Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Patricium, contra omnium scriptorum consensum, ante Palladium a Celestino missum fuisse in Hiberniam statuamus.

In edito Mariani Scoti chronico, ut diximus, ad annum CCCCXXXII. Patricius annis quadraginta, ad annum vero CCCCXCI. annis sexaginta in Hibernia prædicavisse legitur. Anno CCCCXXXII. quo in Hiberniam venisse Patricium, præter auctores in fine præcedentis capitis citatos, vetustus etiam Chromelliæ liber a Camdeno productus, et annales quos Cantabrigiæ in collegii S. Benedicti bibliotheca MSS. vidimus, confirmant, anni quadraginta adjecti ad annum CCCCLXXII. nos perducent, quo et Glastonienses mortuum illum esse volunt: additi vero anni sexaginta in anno CCCCXCII. terminabuntur; licet ipse Marianus ad annum præcedentem, quo et Olybrius junior consulatum gessit, et Zeno imperator vita functus est, obitum illius referat. Sic enim ad annum illum CCCCXCI. in chronico ejusdem MS. annotatum legimus: "S. Patricius Hiberniæ archiepiscopus, annorum centum et viginti duorum beatissimo fine obiit:" in impresso vero fusius: "Sanctus Patricius Hiberniæ archiepiscopus, quum esset annorum nonaginta duorum obiit. Quum esset annorum sexdecim venditus est; sex annis vixit in servitute, in Romanis partibus: sexaginta annis in Hibernia prædicavit." Ubi pro nonaginta duobus Baronius octoginta duorum annorum numerum substituendum existimat : quot particulares illi anni conficiunt, in unam collecti summam. Sed quum sex illos servitutis annos, non in Romanis partibus, sed in Hibernia Patricium exegisse constet: mutilatum esse locum non est dubium, et ad Mariani et sectatorum ejus mentem sic esse restituendum. Quum esset annorum centum et viginti duorum obiit. Quum esset annorum sexdecim venditus est, sex annis vixit in servitute, quadraginta annis in Romanis partibus: sexaginta annis in Hibernia prædicavit.

Neque enim unius Mariani hæc fuit sententia, anno Domini CCCCXCI. Patricium, ætatis annum centesimum

Vid. fin. cap. 16. supra, pag. 370, 371.

In Girald. Cambrens. topograph. Hibern. distinct. 3. cap. 16. e MSS. Colleg. Benedict. Cantabrig. num. 70. Baron. ann. 491. sec. 20.

et vigesimum secundum agentem, ex hac vita migravisse; sed Sigeberti quoque Gemblacensis, Florentii Wigorniensis, Rogeri Wendoverii, Matthæi Florilegi et Waverleiensium annalium collectoris. Quibus accedit et Ranulphus in polychronico, libro quinto, capite quarto, ita scribens: "Anastasius imperavit annis viginti septem, cujus primo anno obiit S. Patricius primus Hiberniensis archiepiscopus, centesimo et vigesimo secundo ætatis suæ anno, tempore Aurelii Ambrosii apud Britannos tunc regnantis.' Cum primo enim anno Anastasii, non CCCCXCIII. ut voluit Jocelinus, sed CCCCXCI. annus æræ Dominicæ convenit: licet non in Jocelino solo, sed etiam in Johannis Tinmuthensis aurea historia, vetusto libro Chromelliæ, Johannis Clinni et Henrici Marleburgensis chronicis, Ultoniensibus quoque et Dubliniensibus annalibus, ad annum gratiæ CCCCXCIII. Patricii obitus relatus inveniatur.

Feria quarta (quam Hiberni, Græcorum ritu, faciunth аπокоεúσμоν) et natus ille fuisse traditur, et per baptismum renatus, et per mortem denatus: si verba libri1 Sliguntini, Hibernice scripti, recte intelligo. Ea ratione in annum CCCCXCIII. (epochæ vulgaris Christianæ, a Calendis Januariis deducta) potius quam CCCCXC. (ad quem in Anglicana legendæ aureæ editione Patricii obitum relatum legimus) aut duorum sequentium alterutrum, tempus mortis illius conjici oporteret: quandoquidem eo anno feria quarta cum XVI. Calendas Apriles coinciderit. Hoc enim die martyrologia, non novum solum Romanum (cum illo antiquissimo, ab Heriberto Rosweydo edito, consentiens) sed etiam Bedæ, Usuardi, Rabani, Adonis, Notkeri, natalem illius commemorant: quo nomine non diem consecrationis in episcopatum (quod Hirlandos ignoravisse Dempsterus jactat) sed depositionis designari (quod idem ipse uno quasi spiritu modo negat', modo asseritm) etiam

Jocelin. cap. 196.

