Imágenes de páginas
PDF
EPUB

censium septentrionaliume litore locus ille situs est; olim Strenæschalch, id est, ut Beda interpretatur, Sinus phari, hodie Whitby vel White-baye, hoc est Albus sinus, nominatus) anno DCLXIV. agitatæ statum a Stephano Æddio presbytero, in vita Wilfridi, ita legimus propositum : “ Utrum more Brittonum et Scottorum omnisque aquilonalis partis (Britanniæ) a XIV. luna, Dominica die veniente, usque ad XXII. Pascha agendum; an melius sit, ratione sedis apostolicæ, a XV. luna usque XXI. paschalem Dominicam celebrandam?" ubi in priore membro pro XXII. reponi debere XX. et res ipsa loquitur, et Wilfridi verba in hac synodo contra Colmanum Scotum prolata (uti a Beda', cum eodem Stephano ætate conjuncto, literis habentur prodita) extra omnem ponunt controversiam: “ Petrus a quinta decima luna usque ad vicesimam primam diem Paschæ Dominicum celebrabat : quod vos non facitis, qui a decimaquarta usque ad vicesimam lunam diem Dominicum Paschæ observatis. Ita ut tertiadecima luna ad vesperam sæpius Pascha incipiatis ; cujus neque lex ullam fecit mentionem, neque auctor ac dator Evangelii Dominus in ea, sed in quartadecima luna vel vetus Pascha manducavit ad vesperam, vel Novi Testamenti sacramenta in commemorationem suæ passionis Ecclesiæ celebranda tradidit : itemque lunam vicesimam primam, quam lex maxime celebrandam commendavit, a celebratione vestri Paschæ funditus eliminatis."

De traditione a Petro repetita similiter etiam, apud eundem Bedam?, ad Naitanum' Pictorum regem scripsit postea Ceolfridus: “ Decrevit apostolica traditio, quæ per Marcum evangelistam et interpretem ipsius Alexandriæ confirmata est, ut adveniente primo mense, adveniente in eo vespera diei quartædecimæ, expectetur etiam dies Dominica a quintadecima usque ad vicesimam primam diem ejusdem mensis. In quacunque enim harum inventa fuerit, merito in ea Pascha celebrabitur: quia nimirum hæc ad numerum pertinet illarum septem dierum, quibus azyma celebrari jubetur.” A quo discrepantem calculum, ex altera quidem parte Britonum, Pictorum et Scotorum, qui a decima quarta luna ad vigesimam, ex altera vero Gallorum qui Victorii canonem secuti a decima sexta ad vigesimam secundam Dominicas suas paschales deducebant, ita deinde rejicit :

e North-Riding. “Streoneshalch, quod Hwiteby appellatur :" inquit Turgotus in Dunelmensi chronico.

i Bed. hist, lib. 3. cap. 25. Vid. eund. lib. 2. cap. 2. et 4. item lib. 3. cap. 3. 17. et 28. ubi in Beda quoque pro XXI. ex MSS. luna XX. est reponenda. $ Ibid. lib. 5. cap. 22.

h Al. Nechtanum

“Cujus observantiæ Catholica ratione patefacta, patet e contrario error irrationabilis eorum, qui præfixos in lege terminos nulla cogente necessitate vel anticipare vel transcendere præsumunt. Namque sine ratione necessitatis alicujus anticipant illi tempus in lege præscriptum, qui Dominicum Paschæ diem a quartadecima mensis primi usque ad vicesimam putant lunam esse servandum. Cum enim a vespera diei tertiæ decimæ vigilias sanctæ noctis celebrare incipiunt; claret quod illum in exordio sui Paschæ diem statuunt, cujus nullam omnino mentionem in decreto legis inveniunt. Et cum vicesima prima die mensis Pascha Dominicum celebrare refugiunt; patet profecto quod illam per omnia diem a sua solennitate secernunt, quam lex majore præ cæteris festivitate memorabilem sæpenumero commendat. Sicque diem Paschæ ordine perverso, et aliquando in secunda hebdomada totam compleant, et nunquam in hebdomadæ tertiæ die septimo ponant."

