Imágenes de páginas
PDF
EPUB

99

tricio ordinatos fuisse, Jocelinus indicat: "Trecentos,' inquit," episcopos et quinquaginta manu sua consecravit: septingentas ecclesias fundavit; quinque milia clericorum ad sacerdotalem gradum et officium promovit." Episcoporum numerum paulo majorem, presbyterorum vero ut et ecclesiarum longe minorem Ninius nobis exhibet; ita de Patricio scribens: "Ecclesias fundavit trecentas et sexaginta quinque; ordinavit episcopos eodem numero trecentas et sexaginta quinque et eo amplius, in quibus spiritus Dei erat presbyteros autem usque ad tria milia ordinavit.” Similiter et Antoninus": "Ecclesias CCCLXV. et totidem episcopos ordinavit; presbyterorum tria milia consecravit." Quæ eadem etiam habet et Vincentius'; nisi quod pro CCCLXV. denarii nota transposita, CCCXLV. legantur: qui itidem episcoporum a Patricio ordinatorum numerus apud Rogerum Wendoverium et Matthæum Florilegum in anni CCCCLXXXXI. historia cernitur.

Ex his a Tirechano nominantur," Benignus, Bronus, Sachellus, Cethiacus, Carthacus, Cartenus, Connanus, Firtnanus, Siggeus, Cetennus, Sencaticus, Olcanus, Iborus, Ordius, Naziarius, Miserneus, Senachus, Secundinus, Gosachus, Camulacus, Auxilius, Victoricus, Bressialus, Feccus, Menathus, Cennannus, Nazarus, Melus, Maceleus, Mactaleus, Culeneus, Asacus, Bitheus, Falertus, Sescneus, Muirethchiser, Temoreris (qui fundavit ecclesiam sanctam Cairce, quam tenuit familia Clonoaviss) Daigreus, Justianus mac Hy, Daimene, Oltcanus, Domnallus, et alii quamplurimi.” De horum aliquibus in superioribus facta est a nobis mentio; et de Olcano speciatim, ecclesiæ Derkanensis, quæ in Routano Antrimmensium territorio Clon-derkan nomen adhuc retinet, episcopo: cujus a Jocelino honorificam hanc mentionem factam invenimus; "Grandiusculus effectus, discendi aviditate Gallias adiit; ibique diutius degens, multæ literaturæ scientiam adeptus repatriavit. Repatriatus scholas rexit; innumeros discipulos, quorum

Jocelin. vit. Patric. cap. 185.

h Anton. chronic. tit. 11. cap. 18. sec. 2. Vincent. specul. hist. lib. 20. cap. 23.

k Supra, cap. 15. pag. 145.

1 Jocelin. cap. 86.

plures episcopi sancti fuerunt, erudiendo in literaturæ copiam provexit. Ipse vero doctor egregius episcopalem gradum ascendit: in sanctitate multa vitam terminans, miraculis etiam multis claruit."

Operam vero a B. Patricio hic positam ita illi secundam evenisse, ab eodem Jocelinom est notatum; "ut Hibernia speciali nomine insula Sanctorum" ubique terrarum jure nominaretur:" de qua et auctor anonymus, qui de ecclesiæ consecrati Petri, vulgo Weich St. Peter, extra muros Ratisbonenses, fundatione scripsit: "Populus," inquit, "bonæ indolis tanta perfectione vitæ subito pollere cœpit, quod numerum excedebat sanctorum multitudo: qui per centenas et millenas turbas celebrans synodos solennes, operabatur virtutes incredibiles cunctis seculis ; quicquid postulabat in virtute nominis Christi debere se accipere nullatenus dubitans. Vere illic probatum est, quod omnia possibilia sunt credenti. Miracula sanctorum Hibernensium absque diffidentia vel subsannatione solus naturalis Hibernicus credere potest: cujus nativa simplicitas illam in sanctis simplicitatem redolet, quæ in impetrando hominibus difficilia totius diffidentiæ a se scrupulum elongavit. Indicibile namque est, quanta familiaritatis audacia consueverit orans ille populus cum Domino fabulari. Affatur ut domesticum, Regem perennis gloriæ: nescit cultorum verborum phaleras contexere simplicitas versutiis non exculta."

