Imágenes de páginas
PDF
EPUB

spiritu sancto pleni CCCL. numero, ecclesiarum fundatores. Unum caput Christum, et unum ducem Patricium habebant: unam missam, unam celebrationem, unam tonsuram ab aure usque ad aurem, sufferebant. Unum Pascha, quarta decima luna post æquinoctium vernale, celebrabant : et quod excommunicatum esset ab una ecclesia omnes excommunicabant. Mulierum administrationem et consortia non respuebant: quia super petram Christum fundati, ventum tentationis non timebant. Hic ordo sanctorum per quaterna duravit regna, hoc est, pro tempore Læogarii, et Aila Muilt, et Lugada filio Læogarii, et Tuathail. Hi omnes episcopi de Romanis, et Francis, et Britonibus, et Scotis exorti sunt."

"SECUNDUS ordo Catholicorum presbyterorum. In hoc enim ordine pauci erant episcopi, et multi presbyteri, numero CCC. Unum caput Dominum nostrum habebant, diversas missas celebrabant et diversas regulas, unum Pascha quartadecima luna post æquinoctium, unam tonsuram ab aure ad aurem ; abnegebant mulierum administrationem, separantes eas a monasteriis. Hic ordo per quaterna adhuc regna duravit, hoc est, ab extremis Tuathail, et per totum Diarmata regis regnum, et duorum Muredaig nepotum, et Ædo filii Ainmerech. A Davide episcopo et Gilla' et a Doco Britonibus missam acceperunt: quorum nomina hæc sunt: duo Finiani, duo Brendani, Jairlaithea Tuama, Comgallus, Coemgenus3, Ciaranus, Columba, Cainecus, Eogenius mac Laisreus, Lugeus, Ludeus, Moditeus, Cormacus, Colmanus, Nesanus, Laisreanus, Barrindeus, Coemanus, Ceranus, Comanus, [Endeus, Ædeus, Byrchinus,] et alii multi.”

"TERTIUS ordo sanctorum erat talis. Erant presbyteri sancti, et pauci episcopi, numero centum: qui in locis desertis habitabant, et oleribus et aqua et eleemosynis [fidelium] vivebant, propriaa devitabant, et diversas regu

y Al. nec laicos nec fœminas de ecclesiis repellebant.

2 Al. S. Gilda.

b Al. Queranus.

a Al. Caymginus.

c Al. Laysreus.

d Al. Omnia terrena contemnebant, et omnem susurrationem et detractionem pe

nitus evitabant.

las et missas habebant, et diversam tonsuram, (alii enim habebant coronam, alii cæsariem) et diversam solemnitatem paschalem. Alii enim resurrectionem XIV. luna vele XVI. cum duris intentionibus celebrabant. Hi per quaterna regna vixerunt, hoc est, Eda Allain (qui tribus annis, pro cogitatione mala, tantum regnavit) et Domnail, et filiorum Mailcobi et Æda Slaine permixta tempora; et usque ad mortalitatem illam magnam perduraverunt. Hæc sunt nomina eorum. Petranus episcopus, Ultanus episcopus, Colmanus episcopus, Murgeus episcopus, Ædanus episcopus, Lomanus episcopus, Senachus episcopus. Hi sunt episcopi, et alii plures. Hi vero presbyteri: Fechinus presbyter, Airendanus, Failanus, Comanus, Commianus, Colmanus, Ernanus, Cronanus, et alii plurimi presbyteri."

"Primus ordo sanctissimus, secundus ordo sanctior, tertius sanctus. Primus sicut sol ardescit, secundus sicut luna, tertius sicut stellæ."

