Imágenes de páginas
PDF
EPUB

“ paterk sanctus monasterii Eadcruin, sive Enachtruim', quod est in monte Bladina, in regione Laginensium :" discipulusk S. Columbim filii Criaimthain", qui “ ortus de provincia Laginensium, jacet in sua civitate quæ dicitur Tirdaglas in terra Mumoniæ juxta fluvium Sinna”; condiscipulus B. Mocumini, qui est cum S. Columbo magistro suo in civitate Tir-daglas, et B. Fintani abbatis monasterii Cluain-ædnacho (quod vertitur Latine, Latibulum hederosum) atque B. Colmani Elo? magister. Bathenum qui?, S. Columbæin Hyensium regimine succedens, anno DXCVIII. mortem obiit, Cominum", etiam dictum fuisse, in capite decimo quinto significavimus ; et Comainum Brecc, anno DXXIX. natum, anno DCXV. quievisse, ex Ultoniensibus annalibus didicimus : qui an aliquid commune cum Cemano et Conano habuerint, viderint alii.

Endeus deinde sequitur, sive Enna* ille fuerit, Aranicæ abbas insulæ (Endeum enim Hiberni nostri enna airne vocant:) cujus et vita seorsim descripta extat, (in qua, filius Conalli Deyre ducis Ergallensium, et Brig filiæ Anmerini ducis Ardconnacthiæ fuisse traditur ; et ante sedem in Aranica insula positam monachis centum et quinquaginta in Latiensi cænobio apud Italos præfuisse dicitur:) et in Brendani filii Findlogæ legenda hujusmodi sit commemoratio : Brendanus, " transactis quadraginta diebus, commendatisque omnibus præposito monasterii, qui fuit postea successor in eodem loco, profectus est contra occidentalem plagam, cum quatuordecim fratribus, ad insulam cujusdam sancti patris nomine Endei; ibique demoratus est, tribus diebus et tribus noctibus. Post hæc, accepta benedictione sancti patris monachorumque omnium qui cum eo erant, profectus est in ultimam partem regionis suæ ubi demorabantur parentes ejus." Neque alius est Ædeus, quam Ædus filius Bricci : qui, ut in vita ejus ha

k Vit. S. Fintani.

| Vit. S. Mocoemog. m De quo supra, pag. 473.

n Al. Cruinthain. Clon-enach, in Læsia. Vid. supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 506. p Vit. Colmani Elo.

9 Supra, cap. 15. pag. 245. r Supra, cap. 15. pag. 237.

& Vide supra, pag. 428.

betur, adolescens cum S. Ilundot episcopo in monasterio suo mansit, “ literas et scripturas assidue apud eum discens," ipseque postea apud Momonienses in regione Muscray-tire monasterium fundavit Enach-midbrenin vocatum; deinde in Midia patria sua episcopus ordinatus, quarto Idus Novembris ad Christum demum migravit, Columba Chille in Hia insula adhuc superstite. Qui superest Byrchinus, sanctus fortasse Berchanus ille fuerit, quem sensu oculorum privatum, sed spiritu prophetico præditum fuisse, in ipsius æqualis Coemgeni actis legimus. Atque hæc sunt, quæ de secundi ordinis sanctis speciatim dicenda habuimus.

Petranum" episcopum Luscanum, qui primus in tertio occurrit ordine, anno Christi DCXVI, ab hac vita migravisse, ex Ultoniensibus liquet annalibus : in quibus etiam ad annum DCLVI. (qui nobis DCLVII. est) et ad annum DCLXII. secundum alium librum, obitus Ultani-mac-u Concobhair, e Conchuburnensium scilicet stirpe geniti, annotatus cernitur. Ex eadem enim Conchubernensium sive Connoreorum familia et Brochsecham filiam Dallbronaigi, matrem S. Brigidæ, et Ultanum Ardbrecanensem prodiisse, docet scholiastes Hibernici hymni in laudem Brigidæ compositi; quem alii a Columba-cille tempore Ædæ regis filii Ainmirechi, alii ab Ultano Ardbrecanensi tempore duorum filiorum Ædæ Slane conscriptum arbitrantur. Unde colligimus eundem hunc episcopum Ultanum' ratione quidem originis Concuburnensem fuisse dictum, Ardbrecanensem vero respectu ad sedem habito, quod hodiernum Midensis præsulis est domicilium. Inter actorum S. Brigidæ scriptores recensetur is ab anonymo, qui carmine res ejusdem virginis descripsit. Sic enim ille, in poematis illius prologo:

