 112. 115. 542. et tom. 6. pag. 44.
DXVII. Paternus, post reconciliatos ipsius interventu duos reges Hiberniæ inter

se dissentientes, in Britanniam rediens, monasteria et ecclesias per totam
Cereticam regionem sive Cardiganiam ædificavisse traditur. Tom. 6.

pag. 46.

pag. 382.

DXVIII. Darerca, quæ et Moninna, soror B. Patricii mortem obiit. Tom. 6.

“ S. Darercam virginem, quæ alio nomine Monynni dice-
batur, in monasterio suo quæ Bell-slebi dicitur commoratam" fuisse,
scriptor vitæ S. Endei indicat. Unde augetur suspicio, hanc esse Kille
slevensem illam virginem, quam cum posteriorum temporum Monin-
na sive Modwenna recentiores scriptores confundunt. Ibid. pag. 248.

Anno Christi.

Hoc etiam anno pugnam illam factam fuisse notat Matthæus Florilegus,

qua cæsis sex Saxonum millibus usque ad nemus Calidonis prope Lin-
colniam Arthurus eos insecutus fuisse memoratur: quod ex duodecim
præliis, quæ cum illis is conseruit, septimum fuisse confirmat Ninius.

Tom. 5. pag. 85. 543.
David Menevensis, Eliud (qui Teliaus vulgo vocatur) et Paternus, Hiero-

solymam profecti, a patriarcha loci episcopalem ordinationem accepisse

dicuntur. Ibid. pag. 541. et tom. 6. pag. 46.
Petrocus, quum viginti annos in Hibernia bonis studiis impendisset, Cornu-

biam petiit : ubi in loco prius Loderic et Laffenac postea Petrock-stow
et Padstow appellato cænobium extruxit; in proxima vicinia Samsone
quodam, viro sanctitate conspicuo, vitam ducente solitariam. Tom. 6.

pag. 83, 84.

Samson quoque Iltuti discipulus, ex Hibernia reversus, Amonem patrem

suum, una cum Hibernico abbate et fratre quodam, in eremo juxta
Sabrinam fluvium collocavit: ipse vero ad interiora eremi penetrans, in

secretissimo quodam specu diu vitam duxit. Ibid. pag. 49.
DXIX. Breviensis synodus contra Pelagianos in Ceretica est habita : ad quam

ab archiepiscopo Dubricio et episcopo Daniele adductus David Mene-
vensis, post profligatam egregio ab eo habito sermone hæresim, communi
omnium consensu totius Cambriæ archiepiscopus constitutus est. Tom.

5. pag. 104. 541–543.
Cerdicus et Kenricus, post varia cum Arthuro conserta prælia, regione

Somersettensi (cui Meluas Britannicus regulus prius præfuerat) et Han-
toniensi ab eo accepta, West-Saxonicum regnum. inceperunt. Ibid. pag.

532. 534.
Paternus episcopus, in ecclesia Mauritania, quæ Lhan-padern-vaur nomen

ab ipso accepit, per annos XXI. vixit. Tom. 5. pag. 114. et tom. 6.

pag. 46.

DXX. Saxones usque ad mare Sabrinianum Britannorum depopulatione facta,
inde itinere facto, urbem Badonis sive Bathoniæ obsederunt.

Su-
perveniens vero regis Arthuri exercitus, Dubricii Legionensis archi-
episcopi et oratione confirmatus (cujus prima illa a Galfrido Monemu.
thensi formata verba, “ Viri Christiana professione insigniti,” Johanni
Balæo libri declamationum eruditarum Dubricii initium constituere
placuit) et benedictione hilaratus, hostium castra ad proximum mon-
tem compulit, et sequente die prorsus profligavit. Tom. 5. pag. 544.
cum pag. 459. Quod duodecimum et postremum fuit prælium ab Ar-

thuro cum Saxonibus commissum. Ibid. pag. 543.
Anno hoc, obsessionis montis Badonici et stragis Saxonicæ, natum se fuisse

ostendit Gildas : ibid. pag. 544. unde et Badonici cognomentum, quo a

Gilda Albanio distingueretur, illi inditum. Ibid. pag. 509.
Nennio, sedis quæ Magnum monasterium vocabatur episcopus, in Britannia

claruit. Tom. 6. pag. 522, 523.
Cælanus sive Kelanus abbas Noendrumensis, postea Dunensis ordinatus

episcopus, in Hibernia floruit. Ibid. pag. 522. 529.
Brendanus Findlogæ filius Ellenio in regimine Lancarvanensis cænobii

successit : ubi et baptizatus et educatus ab eo est Machutus sive Maclo-
vius ; quem Wento comiti, Guinicastrensis urbis conditori, anno ætatis
Anno Christi.

