Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anno Christi.

fordiam addit, quæ sita est in australi parte Lincolniæ, distans ab ea
quadraginta miliaribus.

Kenanus gentis Connactica puer a tyrannide regis Læogarii, cui obses
fuerat traditus, S. Kiarani episcopi opera liberatus, et bonis literis a
Nathano viro religiosissimo eruditus, postea Gallias adiit, et apud Tu-
ronenses in cœnobio S. Martini habitum induit monasticum.
pag. 339.

Tom. 6.

Olcanus Hibernus ex Gallia, ubi diutius literis operam dederat, in patriam
reversus, scholas rexit; atque innumeros discipulos, quorum plures epis-
copi sancti fuerunt, eruditione et doctrina imbuit. Ibid. pag. 518.
CCCCLI. Memorabile illud inter Aetium Romanæ militiæ magistrum et At-
tilam Hunnorum regem in campis Catalaunicis commissum est prælium;
Francis utrique parti sese adjungentibus. Meroveo quidem (ut a Blondo,
Krantzio, Gaguino, Paulo Emilio et aliis habetur traditum) sub Aetii,
fratre vero illius seniore (ut ex Prisco Panita colligitur) una cum Scotis,
vel Scoris potius, sub Attila signis militante. Tom. 5. pag. 465, 466.
Ab Hunnis Attilam secutis Ursulanas virgines fuisse cæsas nonnulli au-
tumant. Tom. 6. pag. 167.

Anglo-Saxones ex patria prolixiorem armatorum classem ad se accersunt:
quibus a Britannis et locus habitationis, et militantibus debita stipendia
sunt concessa. Tom. 5. pag. 469. Navium XVII. hanc fuisse classem,
apud Ninium legimus (licet exemplaria illius, quæ Gildæ præferunt
nomen, quæque Guilielmus Malmesburiensis est secutus, XVI. tantum
habeant :) XVIII. apud Monemuthensem Galfridum et Matthæum Flo-
rilegum; in quibus quinque Saxonum millia, cum uxoribus et liberis,
delata fuisse addit Hector Boethius. Advenisse autem hos de tribus
Germaniæ populis fortioribus, id est, Saxonibus, Anglis et Jutis, docet
Beda: quarum omnium et veteres patriæ, ibid. pag. 444-459. 469.
et novæ quas in Britannia demum adeptæ sunt sedes, ibid. pag. 449-
454. 470, 471. fusius explicantur.

Gildas Albanius, Patricii Magni, ut Balæus quidem vult, discipulus, ibid.
pag. 36. cum presbyteri fungeretur officio, gentes quæ aquilonalem
plagam Britanniæ incolebant partim a gentili errore partim ab hæretica
pravitate prædicatione sua liberavisse dicitur, gentemque suam ad veram
et Catholicam fidem convertisse. Tom. 6. pag. 218, 219.
CCCCLIII. S. Brigida, in Lagenia genita, Fochartæ apud Louthianos in lucem
est edita. Ibid. pag. 162, 248, 249. 385. 446, 447.

Hengistus Londinensem episcopum Vodinum interfecisse dicitur: quod
Vortigernum regem ob nuptias, quas cum filia ipsius (Roxiena sive
Rowenna fœmina ethnica) spreta justa conjuge inierat, acrius reprehen-
disset. Tom. 5. pag. 90.

Anglo-Saxones, occasionem dissensionis ac dissidii aucupantes, stipendia
menstrua parce nimis atque restricte a Britannis sibi suppeditata causa-
bantur. Tum subito, inito ad tempus fœdere cum Pictis quos longius
jam bellando pepulerant, in socios arma vertere incipiunt. Ibid. pag.
470.
Anglo-Saxonicus exercitus, ut post Gildam Beda et Henricus Huntingdo-
niensis referunt, “proximas quasque civitates agrosque depopulans, ab
orientali mari usque ad occidentale, nullo prohibente, suum continuavit

Anno Christi.

