Imágenes de páginas
PDF
EPUB

populati, Rechreyn quoque vastaverunt. Hibernici enim nostri antiquarii insulam hanc Ro-chrinne nominant; et ab arborum", quibus olim abundasse putabatur, multitudine ita dictam interpretantur.

Medocii sancti Hibernici vita extat : et Idibus Februarii in Hibernia sancti Modonoc confessoris memoriam celebrari, in Killenensi martyrologio invenio. Sed an horum alteruter, aut etiam neuter, Moditeus ille fuerit in nostro catalogo nominatus, ignorare me fateor. Cormacum inter monasteriorum sanctos fundatores numerat Adamnanusi: et eremum ter ab eo frustra quæsitam in oceano commemorat: “ De Cormaco," inquit, (nepote Lethani, MS.) “ viro utique sancto, qui tribus non minus vicibus eremum in oceano laboriose quæsivit, nec tamen invenit, S. Columba ita prophetizans ait: Hodie iterum Cormacus desertum cupiens reperire, enavigare incipit ab illa regione, quæ ultra Modam fluvium sita est, et Cirros' dicitur: nec tamen etiam hac vice, quod quærit, inveniet.” Et alibim, de secunda illa navigatione verba faciens : “ liisdem diebus S. Columba cum uitra Dorsum" moraretur Britanniæ, Brudeo regi, præsente Orcadum regulo commendavit, dicens; aliqui ex nostris nuper emigraverunt, desertum in Pelago intransmeabili inveuire optantes : qui si forte post longos circuitus Orcadas devenerint insulas, huic regulo cujus obsides in manu tua sunt diligenter commenda ; ne aliquid adversi intra terminos ejus contra eos fiat. Hoc vero sanctus ita dicebat : quia in spiritu præcognovit, quod post aliquot menses idem Cormacus esset ad Orcadas venturus. Quod ita postea evenit : et propter supradictam sancti viri commendationem de morte in Orcadibus liberatus est vicina."

De tertia quoque illius navigatione ista adjicit : “ Dumo idem Cormacus tertia in oceano mari fatigaretur vice, usque ad mortem periclitari coepit. Nam cum ejus navis a terris per quatuordecim æstivi temporis dies totidemque noctes plenis velis, austro flante vento, ad septentrionalem plagam coeli directo excurreret cursu ; ejusmodi navigatio ultra humani excursus modum et irremeabilis videbatur. Unde contigit, ut post decimam ejusdem quarti et decimi horam diei quidam pene insustentabiles undique et valde formidabiles consurgerent terrores. Quædam quippe usque in id temporis invisæ mare obtegentes occurrerant tetræ et infestæ nimis bestiolæ, quæ horribili impetu carinam et latera puppimque et proram ita fortiter feriebant percussura, ut pellicium tectum navis putarentur penetrare posse ; quæ (ut hi, qui inerant ibidem, postea narrarunt) prope magnitudine ranarum, aculeis permolestæ, non tamen volatiles sed natatiles erant : sed et remorum infestabant palmulas. Quibus visis, inter cætera monstra quæ non hujus est temporis enarrare, Cormacus cum nautis comitibus valde turbati et pertimescentes, Deum, qui est in angustiis pius et opportunus auxiliator, illachrymati precantur," &c.

h Chrann.

i Adamn. lib. 3. cap. 21. k Adamn. lib. 1. cap. 6.

| An Carrick juxta Slanum Auvium, qui Ptolemæo Modona dicitur, in comitatu Wexfordiensi ? m Adamn. lib. 2.

сар. .

29. n Drum-Albin. Vid. supra, cap. 16. pag. 280. © Adamn. lib. 2. cap. 29.