Scripserunt multi virtutes Virginis almæ ;

Ultanus doctor, atque Eleranus" ovans.
Descripsit multos Animosus nomine libros

De vita et studiis Virginis ac meritis.

t Nlandum alii vocant,

Vide supra, pag. 375.

u Vide supra, cap. 14. pag. 45, 46. w De quo, paulo post.

Qui postremus, an Cogitosus ille fuerit qui uno, an quem anonymum habemus alter, qui duobus libris res Brigidæ descripsit, an alius quispiam, in disquisitionem jam non voco: Colmanus Lenini filius et Colmanus Chain, (aliis Mocholmog filius Gillem et Mocholmog Cainnich dicti) discipuli S. Barri episcopi Corcagiensis, hisce celebres habebantur temporibus: prior præsertim ; de quo, in S. Brendani filii Findlogæ vita, legimus : “ Erat hic Colmanus filius Lenini vita atque doctrina inter sanctos præcipuus. Ipse enim fundavit ecclesiam Clonensem, quæ est hodie cathedralis, et famosa in partibus Momoniæ.” Quam quidem episcopalem sedem, a Corcagiensi, cui unita fuerat, hoc ipso quo ista scripsimus anno primum disjunctam vidimus.

Præter hos vero, et tertius Colmanus hic occurrit, Bedæ scriptis nobilitatus: qui post conflictum cum Wilfrido in conventu Pharensi anno DCLXIV. relicto Lindisfarnensi episcopatu, cui per triennium præfuerat, in patriam reversus, “tulit' secum omnes quos in Lindisfarnensi insula congregaverat Scotos; sed et de gente Anglorum viros circiter triginta : qui utrique monachicæ conversationis erant studiis imbuti.” Atque his primum quidem in Inis-bofindez, id est, insula vitulæ albæ, in occidentali sita oceano, commune construxit monasterium; deinde Scotis ibi relictis, in illo Hiberniæ loco, qui lingua Scotorum Mageo nominatur, aliud Anglis posuit cænobium: “ Quod videlicet monasterium," inquit Beda, " usque hodie ab Anglis tenetur incolis : ipsum namque est quod nunc grande de modico effectum Invigeoa consuete vocatur.” Est autem Mageo (ita enim provinciale Romanum appellat, quam nos Maio vulgo dicimus) sedes episcopalis in proximo continente collocata, et Tuamensi archiepiscopatui hodie annexa; quum anno MDLIX. Eugenius Mac Brenoan postremus Magonensis dictus fuerit episcopus. Quo in loco, uti Bedæ ætate grande Anglorum fuisse monasterium audivimus: ita etiam S. Cormaci et Adamnani tempore centum Saxonicorum sanctorum fuisse habitaculum, libri Ballimotensis collector confirmat. In annalibus Ultoniensibus, ad annum DCLIII. (sive æræ nostræ vulgaris DCLIV.) refertur mors alterius Colmani episcopi, filii Cuidel dubh; ad annum DCLIX. obitus Colmani Glindelochensis; ad annum DCLXVII. " navigatio Columbani episcopi cum reliquiis sanctorum ad insulam Vaccæ albæ, in qua fundavit ecclesiam ;” et ad annum DCLXXV. ejusdem “ Columbani episcopi insulæ Vaccæ albæ" pausa, sive vitæ terminus. Ubi Columbani nomine Colmanum Lindisfarnensem episcopum designari non est dubium : quem et “ domum abeuntem assumpsisse secum partem ossium reverentissimi patris Aidani,” Beda quoque commemorat.

* Bed, hist. lib. 3. cap. 26. Vide supra, pag. 497, 498. 507. y Bed. lib. 4. hist.

cap.
4.

