Imágenes de páginas
PDF
EPUB

virtutum et salutaris doctrinæ atque miraculorum, illustrando mundum emisit. Fama enim bonorum operum ejus ex diversis terræ partibus viros illustres partim ad Scripturam sacram addiscendam, partim ad ecclesiasticam institutionem percipiendam, quasi ad quoddam totius sapientiæ sacrarium, attraxit: quorum nomina sunt, duo Kierani (Kieranus filius artificis qui mac-j-taejμ dicitur, et Kieranus Saigre) Columba Kille et Columba filius Crimthaind, duo Brandani (Brandanus filius Findloga, et Brandanus Birra qui propheta in scholis illis et sanctorum Hiberniensium habebatur) et Laserianus filius Nadfraith, et Sinell filius Maenaci, et Cainecus filius nepotis Daland, et Ruadan Lothra, et Nannyd Lamdere, et Mugenoc Killicumuli, et episcopus Sennach, et multi alii. Et hi omnes erant viri sancti et virtutibus pleni."

De Kierano filio artificis, qui primo hic nominatus est loco, accipiendum est illud, quod in Midensis ecclesiæ habetur tabulis: "Dominium de Clonard, cum suis villulis sibi annexis, dedit sanctus Keranus sancto Finiano doctori suo et suis successoribus." Quem uuivvvládiov extitisse μινυνθάδιον scriptor vitæ illius indicat, anno ætatis trigesimo tertio, quem nostræ æræ Dominicæ DXLIX. fuisse, ex annalibus Ultoniensibus intelligimus, 66 quum uno tantum anno vixisset in civitate sua Cluan mic nois;" quæ Clonensis episcopatus sedes, Midensi hodie habetur unita. Sed quod junior ille usurpare non potuit,

Γηράσκω ἀιεὶ ιε πολλὰ διδασκόμενος,

id Kieranus alter Saigrius habuit dicere; si ut jam proposito discipulorum Finiani catalogo, ita veræ etiam rationi esset consentaneum, quod in illius refertur vita: "Iste S. Kiaranus valde erat humilis in omnibus: qui multum diligebat divinam Scripturam audire discere ad decrepitam ætatem. Fertur enim de eo, quod ipse cum cæteris sanctis Hiberniæ sui temporis ad virum sanctum sapientissimumque Finianum abbatem monasterii Cluana-haiaird exivit in sua senectute; et in° divinis sancta schola ejus legebat. Inde vero beatissimus Kiaranus alumnus sancti Fi

。 Divina in.

niani, sicut alii sancti Hiberniæ, dicitur. Cum enim ipse senex sapiens et bene doctus ac pontifex esset; dignatus tamen est discere sub genu alterius, propter humilitatem suam et amorem sapientiæ." Verum, quum anno CCCLII. natum fuisse Kieranum ex hoc ipso biographo docuerimus; ad hanc ætatem vitam eum produxisse, existimare non possumus.

Ex aliis Finiani auditoribus hic commemoratis, Brendanus Findlogæ filius "multa monasteria et cellas per diversas regiones Hiberniæ fundavit; in quibus tria millia monachorum, ut perhibetur a senioribus, sub illo erant." Columba vero, a multitudine cellarum a se constitutarum Kille cognomentum adeptus, "centum cœnobiorum extitit fundator:" quorum præcipua Dearmachanum et Heyense fuisse declaravimus: "ex quo utroque perplurima exinde monasteria per discipulos ejus et in Britannia et in Hibernia propagata" fuisse testatur Beda. De antiquis vero hisce cœnobiis Johannes Rossus Warwicensis jampridem monuit: "Magistros et scholares, qui ad fidem Christi conversi sunt, docuisse in monasteriis locisque devotis, secundum formam studiorum antiquorum :" cum divinis videlicet studiis humaniorem etiam literaturam conjunxisse; ut et Trithemius" indicat, et codex ille MS. confirmat, qui in Wigorniensis ecclesiæ bibliotheca adhuc conservatur, continens "Commentum (ut libri habet inscriptio) Dunchat pontificis Hiberniensis, quod contulit suis discipulis in monasterio S. Remigii Douns, super astrologia Martiani Capella Varronis." Ejusmodi in Hibernia, hisce de quibus nunc agimus temporibus, præter Brendanica et Columbiensia, duo celeberrimi nominis floruerunt cœnobia: Benchorense S. Comgalli, et Ratheniense S. Carthagi.