Colmani hoc tempore fuere plures : quorum unus episcopus Darane filius, habitabat “insuo monasterio quod Scotice dicitur Dair-mor, id est, Nemus magnum, et est positum in confinio Mumeniensium et Laginensium ; sed positum tamen est in regione Mumeniensium, scilicet in regione Eile.” Alius Colmanus Dromorensis episcopus (Colmanelus, ut videtur, Jocelino" dictus) qui, ut in vita ipsius habetur, Aradæorum gente oriundus, S. Caylanot Nendrumensi abbati (quem actorum ipsius descriptor Kelanum et Coelanum nominat; atque ex abbate Dunensem postea in Ultonia factum fuisse episcopum significat) ut apud eum literas addisceret, traditus est. Deinde missus ad “ S. Albeum' Imblicensem episcopum, sapientem, ac religiosissimum virum," sacras literas ab eo didicit: posteaque “ senis venerabilis Macnysei episcopi" (Connerensis) monitu, in aquilonari ripa fluminis Locha

p Vita S. Rudani.
r Jocelin. vit. Patric. cap. 96.
1 De quo supra, pag. 522.

VOL. VI.

q Vita S. Moc ogi.
$ Ardes.
u Vide supra, pag. 428.

MM

nobile construxit monasterium. Fuit et Colmanus Dubculinn sive Duib-chuilind dictus; et ejus æqualis Colmanus Elo vel Eala, in antiquis Adamnani' codicibus Colmanus et Columbanus filius Beognai gente Mocu-sailni, vulgo Colman-alli nuncupatus : ex cujus vita hæc, si placet, accipe : “ Venit ipse ad civitatem Connere in provincia Ultorum, in qua jacet beatissimus episcopus Macnisi; et habitavit sanctus Colmanus in illa civitate multis diebus, et plurimas virtutes ibi fecit : et ipse est secundus patronus ejusdem civitatis. Et benedicens populo illius civitatis, venit inde ad patriam suam, id est, ad regionem Midi; et invenit ibi congregationem, in qua Ædus filius Ainmirech et Ædus Flan" dux nepotum Neill et sanctus Columba-chille et sanctus Kanicus abbas et alii plures erant: et ipsi cum gaudio honorem sancto Colmano dederunt. Et ait S. Columba illis : Date

bonum sancto Colmano fratri nostro, ut monasterium suis monachis in eo constituat. Illi dixerunt: Ubicunque voluerit in finibus Neill eligat. Tunc Ædus Flan' dux Midi ait: Est in australi nostræ regionis plaga in plebe Fergall saltus magnus, si ei placeret. Sanctus Colmanus dixit : Quomodo vocatur ille saltus? Dux respondit : Fidh-eloy vocatur. Beatus Colmanus dixit: Illic resurrectio mea erit, et amodo ab illo loco nominabor. Ab illo jam die additur nomini ejus semper Elo; et vocatur ab omnibus Colmanus Elo. Postea S. Colmanus Elo dans benedictionem illis, et accipiens libertatem illius loci ab ipsis potentibus coram multis testibus, perrexit ad illum saltum; et instituit ibi magnum et clarum monasterium, in loco irriguo aquis et specioso agris, in medio sylvæ: et vocatur illud monasterium Land-elo”; in quo jacet beatissimus Colmanus, sicut ipse prædixit.” Hodie Lin-allia locus ille vocatur in comitatu regio, quatuor milliarium spatio a Dearmachano Columbæ cænobio dissitus : ubi “ inter chorum sanctorum virorum (ut in fine vitæ illius additur) sanctissimus senex Colmanus sexto Calendas Octobris feliciter ad Christum emisit spiritum ;” anno salutis, ut ex Cuanacho chronographo Hibernico Ultonienses annales referunt, DCX.

agrum

"Adamnan. vit. Columb, lib. 1. cap.
W Al. Slani.
y Al. Fiechelo.
a Vide supra, pag. 475.

et lib. 2. cap. 13.
* Al. Slani.
2 Al. Lan-ela.

