Imágenes de páginas
PDF
EPUB

admonuisset: "Incipit cyclus paschalis, qui annis constat octoginta quatuor et post annos octoginta quatuor ad eandem legem revertitur."

Ex hoc cyclo ætate lunæ numerata, a decima sexta ad vigesimam secundam lunationem Latini Dominicas suas paschales observabant; non ut postea, recepto cyclo Alexandrino, a quinta decima ad vigesimam primam. Inde Innocentius I. in epistola ad Aurelium Carthaginiensem, de anni CCCCXIV. Paschate verba faciens: "Cump ante diem undecimum Calendarum Aprilium pene luna decimasexta colligatur (nam quippiam minus est) itemque cum ante diem quartum Calendarum earundem veniat vigesima tertia; existimavi undecimo Calendarum memoratarum die festa paschalia celebranda: quoniam in vigesima tertia luna nullum Pascha unquam, ante hoc Pascha, factum esse cognoscimus:" et Victorius Aquitanus, in canonis sui paschalis prologo, de primi mensis agens terminis: "Latini a tertio Nonas Martii usque in quartum Nonas Aprilis, diebus scilicet viginti novem observandum maxime censuerunt; ut quocunque eorum die luna fuerit nata, efficiat primi mensis initium. Cujus luna decima quarta si feria sexta provenerit, sequens Dominica, id est, luna decima sexta festivitati paschali sine ambiguo deputetur. Sin autem die Sabbati plenilunium esse contigerit, et consequenti Dominico lunam decimam quintam reperiri; eadem hebdomade transmissa, in alterum diem Dominicum, id est, lunam vigesimam secundam transferri debere Pascha dixerunt. Nec minus ejusdem Dominicæ resurrectionis peragendo mysterio destinarunt quam decimam sextam nec amplius quam vigesimam secundam lunam aliquando recipiunt: eligentes potius in lunam vigesimam secundam diem festi paschalis extendi, quam Dominicam passionem ante lunam decimam quartam ullatenus inchoari.

Ex tribus cyclis solaribus conflata est ista octoginta

• Ægid. Bucher. commentar. in Victorii canon. Paschal. cap. 6. pag. 136.

P Epistol. Decretal. tom. 1. part. 2. pag. 62. edit. Rom. ann. 1591.

Dionys. Petav. de doctrina tempor. tom. 2. pag. 886. Ægid. Bucher. pag. 4. Bed. de tempor. ratione, cap. 49.

quatuor annorum periodus; diebus constans 30681. lunationibus 1039. per quas dierum ille numerus divisus, mensis synodici modulum exhibet dierum 29. horarum 12. primorum minutorum 42. secundorum 16. quum rationes Calippicæ, ab Alexandrinis et Dionysio Exiguo receptæ, prima minuta 44. secunda 25. vel 26. requirant; astronomicus vero syzygiæ media calculus scrupulos primos 44. secundos 3. postulet. Ita lunationes 1039. astronomica, dies 30682. horas paulo minus 7. Calippicæ, præter dictum dierum numerum, horas paulo plus 13. continerent: et quod his est consequens, octoginta quatuor annorum integer quisque cyclus cœlestia quidem oλnvia die 1. et horis fere 7. Calippica vero et Alexandrina die 1. et horis paulo amplius 13. anteverteret. Indeque bidui illa inter Latinorum et Alexandrinorum rationes orta est differentia; de qua in cyclorum suorum prologo Cyrillus: "Lunam' quam illi tertiam vel decimam sextam vel vigesimam tertiam improprie nuncupant; hanc S. Theophilus primam vel decimam quartam vel vigesimam primam cœlo demonstrante, confirmant." Unde et hoc (ut postea appellat) biduum lunæ superfluum, argumento ab ipsis sensibus deducto, ita rejicit: "Quales ergo est cæcitas mentis, vel dementia, ut cum videri non possit trigesima, videatur adhuc deficiens, et dicatur prima, nonnunquam etiam et secunda? ac si per omnem ordinem mentiuntur. Sicut enim pro trigesima secundam, et pro prima tertiam vocant; sic pro decimaquarta decimam sextam, et pro vigesima prima dicere compelluntur vigesimam tertiam."

At primum hujus Romanæ supputationis, ut Paschasinus eam appellat, conditorem tanta vel cæcitate vel dementia laboravisse nemo facile crediderit, ut in ipsa prima periodi suæ constitutione aliud tabulis suis inscriberet, quam quod coelestia sui seculi pavóμeva omnium oculis ingerebant. De quo quum jure dubitare non possimus: non in cycli quem quintum Prosper nuncupat, quo decurrente, bidui illa notata a Cyrillo est avouaλía, sed in quarti potius exordio, quod in annum æræ nostræ CCXCVIII. inci

r Petav. doctrin. tempor. tom. 2. pag. 883. Bucher. pag. 483, 484. s Metiuntur.

dit, primæ suæ periodi caput illum collocavisse, pariter dicamus necesse est. Quod enim ad epochæ Christianæ, quam proxime ab eo fieri poterat, initia cyclos istos Prosper extenderit; usitata chronologis poλna id ab eo factum est, quam magisterium redeundi retro Hebræi vocant: qua eadem usum licentia scriptorem etiam antiquiorem, qui anno Christi CCCLIV. currente cyclo illo, quem quartum Prosper, nos primum numeravimus, fastos consulares edidit, ab ipso usque regifugio Romanæ hujus octoginta quatuor annorum periodi npopopíav deduxisse observavimus.

In horum fastorum initio, primorum consulum tempora hisce characteribus fuisse insignita, notavit Cuspinianus'; quos neque se intelligere potuisse, neque hactenus qui intellexisset reperisse," profitetur.

