Imágenes de páginas
PDF
EPUB

QUOD AB AUTHORE IN HAC EPISTOLA DE ADDENDIS DICTUM

EST, DE EDITIONIBUS PRIORIBUS EST INTELLIGENDUM ;
HÆC ENIM SUO CUIQUE LOCO INSERTA JAM EXHIBEN-

TUR,

JACOBUS ARMACHANUS

BENIGNO LECTORI

SALUTEM.

Quod non efficit hora, plerumque præstat mora: in eo præsertim scriptionis genere, quæ tota lectionis est et observationis, indeque cum ipso tempore adaugescit. Dum igitur prælum aliis distineretur operis, nostra Britannicarum Antiquitatum Collectanea ter relegendi facultas data est : ubi errata, non typographica solum (quæ, me absente, præter modum accreverant) sed mea ipsius quoque non pauca emendandi commodam occasionem nactus, reipsa ostendere volui, quantopere probatum mihi fuerit nobilissimi philosophi præclarum illud oraculum; δείν επί σωτηρία της αληθείας και τα οικεία αναιρείν. Sed et aliarum observationum, quæ interea in mentem venerant, tanta facta est accessio ; ut ex trina illa relectione redundans fructus tertiæ cujusdam editionis vicem supplere posse videretur.

Indicem præterea chronologicum adjecimus locupletissimum : ut quæ in toto opere passim disjecta jacent, explicatis ordinibus temporum, uno in conspectu omnia ponerentur. Unde nec iis solum quæ vere contigerunt, sed etiam quæ vulgo circa ea tempora accidisse credebantur, locum hic dedimus: certum, ubi res dabat, annum apponentes; ubi vero id fieri non poterat, ad proximam quamque annorum decadem singula indefinite referentes. Ista, Lector, nescire te noluimus.

a Oportere, veritatis tuendæ causa, vel nostra ipsorum dicta evertere. Aristot. Ethic. Nicomach. lib. 1. cap. 4.

ANTIQUITATUM

BRITANNICARUM ET HIBERNICARUM,

IN HOC OPERE EXPOSITARUM

CHRONOLOGICUS INDEX.

Anno Christi.

A Primo exortu evangelii, in Britannicis nostris insulis fides Christiana

annunciata est. Op. tom. 5. pag. 13, 14. et tom. 6. pag. 287. XLI. Jacobus Zebedæi filius huc appulisse dicitur. Tom. 5. pag. 15. et tom. 6.

pag. 290. una cum matre Salome. Ibid. XLVII. Simon Zelotes evangelium in Britannicis insulis prædicavisse dicitur.

Tom. 5. pag. 18. et tom. 6. pag. 287. XLVIII. Josephus Arimathæensis, una cum Lazaro, Maria Magdalena, Martha,

Marcella, Maximino et aliis, a Judæis Hierosolymitanis in exilium pulsus, Massiliam applicuisse et Gallis evangelium prædicavisse dicitur.

Tom. 5. pag. 29.

Barnabas apostolus in Scotia Bealum baptizavisse dicitur. Tom. 6. pag. 292. LVI. Aristobulus a Paulo et Barnaba Britannorum episcopus ordinatus, consti

tutis apud eos ecclesiis, martyrio in Britannia secundo anno Neronis

affectus fuisse dicitur. Tom. 5. pag. 20. et tom. 6. pag. 291. LX. Paulus, a Romana captivitate liberatus, in occidente et Britannicis etiam

nostris insulis Christi evangelium annunciavisse traditur. Tom. 5.

pag. 19,

LXIII. Philippus apostolus duodecim suos discipulos, cum Josepho Arimathæ

ensi, e Gallia in Britanniam misisse ; iidemque, accepta a rege barbaro (quem Arviragum fuisse aiunt) Glastoniensi insula, vetustam B. Mariæ ecclesiam eodem anno ibidem construxisse, creduntur. Tom. 5. pag.

