Imágenes de páginas
PDF
EPUB

isse traditur. Annos CXX. illum exegisse, communior et magis recepta est sententia: ad quam ætatem Britanniæ senes pervenire solitos, auctor est Asclepiades; et in qua Patricium nostrum, antiquissimi rerum ipsius scriptores, Ninius et Tirechanus parem fuisse Mosi observarunt. De quo notum est illud Trebellii Pollionis, in Claudio: "Doctissimi mathematicorum centum et viginti annos homini ad vivendum datos judicant, neque amplius cuiquam jactitant esse concessum. Etiam illud addentes, Mosem solum, Dei (ut Judæorum libri loquuntur) familiarem, CXXV. annos vixisse: qui cum quereretur quod juvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine, neminem plus esse victurum." Cujus fabellæ vanitatem sacrarum literarum veritas satis redarguit; quæ et Mosemb CXX. tantum annos vixisse docent, et Joiadam sacerdotem, longe post Mosem, ad CXXX. ætatis annum pervenisse.

Qui Ninio notas adjecit, non in ætate solum integra, sed in tripartita etiam ejusdem distributione, Mosi Patricium æquare nititur. Quum enim Patricii tempora ita proposuisset Ninius: "Quindecim annis in captivitate, in vigesimo quinto anno ab Amatheod sancto episcopo subrogatur, octoginta quinque annorum in Hibernia prædicavit: scholiastes ille subjicit: Hic, ut mihi videtur, contradicit sibimet ipsi: sed aliter audivimus et scripta reperimus. Quadragenarius erat quando de captivitate exivit, et per XL. annos didicit et Deo servivit, et XL. prædicavit. In his tribus quadragenariis maxime Patricius æquatur Moysi. Nam sicut Moyses fuit XL. annis in domo Pharaonis velut in captivitate, et XL. in exilio in terra Madian, et XL. in prædicatione et in ducatu populi : ita Patricius ** XL. in exilio inter Gallos, et XL. prædicando et miracula faciendo Loigere regi et magis ejus (sicut Moyses Pharaoni et ejus magis) viriliter et indefesse Deo servivit. Nam bene potest fieri, illum fuisse in cap

* Εν Βρεττανία ρκ ἐτῶν γηρᾶν. in fine operis de philosophorum placitis, Plutarcho et Galeno attributi.

b Deuter. cap. 34. ver. 7.

d Al. a Matheo sancto episcopus.

2 Paralipom. cap. 24. ver. 15.

• Al. annos vel annis.

tivitate per quindecim annos, et quadragenarium egressum fuisse. Sed hic attende. Moyses quadragenarius fuit quando de Ægypto exivit in fugam, et ad Ægyptum propter populos Dei missus rediit post quadraginta annos: et ipse Patricius quadragenarius erat quando de Hibernia in fugam exivit, et post quadraginta annos missus ad populum Dei excipiendum de manu Diaboli ad Hiberniam rediit. Et uterque per quadraginta annos in stadio prædicationis manserunt, et simili fine et jejunio non dissimili." Nam et Patricium dixerat paulo ante Ninius, ut et post eum complures aliis, quadraginta diebus totidemque noctibus in cacumine collis Eli jejunavisse, id est, Cruachan-eli." Editissimum et notissimum Connaciæ id promontorium est, in Maionensi comitatu occidentali imminens oceano: quod olim Cruachan Ægli, ut in Hibernico testamento B. Patricio attributo, sive Ailge aut Oeghli (ut alibi scriptum reperio) hodie Cruach-Phadruig, hoc est, Cumulus Patricii appellatur.