66

[blocks in formation]

Primi consulatus characteres ad annum periodi Juliana 4206. nos ducunt; in quem Olympias sexagesima octava incurrit: quam in primorum consulum anno actam fuisse, et Polybii Megalopolitani et Dionysii Halicarnassæi est sententia; licet illius rationes ab urbe condita CCXLIV. hujus CCXLV. numerandum esse hunc annum postulent.

Primus primi hujus anni character Calendarum Januariarum feriam designat hebdomadicam: quam lunæ, id est, secundam fuisse significat; G litera Dominicali anni 4206. id ipsum attestante: quod in sequentium etiam annorum initiis animadvertere liceat, si in postremo manifestum librarii mendum correxeris, et Lun. pro Ven. substitueris. Character alter ætatem lunæ in iisdem Calendis, juxta Romanum octoginta quatuor annorum

t Cuspinian. commentar. in Cassiodor. ad annum U. C. 248. "Annus bissextilis, rubro colore in MS. notatus.

cyclum, indicat: quæ in 36. (cujusmodi hic fuit) periodi illius anno triginta novem dierum fuerit. Similiter in anno periodi Julianæ 4918. æræ Christianæ CCV. (a quo posterior horum fastorum pars initium ducit, quam magno Ægidii Bucherii beneficio, jam habemus editam) Antonio II. et Geta consulibus Mar. id est, dies Martis sive feria tertia, et XXII. ætas videlicet lunæ in Calendis Januariis anni septuagesimi sexti hujus periodi annotata cernitur. Ubi etiam ad annum Christi CCXIV. (a quo Prosper tertium suum cyclum dinumerat) Sat. I. atque illa octoginta quatuor annorum periodo demum evoluta, ad annum Christi CCLXXXXVIII. (de quo diximus) iterum Sat. I. apponi; intermediis Calendarum Januariarum feriis et lunationibus ad eandem legem recurrentibus, eaque ratione principium cujusque cycli a die Saturni, sive feria septimanæ ultima, et lunatione prima, exhaustis in precedente periodo epactis omnibus, deduci, operæ pretium fuerit animadvertere.

Jam vero Britonum et Pictorum et Hybernorum cyclus paschalis, in hoc quidem cum Romana supputatione congruebat, quod octoginta quatuor is esset annorum: in hoc vero discrepabat, quod non a decima sexta luna ad vigesimam secundam sed a decima quarta ad vigesimam paschales Dominicas numeraret. Sic enim de Britonibus Beda: "Non" enim Paschæ diem Dominicum suo tempore, sed a decima quarta usque ad vicesimam lunam observabant. Quæ computatio octoginta quatuor annorum circulo continetur." Et de Pictis, Alexandrinam Enneadecaeterida, quæ a decima quinta luna ad vigesimam primam Dominicas paschales celebrandas indicabat) postea recipientibus : "Statim jussu publico mittebantur ad transcribendum, discendum, observandum per universas Pictorum provincias circuli Paschæ decennovenales; obliteratis per omnia erroneis octoginta et quatuor annorum circulis." Contra Hibernos quoque Anatolii auctoritate, ut ex eodem Beda' liquet, numerationem suam a decima

w Bed. hist. lib. 2. cap. 2. init. Id. lib. 3. cap. 25.

* Id. lib. 5. cap. 22. fin.

quarta ad vigesimam lunam defendentes, ejusdem testimonium urget Cummianus"; "ad veram Paschæ rationem nunquam pervenire eos, qui cyclum octoginta quatuor annorum observant." Cujus quidem cycli "auctorem, locum, tempus, incertum haberi" idem addit: diversumque ab eo fuisse, "quem sanctus Patricius papa noster tulit et fecit; in quo luna a decima quarta usque in vigesimam secundam regulariter, et æquinoctium a duodecimo Calendas Aprilis observatur."

Verum catalogi sanctorum nostrorum, quem explicandum suscepimus, concinnator ut secundi ita etiam et primi ordinis sanctos qui ducem secuti sunt Patricium, unum Pascha celebravisse significat; a decima quarta scilicet luna post æquinoctium vernale dinumeratum. Unum autem illud Pascha a secundo ordine observatum, idem ipsum cum eo fuisse quod Britonibus fuerat in usu, illustre S. Columbæ nostri apud Bedam exemplum docet: ut alium cyclum ab hoc diversum vel a Patricio excogitatum vel huc invectum fuisse, nullo modo fiat verisimile. Britonum vero illum canonem paschalem a Sulpitio Severo acceptum fuisse, qui octoginta quatuor annorum cursum descripsit, ex Aldhelmi ad Geruntium Britannicum regem epistola jam ante notavimus. Unde cycli illius et auctorem habemus Severum, Patricii nostri sub S. Martini magisterio condiscipulum, et locum, Galliam; tempus quoque annum circiter CCCCX. quo urbs ab Alarico capta est. Nam et eo tempore Sulpitius Severus claruit, et ille a Bucheriod nuper editus Paschalis centum annorum Laterculus primum est conscriptus: in quo, licet a librariis pessime accepto, hujus paschalis octoginta quatuor annorum cycli, veteri Latinorum illi multum disparis, non obscura mihi visus sum deprehendisse vestigia.

Paschalis controversiæ in synodo Pharensi (in Ebora

Z Epist. Hibernicar. syllog. num. 11. op. tom. 4. pag. 440.

a Bed. lib. 3. cap. 5.

b Supra, cap. 11. op. tom. 5. pag. 368.

c Vide supra, init. cap. 9. op. tom. 5. pag. 263, 264.

dÆgid. Bucher. in Victorii canon. paschal. commentar. cap. 14. pag. 252. et

VOL. VI.

K K

« AnteriorContinuar »