Rathenin locum hunc hodie nominant, in occidentali

P Supra, pag. 429. et cap. 14. pag. 50.

¶ Vita Brendani MS. de quo vid. supra, pag. 277.

r Jocelin. vit. Patricii, cap. 89.

Bed. hist. ecclesiastic. lib. 3. cap. 4. Vide supra, cap. 15. pag. 231. 244.

t Hist. reg. Angl. pag. 77.

"Jo. Trithem, chronic. Hirsaugiens. ad annum Dom. 850. et lib. 1. de illustribus viris ordin. Benedicti, cap. 6. vide Christoph. Brower. antiquitat. Fuldens. lib. 1. cap. 9, 10, 11.

Midia ad octo milliarium a Dearmachano Columbæ monasterio situm; non procul a Land-elo cœnobio, quod in Fercallia construxerat Colmanus abbas, cognomentum Elo inde adeptus. De eo, in vita Carthagi, cujus penes me duo sunt MSS. exemplaria, ista tradita invenio: "Civitas Rathen posita est in medio Hiberniæ, in regione Midi, in plebe scilicet Fearceall. In ipso loco maximum monasterium ædificatum est a S. Carthago : in quo ipse, per quadraginta annos vixit, et in quo DCCCLXVII. monachi simul sub eo fuerunt;" multis ad eum a diversis provinciis Hiberniæ et Britanniæ confluentibus. Idem quoque author expulsionem S. Carthagi monasterio Rathenien is postea enarrans; "Perrexit," inquit, "Sanctus in viam cum discipulis suis, qui erant numero DCCCLXVII. et coæqualis numerus in civitate Raythen in sepulchris mansit: et plures in aliis locis per Hiberniam de discipulis S. Mochuda vivi et defuncti fuerunt. Et qui secuti sunt sanctum senem Carthagum de civitate Raythen, pleni gratia Dei erant: et plures ex eis postea sancti episcopi et abbates facti, loca Domino ædificaverunt." Ab alio vitæ ejusdem scriptore, "exceptis parvulis et servientibus, sanctorum monachorum numerus DCCCXLVII." fuisse proditur, "labore manuum suarum victum sibi ac pauperibus acquirentium." Alius, iisdem exceptis, DCCCXLIV. tantum numerat: monasterium illud situm fuisse addens, "in aquilonali parte Hiberniæ, in finibus Midiæ, in plebe Fercel, in loco qui dicitur Rathen." Sed multo celebrius fuit illud alterum Benchorense" cœnobium, in regione quæ ab arduo situ Ardes, et eodem sensu Latine altitudo Ultorum dicitur, constitutum: de quo in vita Comgalli legimus: "Constituit magnum monasterium quod vocatur Beanchor, in regione quæ dicitur altitudo Ultorum, juxta mare orientale." Et paulo post: "In diversis monasteriis et cellis tria millia monachorum sub cura sancti patris Comgalli fuerunt: sed major et nominatior cæteris prædictum monasterium Beanchor est; ubi clara civitas in honore sancti Comgalli ædificata est."

w Vide supra, pag. 430. et cap. 6. et 13. op. tom. 5. pag. 161. 506. Ut Alti-macha et Ardmacha, supra, pag. 414.