In duorum, quæ hic secutus sum, altero et recentiori exemplari paulo prolixior hic habebatur ανακεφαλαίωσις. "Nota quod primus ordo erat sanctissimus, secundus sanctus sanctorum, tertius sanctus. Primus sicut sol in fervore claritatis calescit, secundus sicut luna pallescit, tertius sicut aurora splendescit. Hos tres ordines B. Patricius superno oraculo edoctus intellexit; cum in visione illa prophetica vidit totam Hiberniam flamma ignis repletam, deinde montes tantum ardere, postea lucernas ardere in vallibus conspexit." Quæ visio a Jocelinos plenius habetur proposita; lucis, quæ post extremas istas tenebras a Patricio conspecta fuisse dicitur, duplici hac secundum Hibernicorum et Anglicorum sensum subjecta interpretatione.

"Tempus tenebrarum Hibernici illud autumant, quo prius Gurmundus ac postea Turgisus, Norwagenses principes pagani, in Hibernia debellata regnabant. In illis enim diebus sancti in cavernis et speluncis, quasi carbones cineribus cooperti, latitabant a facie impiorum, qui eos tota die quasi oves occisionis mortificabant. Ex qua re

e Al. alii XIII. celebrabant.

f Al. Lomprianus.

Jocelin. vit. Patric. cap. 175.
Vid. supra, pag. 373. 421. et cap. 14. pag. 91.

accidit, ut varii ritus contra ecclesiastica instituta in Hibernia inducerentur; et a prælatis sanctæ ecclesiæ, divinæ legis ignaris, contra formam ejusdem nova sacramenta conficerentur. Lucem vero ex aquilonali parte exorientem et licet diutino conflictu, tenebras exterminantem Hibernigenæ S. Celestium Machinensem archipræsulem totiusque Hiberniæ primatem asserunt, qui S. Patricii vestigia diligentiori studio secutus fuit; seu S. Malachiam, qui prius in Dunensi ecclesia, postmodum in Ardmachana metropoli præfuit, et Hiberniam ad Christianæ legis statum reduxit. E contra Anglici lucem illam arbitrantur ascribendam suo adventui; eo quod tunc ecclesia videbatur suo judicio in meliorem statum provehi, religio plantari ac propagari, atque sacramenta ecclesiastica et Christianæ legis instituta ritu competentiori observari. Ego vero funem contentiosum inter eos nec porto nec dirimo; sed hujus rei discussionem atque definitionem divino judicio relinquendam censeo." Ita Jocelinus.

In tribus istis sanctorum ordinibus, præcipuam in liturgia ecclesiastica, regulis monasticis, tonsura, observatione paschali et mulierum contubernio, ab auctore catalogi vides observatam fuisse discrepantiam. Et missæ quidem sive publicæ liturgiæ unum et eundem ritum initio a Patricio huc introductum, et a discipulis ipsius observatum ille notat. Ejus originem a B. Marco evangelista arcessit libelli de officiorum ecclesiasticorum prima institutione vetus auctor: atque eundem ritum, a Germano et Lupo acceptum, Hibernis communicavisse Patricium; indeque Comgallum, per discipulum suum Columbanum, ad transmarina cœnobia propagavisse significat. Quum enim dixisset (quod ipsius tamen fide dictum esto) " B. Hieronymum adfirmasse, ipsum cursum, qui dicitur præsente tempore Scotorum, B. Marcum decantavisse," Patricium, a Lupo et Germano archiepiscopum in Scotiis ac Britanniis positum, " ipsum cursum ibidem decantavisse" affirmat: de subsecuta successione ista subjiciens; quæ ut

Ceallach sive Kellach Ardmachanum archiepisc. aliis Celestinum, Bernardo in vita Malachia Celsum appellatum.

Vide supra, pag. 399, et cap. 11. op. tom. 5. pag. 394.

depravatissime erant scripta repræsentare voluimus, crassiorum errorum emendatione ad marginem apposita.