incendium; totamque prope insulæ pereuntis superficiem obtexit. Ru-
ebant ædificia publica simul et privata; passim sacerdotes inter altaria
trucidabantur, præsules cum populis sine ullo respectu honoris ferro pa-
riter et flammis absumebantur: nec erat qui crudeliter interemptos se-
pulturæ traderet. Itaque nonnulli de miserandis reliquiis in montibus
comprehensi acervatim jugulabantur. Alii fame confecti procedentes,
manus hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis æternum
subituri servitium: si tamen non continuo trucidarentur. Alii transma-
rinas regiones dolentes petebant. Alii perstantes in patria, trepidi pau-
perem vitam (in montibus, sylvis, vel rupibus arduis) suspecta semper
mente agebant." Tom. 5. pag. 479, 480.

Ex iis qui transmarinas petebant regiones, alii ad Bataviam putantur appu-
lisse, ibique arcem Britannicam Brittenburgum dictam vel construxisse,
vel a Romanis potius jam derelictam occupavisse: alii, duce Riovalo (qui
Apollinaris Sidonii Riothamus, et Jornandis Riothimus esse videtur)
Aremoricam, Britanniam minorem ab eis postea dictam, sibi subjecisse :
ibid. pag. 481-487. cujus posterioris transmigrationis Blondus (qui eam
tamen ad annum Christi CCCCLXXIV. non ita recte retulit) sub finem
libri II. decadis I. ita meminit: "Britanni patria extorres, eo anno
(qui fuit, Zenonis et Augustuli imperii et Odoacris regni initio, ab incli-
natione rei Romanæ sexagesimus tertius) sedem ceperunt Oceano tenus,
in Turonibus, Cenomannis et Cyantibus (qui et Veneti) ac per ea Galliæ
Celticæ maritima loca, in quibus Britannicum nomen idiomaque ad æta-
tatem usque nostram retinuerunt."

Inter Amoricanos illos colonos Fracanus consobrinus Cotonii regis Britan-
nici, cum filio suo Wingualoeo (Winwaloco et Galnutio aliis dicto) fuisse
dicitur. Tom. 5. pag. 484.

CCCCLV. Benignum successorem suum in sede Armachana constituit S. Pa-
tricius. Tom. 6. pag. 438, 439.

Ubi Saxones, ut ex Gilda et Beda refert Henricus Huntingdoniensis, "dis-
persis indigenis copiam exercituum domum remiserunt (a quibus Lei-
dense Burgum extructum fuisse, incerta Batavorum fert traditio) cœpe-
runt Britanni, emergentes de latibulis, vires resumere animosque; con-
gregatoque permaximo exercitu, in Cantiam contra Hengist et Horsa
vexilla direxerunt; duce usi Ambrosio Aureliano viro modesto; qui so-
lus forte Romanæ gentis præfatæ tempestati superfuerat, occisis in eadem
parentibus nomen regium et insigne ferentibus." Tom. 5. pag. 483.
511. Neque enim ipse Ambrosius (ut depravatus Gildæ textus habet;
a Polydoro fortasse ad Pauli Diaconi et Blondi narrationes conforma-
tus) sed parentes ejus regia hic insignia assumpserunt.
Ibid. pag.
513, 514.

Romanæ autem gentis postremus, qui purpuram in Britannia induit, Con-
stantinus fuit, cum filio suo Constante monacho: quorum utrumque
anno CCCCXI. in Gallia occisum fuisse constat. Tom. 6. pag. 128,
129. Ambrosium quoque regis Constantini filium et Constantis mona-
chi fratrem, quo tempore sublatus est parens, adhuc in cunis jacuisse,
ipsa etiam fabulosa Galfridi historia indicat. Tom. 5. pag. 89, 90. Un-
de insignem illam a Gilda et Beda celebratam Ambrosii victoriam, cum
Henrico Huntingdoniensi ad regni Hengisti principium, potius quam,

Anno Christi.

cum Galfrido et Matthæo Florilego, ad ejusdem exitum, referendam cen-
suimus.