“Rursumque qui a sexta decima die mensis sæpe dicti usque ad vicesimam secundam Pascha celebrandum magis autumant, non minore utique errore (tametsi altero latere) a recto veritatis tramite divertunt, et veluti naufragia Scyllæ fugientes in Charybdis voraginem submergendi decidunt. Nam cum a luna decima sexta primi mensis oriente, id est, a vespera diei quintæ decimæ Pascha incipiendum doceant; nimirum constat quod quartam decimam diem mensis ejusdem, quam lex primitus et præcipue commendat a sua prorsus solennitate secludunt: ita ut quintæ decimæ, in qua populus Dei ab Ægyptiaca servitute redemptus est, et in qua Dominus suo mundum sanguine a peccatorum tenebris liberavit, in qua etiam sepultus, spem

nobis post mortem beatæ quietis tribuit, vix vesperam tangant. Idemque pænam erroris sui in semetipsos recipientes, cum in vicesima secunda die mensis Paschæ diem statuunt Dominicum, legitimos utique terminos Paschæ aperta transgressione violant : utpote qui ab illius diei vespera Pascha incipiunt, in qua hoc lex consummari et perfici debere decrevit ; illam in Pascha diem assignent primam, cujus in lege mentio nulla usquam reperitur, id est, quartæ primam septimana."

Nempe et hic boni hi viri, quod Romæ suo tempore videbant observatum, ad apostolicam traditionem et Petri institutionem referendum fuisse non dubitabant : quum Alexandrinorum illum paschalem calculum, non modo post Marci, sed etiam post Dionysii Alexandrini episcopi tempora, in ipsam Alexandrinam ecclesiam introductum ; sexto demum post Christum seculo primum a Romanis receptum fuisse constet. Eorum enim majores a decima sexta luna ad vigesimam secundam Pascha suum celebrasse, id est, ut Ceolfridus rei ignarus judicat, “ in Charybdis voraginem submergendos decidisse," jam ostendimus : quippe qui ante lunam decimam quartam non modo cum Alexandrinis táo ya dvaoraomuov, sive diem Dominicæ resurrectionis, sed ne oravpúgiuov quidem táoxa, sive salutiferæ passionis diem (in quo præcipuam plenilunii rationem habendam fuisse existimabant) celebrandum putarent; de sequentibus azymorum diebus in Mosaica lege præscriptis, ut ad homines Christianos nihil omnino attinentibus, ne cogitandum quidem fuisse rati. Quum autem Sulpicius Severus bidui illam inter cycli Alexandrini et Romani neomenias observavisset discrepantiam ; vidissetque Romanis decimam sextam lunam numeratam quæ Alexandrinis, ecelo etiam demonstrante, uti ex Cyrillo retulimus, erat tantum decima quarta: hunc Romani calculi errorem ita emendandum censuit; ut non jam amplius a de. cima sexta ad vigesimam secundam sed a decima quarta luna ad vigesimam ex antiquo illo annorum octoginta quatuor laterculo Dominicæ paschales excerperentur. Quod etiam a Britonibus, Pictis, et Hibernis, ejusdemmodi noviluniorum anticipationem in cyclis subsequentibus subinde crescentem minus advertentibus, deinceps observatum fuisse invenimus.

Seculo deinde post Christum septimo, quo tertius sanctorum nostrorum ordo floruit, Honorius I. Romanus pontifex, de paschalis observationis ritu quam de fidei ratione a Monothelitis violata magis solicitus; dum “flammam hæretici dogmatis non, ut decuit apostolicam auctoritatem, incipientem extinxit sed negligendo confovit,” ut de eo ini epistola ad episcopos Hispaniæ conqueritur Leo II. successor ipsius: ad Scotos sive Hibernos nostros missis literis eos exhortatus est, “nek paucitatem suam in extremis terræ finibus constitutam sapientiorem antiquis sive modernis quæ per orbem erant Christi ecclesiis æstimarent; neve contra paschales computos et decreta synodalium totius orbis pontificum aliud Pascha celebrarent.” Quæ quidem monita irrita non fuisse, partim ex Beda' colligo, qui “gentes Scotorum, quæ in australibus Hiberniæ insulæ partibus morabantur, ad admonitionem apostolicæ sedis antistitis Pascha canonico ritu observare didicisse" narrat: partim ex Cummiano, qui eo ipso tempore vixit, et in epistola ad Segienum sive Segenium Hyensism cænobii abbatem, de Alexandrinorum magno viginti octo Enneadecaeteridum sive DXXXII. annorum cyclo (quo expleto, ut inquit Ceolfridus”, “omnia quæ ad solis et lunæ, mensis et (septimanæ consequentiam spectant, eodem quo prius ordine recurrunt”) in Hibernia primum admisso ita scripsit : « Egoo primo anno, quo cyclus DXXXII. annorum a nostris celebrari orsus est, non suscepi, sed silui ; nec laudare, nec vituperare ausus. Anno deinde emenso, successores nostrorum patrum priorum, Ailbei episcopi, Querani Coloniensis, Brendini, Nessani, Lugidi” se consuluisse; cosque in campo Lene congregatos, “ut Pascha