sexagesimo sexto Derwela, soror Amonis, patris Samsonis Dolensis, pe-

perisse fertur. Tom. 6. pag. 50.
Finianus, completo Britannicæ suæ peregrinationis anno trigesimo ad fidem

post B. Patricii obitum neglectam restaurandam in Hiberniam rediens,
scholam ibi aperuit; ex qua tanquam ex equo Trojano innumeri doc.
trina et pietate præstantes viri prodierunt. Tom. 6. pag. 472, 473. 477.

503. 532.
Post confectum prælium Badonicum, et illud insecutam pacem Albanicam

(episcoporum omnium et cleri gentis Scotorum atque Pictorum, si
credere libeat, obtestatione supplici exoratam) petivit rex Arthurus

Eboracum, instantis natalis Domini festum celebraturus. Cumque
urbem intrasset, visa sacrarum ecclesiarum desolatione condoluit. Ex-
pulso namque beato Samsone archiepiscopo, cunctisque sanctæ religionis
viris, templa semiusta ab officio Dei cessabant. Tanta etenim Pagano-
rum insania prævaluerat. Exin convocato clero et populo, Pyramum
capellanum suum metropolitanæ sedi destinavit.” Ita historia Galfridi
Britannica ; tom. 5. pag. 99. et ejus poeticus metaphrastes; ibid. pag. 95.
Samsonem illum intelligens, cui ab Aurelio Ambrosio Eboracensem me-
tropolim concessam fuisse dixerat : ibid. pag. 94. 519. quemque alii sede
sua expulsum, cum septem episcopis (ut Vincentius) vel sex ipsius fra-
tribus (ut Alanus vult) in Armoricam trajecisse, et in Dolensi civitate
metropolitanam sibi cathedram constituisse narrant. Ibid. pag. 95, 96.
et tom. 6. pag. 47, 48. Anno CCCCXC. Eboracensem sedem illum
adiisse scribit Matthæus Florilegus, et anno DVII. adhuc ibidem floru-
isse : tom. 5. pag. 94. quum, juxta nostram sententiam, regnum Ambrosii
in anteriora conjiciendum sit tempora ; (vide supra, annum CCCCLV.
CCCCLIX. CCCCLXVI. et CCCCLXXXVIII.) eaque admissa bypo-
thesi, consistere etiam possit quod in vita Albei legimus, anno CCCCLXII.
quo materno utero David Menevensis tenebatur inclusus, “ Samsonem
episcopum civitatis quæ vocatur Del-omhoir in extremis finibus Lethæ"
(id est, Dolensis civitatis in Britannia Armuric-læthana) extitisse : quod
nos in prima loci illius lectione minime animadverteramus. Tom. 6.

pag. 433, 434.
DXXI. Post commemoratam, ad finem superioris anni, a Pyramo susceptam

dignitatem metropoliticam; Arthurum regem “ecclesias usque ad solum
destructas renovasse, atque religiosis cælibus virorum ac mulierum exor-
nasse,” Britannica subjicit historia : quod Alanus de insulis plenius sic
expressit: “Cultum religionis, pene deletum, in civitatibus et vicis et
oppidis reformavit : ecclesias, a pagana gente destructas vel dirutas, re-
stauravit; et in eis pastores et episcopos cum clericorum officiis, prout
locorum dignitas exigebat, devoto religionis studio ordinavit." Ibid.

paz 37.

[ocr errors]

Samson, Iltuti discipulus, in monasterio a S. Germano constructo abbas

constitutus, a Dubricio episcopus, sed sine titulo, est ordinatus. Tom.

5. pag. 97. et tom. 6. pag. 49.
DXXII. S. Columba, patre Fedlimidio sive Felimæo filio Fergusii (non Erci,

sed Conalli illius filii, de quo, tom. 6. pag. 230, 231.) matre Æthnea filia
filii Navis (qui Navus fortasse ille fuerit, Gilda Albanii pater ; de quo,
ibid. pag. 216.) in Hibernia, anno ante adventum in Britanniam XLII.

runt.

Anno Christi.

die Decembris septimo: ut habet anonymus, qui acta ipsius Hibernico
idiomate descripsit (qui ex antiquo etiam poemate Hibernico annos illi
ætatis 76. tribuit : qui juxta nos anni sunt 75. menses 6. quanquam
Beda lib. 3, histor. cap. 4. annorum 77. illum fuisse asserat h. e. ann.

76. mens. 5. natus est. Tom. 6. pag. 229-231. 236.
S. Samson (ut in vita ejus, Landavensi regesto inserta, legimus) post accep-

tam“ patris Dubricii abbatisque Ituti et totius cleri et populi benedic-
tionem, consummato paschalis solemnitatis officio, ac præparato navigio;
assumptis quibusdam secum fratribus citra Abrinum mare (sive fretum
Sabrinianum) perrexit, terram matremque suam visitavit, et ecclesiam
ab ea factam consecravit :" deinde cum cognato suo Maglorio, (quem ab
Iltuto institutum ipse diaconum ordinaverat) aliisque nonnullis clericis et
laicis in Britanniam minorem prædicandi causa trajecit. Tom. 5. pag.

97, 98. et tom. 6. pag. 49.
Ad sequentem Pentecosten magnum illum conventum referimus, quem in
Legionensi metropoli tanta cum pompa a rege Arthuro celebratum fe-

Tom. 5. pag. 104. Neque enim citius fuisse habitum, rerum
post prælium Badonicum gestarum patitur varietas; et ne ulterius diffe-
ramus, Dubricii archiepiscopi facit præsentia : qui sub hujus anni exi-
tum (ut a Balæo, lib. 1. cap. 51. est notatum) XVIII. Calendas Decem-
bris spiritum efflavit; in Enhly sive Berdeseia insula sepultus, in qua
viginti millium sanctorum corpora condita esse dicuntur. Tom. 5. pag.

43–45.
De novis episcoporum ordinationibus in hoc conventu factis, ista refert liis-

toria Britannica : “ B. Dubricius in eremiticam vitam anhelans, sese ab
archiepiscopali sede deposuit: in cujus locum sacratur David, regis Ar-
thuri avunculus; cujus vita exemplum totius bonitatis erat his quos doc-
trina imbuerat. In loco vero S. Samsonis Dolensis archipræsulis des-
tinatur Theliaus illustris presbyter Landaviæ, annuente Hoelo rege Ar-
moricanoruin Britonum ; cui vita et boni mores virum commendaverant,
Episcopatus vero Silcestriæ Mauganio, et Guintoniæ Dwiano decernitur :
decernitur quoque pontificalis insula Alcluid Eledanio." Ibid. pag. 98,

99, 105. 390.
Ubi de Samsone et ejus successore notare libeat. I. Samsonem seniorem hic

intelligi, de quo ad annum DXX. dictum : qui ab Eboracensi cathedra
ad Dolensem migravisse traditur: quod in pagina 98. minime a nobis
consideratum fuerat. II. Samsonis hujus in Dolensi archiepiscopatu
successorem a Matthæo Florilego alium Samsonem constitui : ibid. pag.
107. et tom. 6. pag. 48. illum nimirum quem, paulo ante hunc conven-
tun habitum, Dubricii, et Ituti magistri sui benedictione accepta, in Ar-
moricam abiisse diximus : quæ Dubricii mentio, ne ultra hunc annum
profectionem Samsonis prorogemus, etiam efficit : licet officium episco-
pale, in patria a Dubrico illi impositum, in ecclesia Dolensi agente Chil-
deberto (qui hoc tempore regnum Francorum nondum obtinuerat) de-
mum exercuerit. Tom. 5. pag. 97. et tom. 6. pag. 49. III. Pos-
teriorem hunc Samsonem, archiepiscopum primum Dolensis civitatis,
et summa cum Landavensi episcopo Theliao amicitia conjunctum,
in Landavensi regesto perhiberi. Neque enim Dolensium episcopo-
rum indiculus seniorem illum Eboracensem Samsonem magis agnos-

« AnteriorContinuar »