Et anno quidem CCCCLV. initio, ad locum olim Eglesthrep hodie Ailes-
ford dictum, cum Vortigerno Britannorum rege prælio, ut Horsam cæsum
fuisse, ita fratrem ejus Hengistum regnum suscepisse, Anglo-Saxonico-
rum annalium scriptores referunt; ut suos videlicet victoriam adeptos ea
ratione innuerent: quod et Florentio Wigorniensi persuaserunt: tom. 5.
pag. 472. quum Britannici tamen scriptores, non in hoc solum sed in du-
obus aut tribus quoque præliis aliis, hoc vel sequente anno gestis, supe-
ratos illos fuisse asserant. Ibid. et pag. 473. 474. Et quantum annalium
illorum concinnatores gloriæ suorum dederint, argumento illud fuerit;
quod cum inter duas celebratissimas de Saxonibus partas victorias, Am-
brosianam et Badonicam, pluribus pugnis commissis, nunc cives nunc
advenas vicisse, et Gildas et Beda confirment; ibid. pag. 543, 544. neque
Ambrosianæ, neque Badonicæ, neque ullius omnino Britannica, sed sua-
rum solummodo victoriarum memoriam posteris transmittendam illi cu-
raverint. Ibid. pag. 515.

Gildas Albanius, annos natus triginta, Britanniam Armoricam petiisse, et
septem annorum spatio in Gallia remansisse traditur. Tom. 5. pag. 506
-509. Caradocus, vitæ ipsius scriptor, juvenem factum transfretavisse
mare Gallicum scribit: primæ juventutis cum Irenæo, lib. 2. cap. 39.
a triginta annorum ætate ducens principium: quod nemo mirabitur, qui
Columbam nostrum, anno ætatis XLII. in Britanniam navigaturum, ab
Adamnano, lib. 3. cap. 4. juvenem dictum observaverit. In Armoricam
vero trajiciente Gilda, “adhuc parvam rem regum regnique Francorum fu-
isse," alius notat biographus: "Childerico eo tempore Merovei filio, gen-
tilium errori dedito, imperante Francis." Ibid. pag. 509. Ut Saxones et
Franci, vicini in antiqua sua patria populi et ejusdem linguæ societate
conjuncti, eodem prope tempore in proximis Britanniæ et Galliæ provin-
ciis imperii sui initia posuisse videantur. Ibid. pag. 472. 486.
Gildæ fratres, Mailocus (a patre sacris literis traditus et in eis bene edoctus)
Egreas et Allæcus cum sorore Peteona, relictis rebus paternis, secesserunt
et in locis non longe a se invicem distantibus Deo vacaverunt.
Tom. 6.
pag. 217.

CCCCLVI. Vortimerus Brito, Vortigerni filius, eodem anno tria prælia cum
Hengisto prospere conseruisse fertur: in quorum postremo, juxta Lapi-
dem tituli in Thanato insula gesto, Saxones fugatos, relictis uxoribus et
liberis, in Germaniam rediisse scribunt. Tom. 5. pag. 473, 474. 512.
B. Patricius Ultoniam, quam omnium Hibernicarum provinciarum primam
ad Christum converterat, sæpius circuibat: ubi, in Dalnaradia agens,
ecclesiam Mucmoriensem a Colmanelo sive Colmano (Dromorensi postea
episcopo, ut ex vita ipsius intelligimus) et Benchorensem a Comgallo,
ipsis sexaginta ante utriusque nativitatem annis, ibi ædificandam præ-
dixisse fertur. Ibid. pag. 506. et tom. 6. pag. 430, 431.

CCCCLVII. Vortimerus, spes Britonum, mortem obiit: qua audita, Hengistus
et Æsc sive Oisc filius ipsius, novis auxiliis e patria receptis confirmati,
Britannos prælio ad Creccanfordiam initio ita contuderunt; ut Londi-
num fuga se recipere coacti, nunquam postea bello Cantuarios lacessere
ausi fuerint. Tom. 5. pag. 474. 514.

Anno Christi.