Addit idem, indicta sanctis a B. Patricio duo fuisse concilia; in quorum posteriore," omnes populi qui adhuc infideles remanserant baptizati sunt, et a sanctis omnibus benedicta erat et consecrata:" solutoque conventu, "triginta milia probatorum virorum in sanctitate et justitia coram Deo et hominibus simul iter arripuisse de Hibernia." Nam, si nugatorem hunc audire libeat, "in secunda synodo Patricii, major pars multitudinis sanctorum eorundem, cum benedictione et licentia S. Patricii, reliquerunt patriam, notos, caros, parentes, res et reditus, civitates et

m Jocelin. cap. 174. Marc. cap. 9. ver. 23.

n Vid. supra, cap. 16. pag. 281,282.

castra et cætera quæ possidebant; et secuti sunt Christum, accensi divino amore, in pellibus caprinis, in voluntaria paupertate: voventes Deo pia vota, se nunquam reversuros, priusquam limina sanctorum apostolorum calcarent, et loca quibus Christus fuit angustiatus, stillans proprium corporis sanguinem pro ipsorum salute, in Europa, Asia vel Africa. Et ita beata multitudo sanctorum transivit prospero navigio pericula ponti: et diviserunt se in tres turmas, ad tres partes mundi; ad Africam, ad Asiam, ad Europam." Hæc, inter alia puerilia figmenta, de primi ordinis sanctis nostris comminiscitur scriptor iste nugacissimus.

Secundi ordinis sanctos "ritum celebrandi missam accepisse a sanctis viris de Britannia, scilicet a sancto David et a sancto Gilda et sancto Doco," in catalogo nostro legiDoccum quendam episcopum, sanctum Britonum abbatem, anno CCCCLXXIV. quievisse, in Ultoniensibus traditum habetur annalibus. Sed illo posterior fuit is, de quo hic agitur, Docus: ille nimirum, cujus in vita S. Cainnici abbatis hæc facta reperitur mentio: "Cum S. Cainnicus crevisset, et perfectus esset sensu; voluit scientiam discere, et religiosæ vitæ vacare. Perrexit ad mare, transnavigavitque ad Britanniam ad virum religiosum et sapientem nomine Docum. Legit vero apud illum sedulo, et bonos mores didicit:" et in ejusdem sancti officio: "Britanniam petiit, et apud venerabilem abbatem nomine Docum liberali scientiæ sanctæque religioni se tradens, cum eo in docibilitate atque obedientia aliquot annis permansit." Similiter et Gildas, non ille Albanius, sed eo junior Badonicus est hic intelligendus: quem in Hibernia ecclesiasticum restauravisse ordinem, ex aliorum etiam sententia superius' indicavimus. Qua vero consuetudine et familiaritate Hiberni nostri cum S. Davide conjuncti fuerint; in ejus vita Giraldus Cambrensis ita indicat: "Mos erat illis diebus Hiberniensibus,

P Offic. S. Kanici, lect. 5. edit. Paris. ann. 1620. 9 MS. literali.

r

Supra, pag. 470.

Romam peregre proficiscendo, apostolorum limina præ locis omnibus magis frequenter devoto labore visitare. Inter quos abbas Barrocus (S. Barrus aliis dictus) de Corcagiæ finibus ab eadem peregrinatione Meneviam usque reversus, ibidem venti et navigii tempora præstolabatur. In consuetudine nimirum viri boni de Hibernia et authentici habebant, quod peregre profecti, vel in eundo vel redeundo, beati David alloquiis frui, quoniam oleums effusum erat nomen ejus, votivo desiderio affectarent." Et ante eum Ricemarchus: "Cum inextinguibile Hiberniensium desiderium ad sanctorum Petri et Pauli apostolorum reliquias visitandas arderet inter cæteros fidelissimus ille abbas, cui nomen Bare sacratam peregrinandi viam indefessis carpebat plantis. Perfecto salutari voto ad monasterii claustra reversus, sanctum visitabat virum (Davidem scilicet) ibique per aliquantum temporis in divinis colloquiis ex voto moratus, præpedita ventorum indigentia navi, qua patriam revisere paraverat, longiori retardabat mora."