Verum communiori et veriori retenta chronologia, quæ sexagenarium non octogenarium Patricium in Hiberniam advenisse statuit; in quatuor tricenarios potius quam in tres quadragenarios Patricianæ ætatis annos visum est distinguere. Ita ut primam roιakáda in prima illius profectione Romana sub ipsa pontificatus Innocentii I. initia, secundam in secunda sub ipsum pontificatus Celestini I. exitum, tertiam in tertia Hilari pontificis primo anno facta, quartam denique in Patricii ex hac vita discessu terminemus: atque ad primam servitutes illius et apud parentes ac avunculum Martinum commorationem, ad secundam literarum studia exercitiaque spiritualia in partibus Romanis et Gallicanis et Tyrrheni maris insulis decursa, ad tertiam Hibernicæ gentis conversionem, ad quartam ecclesiæ jam constitutæ gubernationem et pia contemplativæ vitæ otia referamus. Quorum duorum posteriorum tricenariorum, uti ætatis etiam integræ, in testamento illo, de

f Al. studio.

Jocelin. cap. 171. Vincent. spec. hist. lib. 20. cap. 23. Matth. Florileg. ad ann. 491. Offic. Patr. edit. Paris. lect. 6.

b XXX. annis legit. Tirechan.

VOL. VI.

G G

quo diximus, Patricii nomine composito, mentionem hanc factam invenio:

Tricha bliadhan damhsa fen, isin tsabull conglajne
Is trica bliadhan aile, actajstil na herin uile
Se. xx. bljadan ni go, orom genissa gan ajl he fad
Mo raoz ail cin loco gur anojdhche anoċd sin fail.

Ter denis annis versatus in æde Saballi,

Ter denis aliis peragravi lætus Iernam :
Centum et vicenos annos vivendo peregi ;
Præsenti nocte hac seclum concluditur istud.

Mosis vero et Patricii collationem Ninius (eumque ad annum CCCCXCI. secutus Matthæus Florilegus) sic instituit: "Quatuor modis æquantur Moyses et Patricius. I. Angelo sibi colloquente in rubo igneo. II. In monte quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit. III. Similes fuerunt ætate centum et viginti annorum. IV. Sepulcrum illius non invenitur; sed in occulto humatus est, nemine sciente." Similiter et Tirechanus : "In quatuor rebus similis fuit Moysi Patricius: I. Angelum de rubo audivit. II. Quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit. III. Annos centum et viginti peregit in vita præsenti. IV. Ubi sunt ossa ejus nemo novit." Quod tamen postremum ita quodammodo corrigit: "Columb-cille, spiritu sancto instigante, ostendit sepulturam Patricii in ecclesia juxta mare: ubi est conductio martyrum, id est, ossium Columb-cille de Britannia et conductio omnium sanctorum in die judicii." Cum quo mutilo et obscuro loco conferri poterit et alter ille in vita Brigidæ: "Ink arce Leath-laidhi sepultus est sanctus pater Patricius, et beata Brigida, et reliquiæ beatissimi abbatis Columbæ post multos annos collata in uno sepulchro."

Non alia autem est arx illa Leath-laidhi vel, ut postea appellatur, Leath-glaysse, quam urbs Dunensis, ad Hibernicum mare posita: in qua "requiescere' corpora sanc

cap. 23.

Idem de sepulcro illius habet etiam Vincentius in specul. histor. lib. 20. * Vit. Brigid. MS. lib. 2. cap. 20. Rog. Hoveden, annal. ad ann. 1177.

torum Patricii et Columbæ confessorum, et S. Brigidæ virginis," Giraldus Cambrensis, Rogerus Hovedenus, Ranulphus Cestrensis, Johannes Brampton et Henricus Marleburgensis confirmant. "Apud Ultoniam in civitate Dunensi ipsorum trium corpora sunt recondita: quod de S. Brigida verum est, sed de S. Columba multum dubitatur;" ait in chronico suo Thomas Casæus: quanquam hic etiam de Brigida et Patricio, non minor quam de Columba, moveatur ab aliis controversia. De B. Columbæ sepultura, in capite decimo quintom dictum est: ejusque reliquias non hic primum conditas, sed post multos annos collatas fuisse, jam audivimus. S. Brigidam Kildariæ, in suo monasterio, sepultam Cogitosus" in ejus vita innuit: sed nuper ille citatus vitæ ejusdem scriptor apud Dunenses humatam fuisse, hisce verbis indicat: "Sepulta est cum gloria et honore in uno sepulchro cum beatissimo archiepiscopo Patricio, secundum voluntatem eorum, in civitate posita in regione Ultonum prope mare, nomine Dun-leathglaysse: quæ priscis temporibus Arascealltair filii Cuitheachair, comitis regis Ultonum Conchubhair filii Neassa, vocabatur." Alia enim Brigida" fuisse videtur illa, cujus corpus Scoti non ita pridem "in canonicorum collegio Abrenethi recte se colere putaverunt."