Quarta etiam et sexta feria et sabbato, frequenter Romanam plebem ipsius tempore jejunavisse, confirmat Augustinus in 36. epist. ad Casulanum. Ut inde ritum hunc a Patricio in Hiberniam traductum fuisse fiat verisimillimum.

i

Eri ceatarne Patrajc, agejn, abażajs, abas.

* Dempster. hist. eccles. lib. 15. num. 1001.

1 Id. ibid. pag. 521.

m Id. ibid. pag. 524.

Probus, tripartiti operis scriptor, Jocelinus, Johannes Tinmuthensis, Petrus Equilinus, et alii Patricianæ vitæ scriptores confirmant; qui de hoc ipso omnes consentiunt, quod in antiquissimo Armachanæ ecclesiæ codice ita consignatum invenimus: "Septimadecima Martii die translatus est Patricius ad coelos." Cujusmodi usus vocabulorum natalis et nativitatis apud veteres" frequentissimi, etiam duo e nostris scriptoribus petita jam succurrunt testimonia. Unum Cogitosio, commemorantis "solemnitatem nativitatis S. Brigidæ; quæ in die Calendarum Februarii mensis dormiens secure sarcinam dejecit carnis :" alterum Adamnani, S. Columbam cum ministro suo Diormitio in Iona insula sic colloquentem introducentis. "COLUMB. Sacra celeriter Eucharistiæ ministeria præparentur. Hodie enim natalis beati Brendini est dies. DIORMIT. Quare talia missarum solemnia hodierna præparari præcipis die? Nullus enim ad nos de Scotia sancti illius viri obitus pervenit nuncius. COLUMB. Vade tu: meæ obsecundare jussioni debet. Hac enim nocte præterita vidi subito apertum cœlum, angelorumque choros sancti Brendini animæ obvios descendere; quorum luminosa et incomparabili claritudine totus eadem hora illustratus est mundi orbis."

In annalibus Ultoniensibus, ad ann. Domini CCCCLVII. (qui nostræ æræ est CCCCLVIII.) annotata habetur "quies senis Patricii, ut alii libri dicunt." Qui hunc senem Patricium a magno nostro nesciverunt distinguere. in tempore mortis ejus designando, ex hujusmodi libris errandi videntur accepisse occasionem: ut Giraldus Cambrensis, qui anno ab incarnatione Domini CCCCLVIII. obiisse illum scribit: et Ninius, qui a morte Patricii usque ad obitum S. Brigidæ sexaginta annos dinumerat. In anno enim DXVIII. cum Sigeberto Gemblacensi et Waverleiensium annalium collectore, excessu Brigidæ posito; eundem ipsum hic calculus Patricianæ mortis exhibiturus est annum :

n Vid. supra, pag. 377. Jac. Pamel. in Tertullian. de corona milit. et Cyprian. epist. 39. et Jo. Molan. tractat. de martyrologiis, cap. 15.

[ocr errors][merged small]

P Adamnan. vit. Columbæ, lib. 3. cap. 15. edit. H. Canisii.

9 Girald. topograph. Hibern. distinct. 3. cap. 17.

quanquam in uno Ninii exemplari, pro LX. positi hic XL. reperiantur: quot etiam annis Patricio Brigidam fuisse superstitem, in Anglicana legendæ aureæ editione invenimus.