i Tom. 2. Decretal. epistol. edit. Romæ ann. 1591. pag. 654. k Bed. hist. lib. 2. cap. 19.

| Id. lib. 3. cap. 3. et 26. m Tom. 2. Decretal. epist. edit. Rom. ann. 1591. pag. 702.

n Ap. Bed. lib. 5. hist. cap. 22. Vid. lib. 2. de mirabilib. S. Scripturæ, cap. 4. oper. Augustin. tom. 3. app. pag. 17.

Epist. Hiber. sylloge, num. 11. op. tom. 4. pag. 432.

[ocr errors]

cum universali Ecclesia in futuro anno celebrarent," edixisse ait.

Ut autem sancti omnes hic nominati, primo excepto, secundi fuerunt ordinis, ita eorum successores, qui in Leniensi ista synodo convenerunt, fuerunt tertii; et quidem ex australibus Hiberniæ partibus (quod cum Bedæ narratione convenit) omnes congregati. Qui enim Coloniensis hic scriptus est, Clonensis dici debuerat. Ea enim Querani sive Kerani (idem enim nomen est: uti Cyrenii in evangelio et Quirinii in Romana? historia, Kiliani nostri in nova et Quilliani in vetere Sigebertini chronici editione) quem a nostris filium artificis cognominatum fuisse notavimus®, sedes fuit; vulgo Cluan-mic-nois vel Clon-mac-nosh, in veteret provinciali Romano Dunckeranensis, quæ vox collem Kerani denotat, appellata : in qua, hoc ipsum paschale dissidium S. Columbam longe ante prædixisse, docet in ejus vita Adamnanus“. Cum enim illum in Clonensi S. Cerani coenobio subsistentem de puero quodam qui aderat prophetavisse dixisset; subjicit: “ Hic erat Ereneus, postea per omnes Scotiæ ecclesias famosus, et valde notissimus. Qui hæc omnia suprascripta verba Segeneo abbati (ad quem Cummiani scripta est epistola) de se prophetata enarraverat ; meo decessore Failbeow intentius audiente, qui et ipse cum Segeneo præsens inerat : cujus relatione, et ego ipse cognovi hæc [eadem] quæ enarravi. Sed et multa alia iisdem diebus, quibus in Clonensi cænobio hospitabatur sanctus, revelante Spiritu sancto prophetavit : hoc est, de illa quæ post dies multos ob diversitatem

p Luc. cap. 2. ver. 2.
4 Sueton. in Tiber. cap. 49. Tacit. annal. lib. 3.

r Sigebert. ann. 694. “ Kiliani Wirziburgensis episcopi discipulus Arnual in Gallia, Adamanus abbas, Aldhelmus et Wilfrid episcopi, clarent in Anglia.” Unde Dempsterus non solum Arnvallum, sed etiam Adamanum et Adelmum, inepte Kiliani facit discipulos. Hist. ecclesiastic. Scot. lib. 1. num. 3. 6. et 29. * Supra, pag. 473.

Notitiæ episcopatuum ab Aub. Miræo edit. Antuerp. ann. 1613. lib. 1. pag. 80. Nam quod idem lib. 4. pag. 219. Cluanensem et Dunckeranensem episcopatum distinguit, et priorem Kiloom, posteriorem Dondalck interpretatur; homini rerum nostrarum ignaro venia concedenda est.

1 Adamnan. vit. Columb. lib. 1. cap. 3. w Vide supra, cap. 15. pag. 245.

« AnteriorContinuar »