Ipsum quoque Patricium Armachiæ mortuum requiescere, Bernardum in vita Malachiæ affirmantem audivimus': cum quo et vitæ Patricii scriptor ineditus consentit, quem ex bibliotheca Cottoniana exscribendum curavimus. At aliud refert, in secundo de vita illius libro, Probus: qui tamen in Sabuls obiisse illum scribens, locum sepulturæ clare non exprimit, sed hoc in eo factum miraculum commemorat: "In novissimis temporibus cum ecclesiat super corpus ejus ædificaretur, homines humum fodientes

m Supra, pag. 252.

"Tom. 5. antiqu. lect. Henr. Canisii, pag. 639.

• Vit. Brigid. MS. lib. 2. cap. 77.

P Vide supra, cap. 15. pag. 257.

Jo. Leslæ. de reb. gest. Scot. lib. 4. in rege XLVII. Hect. Boeth. Scotor. histor. lib. 9. fol. 158. b.

Supra, pag. 419, 420. ubi et locum Neubrigensis considera.

Vid. ibid. pag. 405. 435.

S. Patricii in Duno: cujus in chronico Manniæ, ad annum 1098. sit mentio.

ignem de sepulchro ejus exurgere viderunt: quo timore perterriti fodere desierunt, ac recedentes ab hac intentione majori veneratione memoriam ejus celebrare cœperunt." Jocelinus in cœnobio" Saballino vitam eum terminavisse, et in vicina urbe Dunensi sepultum fuisse asserit : sed de miraculis, ibi peractis nihil dum sibi constitisse ita significat: "Quantis vel quibus miraculis sacrosancta ossa illius pullulaverint de loco suo, scriptum non invenimus: quia fortassis a negligentibus calamo mandata non sunt, vel quoniam sub paganis principantibus pluries in Hibernia hujusmodi scripta incendio deleta sunt."

Verum eodem tempore quo librum suum Jocelinus edidit, divinitus hoc in loco patefacta fuisse illius ossa, ab aliis traditum invenimus. Opus enim illud, quod prius "Malachia Dunensis præsulis et Johannis de Courci Ulidiæ principis" suasione fuerat aggressus, accedente demum Thomæ Armachani archiepiscopi cohortatione, perfecit ille atque absolvit. Anno autem MCLXXXV. Amlavo O Muredo defuncto Thomam hunc (Tomaltach O Connor Hibernis dictum) in archiepiscopatu Armachano successisse, ex annalibus Hibernicis; eodemque anno, quo scilicet comes Johannes primo in Hiberniam venit, Patricii, Brigidæ et Columbæ in civitate Dunensi inventa fuisse corpora, ex Giraldo Cambrensi, Ranulpho Cestrensi, Johanne Brampton et Henrico Marleburgensi didicimus. Quæ inventio cum sub exitum illius anni (divulgato jam Jocelini illo opere, tam illustris et præsentis rei, atque ad institutum quam maxime appositæ, mentionem alias haudquaquam præterituri) contigisse videatur; sequentis initio ad Urbanum III. pontificem a Malachia Dunensi et Johanne Curcio Romam missa legatio, et a nuncio pontificio quinto Idus Junii, die S. Columbæ memoriæ sacro, reliquiarum illarum solennis facta fuerit translatio. Eam vero historiam ex ejusdem translationis officio ecclesiastico, Parisiis anno MDCXX. excuso, si placet, accipe:

"Gloriosorum Hiberniæ patronorum, Patricii archi

Jocelin. cap. 189. * Supra, pag. 372.

Id. cap. 187. et 196.

« AnteriorContinuar »