Extat Patricii testamentum, vetustissimis Hibernicis versibus expressum: in quo, inter Patricium et Brigidam sermone distributo, Patricius annis post se triginta Brigidam Hiberniæ benedicturam præmonendo vaticinatur. Quo respiciens auctor vetus, qui libris duobus acta Brigidæ descripsit, extremum vitæ illius actum hunc in modum nobis edisserit. "Iter faciens, benedicebat Hiberniam ex omni parte; sicut præcepit ei S. Patricius episcopus moriens et dicens: Per triginta annos, beata Brigida, post mortem meam benedic Hiberniam. Et adveniens sanctissima in aquilonalem plagam Hiberniæ (videlicet, in provincia Ultonum) Brigida, illico doloribus correpta est. Et post breve spatium temporis, inter multitudinem sanctorum, ætatis suæ anno LXXX. anno vero XXX. post obitum S. Patricii archiepiscopi, regnante in Themoria regnum Hiberniæ Murchertach filio Earc (cui successit in regno Tuathal Mælgarb) primo autem anno regni Justiniani imperatoris, sedente in sede apostolica papa Hormisda, anno quoque ab incarnatione Domini DXLVIII. visitantibus eam angelis Dei, felicissime obiit. In quo tamen pro Justiniani reponendum esse Justini nomen, et pro anno DXLVIII. jam dictum illum DXVIII. esse substituendum, præter alia, Murchertaci regis et Hormisdæ pontificis synchronismus arguit: a quo anno subducti XXX. annum Patricii emortualem, ex hujus quidem scriptoris sententia, CCCCLXXXVIII. numerandum relinquerent.

Marianus Scotus, ad annum CCCCXCI. Patricii mortem referens, convenienter huic hypothesi, post annos triginta excessum Brigidæ in anno DXXI. collocat. Henricus Marleburgensis, anno gratiæ CCCCXCIII. obiisse S. Patricium, et S. Brigidam supervixisse eum triginta annis, in chronico suo scribens; ad annum DXXIII. ea

" Trjacha bljadhan gancredhim bendaigh eirin tar

ratione sacræ virginis promovet obitum. Sequente vero anno bissextili (et secundum alios libros, anno post bissextilem altero) in Ultoniensibus annalibus annotata est "quies sanctæ Brigidæ, anno LXX. ætatis suæ:" et in proximo bissextili (qui nobis annus est DXXVIII.) "Dormitatio Brigidæ, secundum librum monachorum." Ibidemque juxta alios quidem anno CCCCLIII. juxta alios vero CCCCLVII. nativitas sanctæ Brigidæ facta fuisse significatur. In Dubliniensibus tamen et Rossensibus annalibus, ut et in vetusto libro Chromelliæ et Johannis Clinni chronico, anno CCCCXXXIX. Brigida nata fuisse dicitur: unde ad annum DXVIII. vita illius producta, LXXIX. ad annum vero DXXIII. ætatis ipsius LXXXIV. numerandi fuissent anni. Anno gratiæ CCCCLXVIII. natam fuisse sanctam Brigidam in Hibernia apud Faghirts, Henricus Marleburgensis affirmat: qui annus a DXXIII. (quo juxta illius rationes mortem illa obierit) subductus, ætatem Brigidæ LV. tantum annorum relinquit.

Sed longe major est auctorum in ætate B. Patricii definienda discrepantia. Nam Stanihursti nostri rationes XCVII. illi annos attribuunt, annales Buelliani CIX. Guilielmus Malmesburiensis, cum monachis Glastoniensibus, CXI. Ninius, Tirechanus, operis tripartiti auctor, Giraldus", Vincentius", Antoninus, vetus liber Chromelliæ, officium Patricii, una cum Ultoniensibus et Dubliniensibus annalibus atque actis Patricii lingua Hibernica conscriptis, CXX. Marianus, Sigebertus, Wendoverius, vitæ Patricii scriptor Cottonianus, et alii superius commemorati, CXXII. Jocelinus, CXXIII. Johannes Tinmuthensis, CXXX. Anglo-Saxonicum Exoniensis ecclesiæ martyrologium, CXXXI. Probus, CXXXII. ut veterem2 de ecclesiasticorum officiorum origine libellum scriptum taceam; quo Patricius centum quinquaginta et tres annos vix

in

• Vide supra, cap. 15. pag. 163. 249.

t Rich. Stanihurst. vit. Patricii, lib. 2. pag. 74. "Girald. topograph. distinct. 3. cap. 17.

w Vincent. specul. hist. lib. 20. cap. 23.

* Antonin. chronic. tit. 11. cap. 18. sec. 2.

y Offic. Patric. edit. Par. lect. 6.

De quo supra, cap. 11. op. tom. 5. pag. 394.

« AnteriorContinuar »