CCCCLVIII. Sen-Patricius sive Senex Patricius Glastoniæ, ut videtur, mor-
tuus est: cujus obitus et locum et tempus ad magnum nostrum Patri-
cium, cui ille domesticus fuerat, alii temere transtulerunt. Tom. 6. pag.
445. 458, 459.

CCCCLIX. Annis post Vortigerniani regni initium XII. orta inter Guitolinum
et Ambrosium discordia, Guoloppinum prælium factum fuisse dicitur.
Tom. 5. pag. 461. 511, 512.

CCCCLX. Auxilius episcopus, S. Patricii nepos, in civitate quæ Ceall-usalli
nomen ab eo accepit, vitam finiit. Tom. 6. pag. 384.
Hildebertus Scotorum archiepiscopus, Sedulii magister, floruit.

pag. 319. 328.

Tom. 6.

Circa hæc quoque tempora, Fingarem sive Guignerum, ex Britannia Ar-
morica in patriam reversum, Hiberniam Christi legibus subditam inve-
nisse; indeque, relicto regno quod Clitone patre defuncto ad ipsum
spectabat, una cum Piala sorore et 777. viris (quorum septem episcopi
erant, a S. Patricio baptizati) in Cornubiam profectum, atque Christia-
nam hanc universam multitudinem ab infideli Cornubiæ rege Theodorico
trucidatam fuisse, Anselmus narrat. Ibid. pag. 431.

CCCCLXI. Mansuetus, episcopus Britannorum, concilio Turonici I. interfuit et
subscripsit. Tom. 5. pag. 486, 487.

Eodem anno, ut Matthæus Florilegus et Johannes Fordonus volunt, Hen-
gistus cum tribus armatorum. millibus in Britanniam advectus, Vorti-
gernum cum proceribus suis ad pacificum colloquium invitavit : conven-
tuque juxta Ambrii cœnobium, haud longe a Sarisburia, Calendis Maiis
habito; proditione Saxonum, et ipse Vortigernus captivus abductus et
Britannici proceres CCCCLX. nefarie jugulati sunt: quorum corpora ab
Eldado Glocestrensi episcopo in vicino cœmiterio, Christiano more, post-
modum sepulta fuisse dicuntur. Ibid. pag. 475-478.
Ereptum ex hac clade filium cujusdam consulis, qui ibidem occubuit,
Abenum dictum in monte qui ex nomine ejus Abendun vocatur vitam
eremiticam duxisse; indeque confluentium hominum frequentia turba-
tum latenter recessisse, et in Hibernia vitam finiisse ferunt. Ibid. pag.
476.
CCCCLXII. Hoc anno, ut idem habet Florilegus, Vortigernus, vitæ et libertatis
suæ redimendæ gratia, Saxonibus quas petierant regiones concessit
(East-sexe, Suth-sexe et Middle-sexe Ninius eas fuisse ait, a Saxonibus
qui occupaverant novis istis nominibus insignitas :) qui in Britannos
deinde sævientes, Christianam religionem miserum in modum protrive-
runt. Ibid. pag. 478-480.

Eodem anno B. Patricius, post constitutam ecclesiam Hibernicam et ordi-
natos per universam insulam episcopos et presbyteros, Romam adiit:
ubi a pontifice, qui Hilarus tum fuit, eorum quæ in Hibernia egerat con-
firmationem, simul cum pallio et legati pontificii titulo, obtinuisse di-
citur. In reditu vero, aliquantisper in Britannia patria sua moratus,
monasteria multa fundavisse atque a Paganis destructa refecisse, et cum
alia de futuro Britanniæ statu prænunciavisse, tum B. Davidis utero
materno inclusi sanctitatem prævidisse et prædixisse, traditur. Tom. 6.
pag. 431. 432.