Nessani, ex Cummiani ad Segenium epistola, in superioribusb facta est mentio. Insulæ quoque filiorum quondam Nessani, in bulla Laurentio Dubliniensi archiepiscopo concessa, Alexander III. meminit : quam “oculum Hiberniæ dici, vulgariter Irlands-eyam, ubi sanctus ille insistebat crebris orationibus, jejuniis et vigiliis,” Johannes Alanus Dubliniensis præsul annotat. Qui et hujus librum quatuor evangeliorum fuisse significat, ab incolis Ker-lowre inde dictum ; quem hodie The garland of Houth corrupte vocitant: licet argenteæ lingulæ illi annexæ S. Talmani nomen insculptum ego observaverim. Addit vero Alanus, librum illum “ haberi hodie inibi in magno pretio, ac veneratione non modica ; ita ut vix justus audeat jurare super ipsum, propter Dei vindictam ostensam hominibus perjuris in illum.” Hæc ille ex vita Nessani : in qua parva illa insula Oclus (lege Oculus) vocatur, ad orientalem plagam ad sex miliaria de Dublin. Mitto quod in vita S. Albei Imelacensis scriptum habetur; ipsum atque

egregium et sanctissimum diaconum Nessanum simul locutos fuisse de mysteriis Dei et quæstionibus quas Nessanus quærebat sibi solvi.” Ad Laisreanum pergo, Hibernice Moilasse dictum, non illum Kiarellia, sed alterum Nadfraichie filium ; quem antiquissimus hymnus juxta alphabeti ordinem in laudem ipsius compositus, Macculasrium nominat:

Lucerna erat in tota
Macculasrius Hibernia,
Nadfraich et sanctus filius.

De eo in vita S. Ædani ita legimus : “ Beatissimus Lasreanus (Johanni Tinmuthensi et Capgravio, in ejusdem

с

b Supra, pag. 502.

Epist. Hibernicar, sylloge, num. 48. op. tom. 4. pag. 552. d Supra, pag. 503.

e Supra, pag. 505, 506.

Ædani sive Aidani vita, Molassus dictus) ad aquilonalem partem Hiberniæ exivit, et construxit clarissimum monasterium in stagno Herne, nomine Daimh-inis', quod sonat Latine, Bovis insula.” Et in vita S. Ædi: “Regebat plures monachos in insula posita in stagno Erne; quam Scoti nominant Daimh-inis, id est, Bovium insulam.” In ipsius vero Laisreani vita præterea legimus, regulum Ultoniensem Conallum Rubeum cæcitate percussum, ad fidem Christi illum convertisse: eundemque sancto Columbkilli, post prælium Culedreibnense", in finibus Ultoniæ et Conaciæ gestum, ut perpetuum extra Hiberniam ageret exilium, authorem extitisse. In annalibus Ultoniensibus, ad annum DLXIII. (qui nobis DLXIV. est) mors Laisre de Daiminis, atque iterum ad annum DLXX. quies Molaisse Daim-inis, consignata reperitur.

Barrindeum scriptor vitæ S. Carthagi abbatem fuisse docet monasterii “ Druimcuillin, quod est in confinio Mumoniensium et Laginensium et nepotum Neill, sed tamen est in terra nepotum Neill, in terra quæ dicitur Fearceall,” in qua est etiam civitas Raythen'. Coemanus qui et Commanus, ut in vita ipsius legitur, in Ultonia ex stirpe regali, Fealcon patre et matre Scribside natus, a parentibus curæ et disciplinæ S. Finiani abbatis et episcopi Cluayn-yraid traditus est; qui et magistrum egerat plurimorum ex omnibus Hiberniæ partibus ad se venientium, ad discendas sacras literas et pietatem adversus Deum exactam. A Finiano vero missus Commanus evangelizatum in Conactiam, Christo plurimos aggregavit; et regis provinciæ conciliata sibi gratia, accepit ab eodem vice doni oblati Deo amoenam illam, fertilem, aquis præstantissimis nobilem ac nominatam vallem Ross dictam. Ubi et famosum longo tempore construxit cænobium, monachis insignibus refertum ; quod cum valle ipsa ab inde composito vocabulo appellatur Ross-comman : quæ est a multis retro seculis sedes episcopalis, licet ad urbem Elphinensem hodie sedem illam translatam videamus. Coemanus fuit

Vide supra, pag. 417. h Supra. pag. 468.

& Al. Colman Derig.
i

Supra, pag. 474.

« AnteriorContinuar »