2 Vide supra, pag. 383. a In Mageo. Steph. Vitus corrigit.

Qui hic Murgeus episcopus, in Hibernicorum sanctorum genealogiis Muirgen-i-Liban vocatur : et qui hic Ædanus episcopus, ab Hibernis Moedhog et Mædoc, a Giraldo Cambrensid Maidocus dicitur. In Johannis Tinmuthensis sanctilogio, indeque in legenda Johannis Capgravii, acta illius habentur ita terminata : Sanctus iste in vita sancti David Aidanus vocatur, in vita vero sua Aidus dicitur: et apud Meneviam in ecclesia sancti David appellatur Moedok, quod est Hibernicum; et ibidem in magna veneratione festum ejus recolitur." Fuerat enim is, ut diximus, Davidis Menevensis discipulus : in cujus vita Giraldus ita de illo meminit : “ Sanctus Aidanus, qui et Hibernice Maidocus dicitur, virtutibus insignis et divinis affatim eruditus disciplinis, licentia primum a patre (Davide) deinde fratribus accepta, cum omnium benedictione Hiberniam petiit. Ubi cum aliquandiu signis et virtutibus claruisset, demum apud Fernas nobile monasterium construxit: in quo, ad formam et regulam quam apud Meneviam a pio patre didicerat, collectis in unum fra

U Similiter et apud Adamnanum, supra, pag. 530. Colmanus idem et Columbanus.

¢ Bed. lib. 3. cap. 26.
d Girald. topograph. Hibern, distinct. 2. cap. 47.
© Supra, pag. 521.

tribus, Domino deservire devovit.” Et vitæ S. Lugidi sive Moluæ scriptor anonymus: “ Beatissimus archiepiscopus Laginensium Moedhog, qui et Ædanus dicitur, voluit ire trans mare in Britanniam ad S. David magistrum suum episcopum; ut interrogaret eum, quem in Hibernia haberet patrem confessionis suæ.” Brandubhus enim Laginiensium rex, post cæsum a se anno DXCVIII. in Duinbolgano prælio Ædum I. Ainmirei filium regem Hiberniæ, non solum sedem Fernensem S. Ædano contulisse, sed etiam eandem totius Lageniæ metropolim constituisse dicitur. Quæ ut illo tempore ab urbe Slebhtiensi ad Fernensem, ita postea a Fernensi ad Kildariensem indeque ad Dubliniensem demum civitatem translata fuisse videatur. Unde CLVI. fere ante conditum Dubliniensem archiepiscopatum annis, epistolæ ad Anselmum a Waterfordiensibus transmissæ, una cum Samuele Dubliniensium episcopo, Ferdomnachus LAGINIENSIUM episcopus subscripsisse reperitur: quem Kildariensem fuisse antistitem annales nostri testantur; in quibus ad annum MCI. annotatum legitur : “Ferdomnach episcopus Cilledara in pace quievit.” In Ainmirei vero principatum S. Ædani pueritia incidit; in nepotis ipsius Donaldi II. Ædi I. filii, summa ejus senectus: sub quo, anno Domini DCXXXII. illum decessisse, ex Buellianis annalibus observavimus.

A Lomano appellationem accepit Port-Loman, Nugentiorum in occidentali Midia oppidum ; in quo sancti illius adhuc colitur memoria. Fuerunt autem illius nominis, præter Lomanum" sive Lumanum primum Trimmensis ecclesiæ in orientali Midia episcopum, magni nostri Patricii nepotem, duo apud nos maxime celebres: quorum alter Loman Lachagili, alter Loman Lachavair dictus est. Postremus tertii hujus ordinis episcopus Senachus, sedi Armachanæ ab anno DXCVIII. ad DCX. præfuit. Primus presbyterorum ejusdem ordinis Fechinus, Armachani archiepiscopi in agro Louthiano manerio (ut vocant) non ignobili Tearmuin fechin, id est, Asyli Fechiniani, nomen dedit.

i Vide supra, pag. 425. 8 Epist. Hibernicar. Sylloge, num. 34. op. tom. 4. pag. 518. h Vide supra, pag. 382, 408. 413. 414.

« AnteriorContinuar »