25-47. Claudia Britanna, uxor Pudentis et mater Lini episcopi Romani (cujus

tamen patrem Herculanum quendan fuisse liber pontificalis asserit) Romæ fidei Christianæ professione celebris fuisse dicitur. Tom. 5. pag. 21-24,

Anno Christi.
LXVI. Petrum apostolum, postquam in Britannia longo tempore fuisset mora-

tus et ecclesias ibi constituisset, anno XII. Neronis Romam petiisse,

Symeon Metaphrastes author est. Tom. 5. pag. 18. et tom. 6. pag. 288. Mansuetus Hibernus, Romæ a Petro episcopus ordinatus, Leucos in Gallia

ad fidem convertisse traditur. Tom. 6. pag. 295, 296, 297. Beatus, a Barnaba in Scotia vel, ut alii volunt, Romæ a Petro baptizatus,

Helvetiis evangelium prædicavisse dicitur. Tom. 6. pag. 293. LXXV. Scotos et Pictos in Albania primum consedisse fabulantus. Tom. 6.

pag. 105.

LXXVI. Josephus Arimathæensis in insula Glastoniensi mortuus et sepultus

fuisse dicitur. Tom. 5. pag. 44. de quo vidend. a pag. 25. ad 44. item tom. 6. pag. 300. ubi de Hibernia venenatis animalibus ab eo liberata

fabula. LXXVII. Julius Agricola spatium terræ inter Glotam et Bodotriam (sive fre

tum Dunbritannicum et Edenburgicum) positum præsidiis firmavit ; summotis velut in aliam insulam Caledoniis hostibus. Imperante adhuc Vespasiano; a quo Britanniam inter provincias redactam Witichindus

Saxo memorat. Tom. 6. pag. 126. LXXXI. Julius Agricola, adversus Caledonios expeditione suscepta, Galgacum

in aciem super triginta millia armatorum educentem profligavit. Tom. 6. pag. 109. Romana classe circumvehi Britanniam præcepit ; quæ simul nomine tantum cognitas ad id tempus insulas Orcadas invenit domuitque.

Tom. 6. pag. 319. LXXXII. Britanniam jam a se perdomitam relinquens Agricola, ut habet in

vita illius Tacitus, successori suo provinciam quietam tutamque tradidit : quam tamen statim missam sive omissam fuisse, idem in historiarum suarum exordio significat : Domitiani utique ignavia : cujus tempore

dominatum in Britannia tenuit Arviragus. Tom. 6. pag. 109. XCIX. Beatus, simul cum Achate suo, apud Helvetios vitam deposuisse dicitur.

Tom. 6. pag. 298.

Trajanus de Dacis et Scythis subactis triumphavit. Tom. 6. pag. 109. CV. Rodericus e Scythia cum Pictis suis veniens, a Britannorum rege Mario Ar

viragi filio Stanmoriæ cæsus fuisse dicitur ; et peregrino illi populo sedes

in Cathanesia Caledoniæ extrema provincia assignatæ. Tom. 6.pag. 110. Mansuetus Hibernus, primus Tullensium episcopus, anno ministerii sui

quadragesimo mortem obiisse dicitur. Tom. 6. pag. 298. Taurinus, primus Ebroicensium (non Eboracensium) episcopus, vixi

dicitur. Tom. 5. pag. 48. de quo vid. Francisc. Bosquet, histor. eccles.

Gallican. lib. 1. cap. 29. et lib. 3. cap. 24. 37. CVIII. Lucium Britannicum hoc anno quidam ad fidem conversum fuisse scri

bunt: referente Jo. Caio, in histor, Cantabrig. academ. lib. 1. pag. 22. qui postremus fuit pastoralis regiminis Evaristi; sub quo Lucium Britannicum regem baptismum suscepisse narrat Ninius. Supra, tom. 5. pag. 49. Quod referendum fortasse quis putaverit ad Lucium Britannicum regulum, qui Vindelicis et Rhætis Christum annunciavisse dicitur: quem a Lucio rege Britannico, qui sub Eleuthero postea baptizatus fuit, di

versum fuisse Achilles Gassarus confirmat. Tom. 5. pag. 164. Timotheus enim Pudentis filius, et B. Pauli discipulus, in Britannia evan

gelium prædicavisse et Lucium, ex regio Britannorum sanguine prog

« AnteriorContinuar »