Monasterium hoc a piratis olim destructum, nongentis simul monachis una die occisis, a Malachia fuisse reædificatum, docet in ejus vita Bernardus: de antiqua illius gloria, inter alia, hæc adjiciens: "Nempe nobilissimum extiterat ante sub primo patre Congello multa millia monachorum generans, multorum monasteriorum caput. Locus vere sanctus fœcundusque sanctorum, copiosissime fructificans Deo; ita ut unus ex filiis sanctæ illius congregationis, nomine Luanus, centum solus monasteriorum fundator extitisse feratur. Quod idcirco dixerim, ut ex hoc uno conjiciat lector, quam ingens fuerit reliqua multitudo. Nec modo Hiberniam Scotiamque repleverunt genimina ejus sed in exteras etiam regiones, quasi inundatione facta, illa se sanctorum examina effuderunt. E quibus ad has nostras Gallicanas partes sanctus Columbanus ascendens, Luxoviense construxit monasterium, factus

ibi in gentem magnam. Aiunt tam magnum fuisse,

ut succedentibus sibi vicissim choris continuarentur solemnia divinorum; ita ut ne momentum quidem diei ac noctis vacaret a laudibus."

Hæc Bernardus: et illum in annalibus ad annum Christi MCXXXIX. excipiens Thomas Casæus. Hoc "olim destructum a piratis, qui fere omnes ecclesias et libros totius Hiberniæ destruxerunt et combusserunt, Malachias reædificavit. Ferunt namque nongentos monachos simul una die a piratis in eodem occisos. Sed non est putandum, ut quidam æstimant, propter aliqualem similitudinem nominum et rerum gestarum, hoc esse quod Beda dicit in secundo libro de gestis Anglorum, et Henricus Lincolliensis archidiaconus de conversione gentis Anglorum. Nam illi monachi erant de monasterio Bangorensi in Britannia, isti de monasterio Benghorensi in Hibernia: illi interfecti a rege Æthelredo Northumbrorum juxta Lexcestriam, isti in monasterio suo a piratis in Ultonia; illi mille ducenti, isti nongenti."

Etsi vero ex his quæ dicta sunt satis liqueat, a scriptore vitæ Gilda sine judicio et modo fuisse illud pronunciatum; illius temporibus, Hibernos " penitus Catholicam fidem, a maximo usque ad minimum, omnes amisisse :" illud tamen

non difficulter admitti posse arbitramur, a primævo et fidei et sanctitatis a Patricio illis tradito exemplo nonnihil eos defecisse. Ut licet non universalis et ókn, particularis tamen et μepin in nostris partibus religionis eclipsis observari, indeque quod ab Andrea Saussaio de Gilda scriptum est aliquo modo ferri potuerit: "Hibernos maxime ab impietatis errorisque non modo laqueis, sed et vitiorum turpiter illic grassantium exitiosis nexibus, fortiter emancipatos, feliciter in veritatis et pietatis tramitem perduxit.” Nam et doctissimum Finianum nostrum e Britannia, in qua "tribus constructis ecclesiis triginta ipse annis commoratus est," reversum esse in Hiberniam, ad fidem post B. Patricii obitum neglectam restaurandam, in ecclesiastico ipsius officio notatum invenimus: hoc etiam hymno apposito:

Adest dies lætitiæ;

Cleri plaudant cum jubilo :
Refulsit sol justitiæ,

Qui prius erat sub nubilo.
Gratuletur Hibernia,

Freta doctore cœlitus ;
Quo cleri contubernia
Reformantur divinitus.
Erroris iter devium,

Quo sine fine curritur,
Per hujus magisterium

A nobis intercluditur.

A priorum vero perfectione tantum abfuisse successores hosce, quantum a solis splendore lunam, antiquus sanctorum Hiberniæ catalogus significat: quem, quia summa cum brevitate sanctorum nostrorum seriem ab anno CCCCXXXIII. ad DCLXIV. continuatam exhibet synopsim, e tenebris in quibus hactenus delituit eruere et aliquantulum illustrare placuit.

INCIPIT CATALOGUS SANCTORUM HIBERNIÆ, SECUNDUM

DIVERSA TEMPORA.

"PRIMUS ordo Catholicorum sanctorum erat in tempore Patricii. Et tunc erant episcopi omnes clari et sancti et

« AnteriorContinuar »