Sed et ex discipulis illius aliquos ad nostros concessisse legimus in quibus, Ædanus sive Maidocus, primus Fernensis ecclesiæ antistes, de quo in tertio sanctorum ordine dicendum erit; et Mandabnaucus, de quo Giraldus lepidam hanc narrat fabulam: "Cum post annos plurimos circa patrem et obedientiæ regulis instructus fuisset et vitæ meritis illustratus; quum Hibernicam insulam de patris licentia petere jam parasset, mare ingressum cuncta apum examina quæ Meneviæ vel in ejusdem confinio fuerant ipsum usque in navem ipsam sunt secuta. Ipse enim inter fratres huic specialiter operi indulgebat, quod alvearia ad enutriendos apum foetus per examina disponebat. Quo viso, nolens fratres possessionis suæ damno fraudare, ad terram rediit; patremque David revisitavit, apibus ad sedes suas undequaque reversis. Ad navem autem secundo reversus, apes eum undique sequentes denuo conspexit: iterumque ad terram revertentem, sicut primo sic et secundo, sunt secutæ. Patrem autem, et fratres jam

Cantic. cap. 1. ver. 2.

tertio repetens, quoniam suis eos de utilitatibus nullatenus sponte fraudare sed ipsos potius indemnes esse volebat; tandem piis fratrum orationibus et patris benedictione Deo commendatus, transfretandi licentiam una cum apibus communiter accepit. Ex quo factum est ut apes, quæ nunquam antea in Hibernia, ut fertur, visæ fuerant, ab eo quo tam miraculose per ipsum transvectæ sunt tempore ibidem abundare, in Menevia vero ab illa semper hora deficere consueverint." Quanquam alii ut idem alibi Giraldus refert: "S. Dominicum Ossoriensem apes in Hiberniam detulisse" asserant: a quo et nobile" constructum fuisse memoratur monasterium, ad radices "montis altissimi, qui illi imminet mari quod Hiberniam interfluit atque Britanniam:" quique olim Salanga postea Mons Dominici appellatus, Ptolemæi tempore (ut quidam scholiastes ipsius Michael Villanovanus annotat) 'Ispov sive Sacri promontorii nomen obtinuit.

Inter sanctos secundi ordinis duo Finiani in nostro catalogo primum locum occupant: quorum unius (Clunardensis videlicet, quem ut præcipuum inter sanctos secundi ordinis in Hibernia scriptor vitæ illius celebrat) die Decembris duodecimo, alterius die Septembris decimo, celebratur memoria. Estque illorum alter doctissimus ille, de quo supra egimus Clunardensis ecclesiæ episcopus; Adamnano sanctus Finnio, Findbarrus et Vinnianus dictus: alter pontifex Finanus, qui Wallico nomine Winninus appellatus est. Ut enim Fin Hibernis, ita Gwin et Win Cambro-Britannis Album denotat. Hic in patria sua Hibernia a Colmanno antistite primum institutus, a Coelano Noendrumensi abbate Nennioni sedis quæ Magnum vocabatur monasterium episcopo in Britannia sacris disciplinis plenius erudiendus postea commendatus, Romam demum perrexit: ubi annis septem studiosus indagator permanens, ad sacerdotii gradum ascendit. Refert hæc in illius vita Johannes Tinmuthensis, et ex eo Capgravius: ubi

Girald. topograph. Hibern. distinct. 1. cap. 5. u Id. ibid. distinct. 3. cap. 2.

Supra, pag. 473. 477. * Adamnan. vit. Columbæ, lib. 3. cap. 4. edit. H. Canis. ▾ An Edrumensi; ut apud Jocelin. in vit. Patric. cap. 37.

« AnteriorContinuar »