Exactis in Gallia annis septem, Gildas Albanius e Gallia in Britanniam

Anno Christi.

reversus, Pembrochiensis regionis promontorium Pepidiauc dictum tem-
pore Trifuni regis adiisse dicitur, ibique in urbe maritima Cair-morva
inde dicta verbum Dei populo prædicavisse; quum præsens adesset Non-
nita, Davidem infantulum in utero gerens. Adfuisse quoque tunc Albeum
Mumenensium nostrorum episcopum addunt alii: a quo (non autem a
Relveo Menevensium episcopo, ut in breviario Sarisburiensi et Giraldo
Cambrensi legitur) natus David in loco juxta Meneviam Port-cleis ap-
pellato baptizatus fuisse existimatur. Tom. 5. pag. 507-509. et tom.
6. pag. 432, 433. Nessanus diaconus Albeo familiaris fuisse traditur.
Tom. 6. pag. 531. Ubi Samsonem episcopum civitatis quæ vocatur
Dol-omhoir in extremis finibus Letha (i. e. Dolensis civitatis in Britan-
nia Armuric-lææthana) tum fuisse, scriptor vitæ Albei asserit: quod
aliter subsistere non potest, quam illa Britannica historiæ admissa hy-
pothesi, quæ Samsonem ab Ambrosio Aureliano Eboracensem archie-
piscopum constitutum, posteaque a Saxonibus in Armoricam pulsum fu-
isse tradit. Vid. infra.

CCCCLXIII. Læogario, Nelli magni filio, occiso successit in regno Hiberniæ
Ailell Molt Nathi filius. Tom. 6. pag. 514.

B. Patricius in Hiberniam reversus, triginta episcopos, ex transmarinis par-
tibus congregatos et a se consecratos, in messem misit Dominicam: sy-
nodisque episcoporum sæpius celebratis, cuncta constituit et ordinavit.
Ibid. pag. 434. 449. Iniscattensem vero episcopatum ipse adiisse, diu-
que tenuisse videtur: in quo Senanum, nondum natum, sibi postea suc-
cessurum prædixisse dicitur. Ibid. pag. 436.

Gildas Albanius, scholas in Britannia aperiens, discipulos ad ipsum conflu-
entes bonis artibus et disciplinis instituit. Tom. 5. pag. 507.
Faustus Britannus (qui, apud Gallos exulans, Maximo in Lirinensi primum
abbatia atque in Reiensi deinde episcopatu successit) hæresim Pelagi-
anam refutandi specie obtenta, profunda calliditate usus eandem inter-
polatam omnibus venditavit. Ibid. pag. 395. 488-505. et tom. 6.
pag. 2.

CCCCLXV. Benigno in Armachano archiepiscopatu Jarlaithus filius Trenæ
successit: tom. 6. pag. 437. illo in Glastoniensem, ut putatur, abbatiam
secedente. Ibid. pag. 438, 439.

Hengistus et filius ejus Æscus, prælio ad Wippedsfleet commisso, duodecim
Britannici exercitus duces occiderunt. Tom. 5. pag. 477. not.
CCCCLXVI. Tertius cyclus paschalis octoginta quatuor annorum incipit.
Vortigernus rex Britonum, turri ad quam confugerat in oppido Genereu igne
admoto, ab Ambrosio Aureliano et exercitu ipsius, combustus fuisse dicitur.
Tom. 5. pag. 440. 512. Post cujus mortem, filiorum alterum Pascentium
in regionibus Buelt et Guorthigirniaun, largiente Ambrosio, regnavisse ;
ibid. pag. 521. alterum Faustum, ex incesto cum filia stupro genitum
sed pro sancto habitum, in loco magno juxta ripam Renis vel Remneii
fluminis a se condito mansisse, author est Ninius. Ibid. pag. 440.
Ambrosii nobilitatem, fortitudinem et modestiam, Gildas et Beda; ibid.
pag. 511. 513. pietatem in restaurandis ecclesiis et vera religione propa-
ganda, Galfridus Monemuthensis et Hector Boethius prædicant: licet
Judæorum et hæreticorum patrocinium Gothefridus Viterbiensis, sine
ullo authore, illi affingat. Ibid. pag. 94. 515, 516. 519, 520. Ipsum
VOL. VI.

PP

« AnteriorContinuar »