Patricius ipsum cursum ibidem decantavit; et post ipsum, beatus Wandilocus senex et beatus Comogillus1; qui habuerunt in eorum monasterio monachos circiter tria millia. Inde beatus Wandilocus in prædicationis ministerium a beato Comogillo missus est, et beatus Columbanus partibus Galliarum destinatim sunt Luxogilum monasterium: et ibidem ipsum cursum decantaverunt. Et inde postea percrebuit formam" sanctitatis eorum per universum orbem terrarum: et multa coenobia, ex eorum doctrina, tam virorum quam puellarum sunt congregata. Et postea inde sumpsit exordium sub beato Columbano, quod ante beatus Marcus evangelista decantavit. Et si nos non creditis: inquirite in vita beati Columbani et beati Eustasi abbatis, (plenius invenietis) et dicta beati Attclæti abbatis Ebovensis."

Comogillum illum, sive Comgallum potius, Columbani, Luxoviensis et Bobiensis cœnobii conditoris magistrum, ad secundum sanctorum ordinem catalogi auctor refert: in quo, ut et in tertio, diversas missas, sive dissimiles liturgiæ formulas, in Hibernia receptas fuisse idem indicat. Quam varietatem subsequentibus seculis auctam potius quam imminutam fuisse, illud Gilleberti, Lumnicensis episcopi et Romani pontificis apud Hibernos, duodecimo post Christum seculo, legati, in libelli de usu ecclesiastico ad episcopos et presbyteros Hiberniæ proœmio, demonstrat: "Rogatu', necnon et præcepto multorum ex vobis, charissimi, canonicalem consuetudinem in dicendis horis et peragendo totius ecclesiastici ordinis officio scribere conatus sum, non præsumptivo, sed vestræ cupiens parere piissimæ jussioni: ut diversi et schismatici illi ordines, quibus Hibernia pene tota delusa est, uni Catholico et Romano cedant officio. Quid enim magis indecens aut

1 Comgallus.

n Fama.

P Atthala abbatis Bobiensis.

4 De quo supra, pag. 432.

m Destinatus est Luxovium.
。 Nobis.

Epist. Hibern. sylloge, num. 30. op. tom. 4. pag. 500.

VOL. VI.

II

schismaticum dici poterit; quam doctissimum unius ordinis in alterius ecclesia idiotam et laicum fieri?"

A Comgallo vel Congello illo, de quo jam diximus, "monachismus Ægyptius a Pelagio (hæresiarcha) introductus, sub specie religionis in Britannia radices, vires et incrementa largissima cepit, ad alias Europæ provincias plantaria transmittens:" si Johannem Balæum audire libeat, qui hunc anno Christi DXXX. (quo, juxta nostrorum annalium fidem, vixdum ex pueris ille excesserat) "Bannochorense Christianorum philosophorum collegium in monachorum sub apostolici ordinis titulo cœnobium permutavisse" asserit; Britannicam" suam Bangoriam ab Hibernica nostra nesciens distinguere. Per Patricium quoque nostrum "religionem monachorum in Glastonia sumpsisse exordium, vitam ducentium monachorum more Ægyptiorum," ex Glastoniensium commentariis audivimus. Unde, in libello de cœnobii illius antiquitate Guilielmus Malmesburiensis, de nova Benedicti regula post Augustini adventum huc introducta mentionem faciens: "His," inquit, "temporibus in monasterio Glastoniensi cœpit primo eadem regula exerceri, quod prius fuerat more cœnobiorum Ægypti." Quomodo et Rudburnus ait, Faganum et Dwianum anno CLXIX. Wintoniensem ecclesiam "monachis replevisse Deo devote famulantibus, ac professis secundum regulam a S. Marco evangelista traditam." De qua scribit Cassianus: "Cum in primordiis fidei pauci quidem, sed probatissimi, monachorum nomine censerentur; sicut a beatæ memoriæ evangelista Marco, qui primus Alexandrinæ urbi pontifex præfuit, normam suscepere vivendi, non solum illa magnifica retinebant, quæ primitus ecclesiam vel credentium turbas in actibus apostolorum legimus celebrasse, verumetiam his multo sublimiora cumulaverant.”

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »