Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ejus. Tunc Albeus, circumspiciens populum qui erat in ecclesia, vidit inter eos quandam mulierem prægnantem. Tunc spiritus prophetiæ replevit S. Albeum, et dixit sacerdoti: Ideo non potes loqui, quia voluit Deus ut audiretur prius fama de illo infante quem habet illa mulier in utero suo. Ipse enim electus Dei erit, clarusque episcopus; et vocabitur David.”

Sacerdotem hunc Gildam Albanium fuisse jam ante significavimus : quem ad populum præsentem hac oratione tum usum refert, in illius vita, Caradocus Lancarvanensis : “ Nonnita mulier sancta manet in ecclesia ; quæ nunc prægnans puerum paritura est cum immensa gratia ; pro quo non potui prædicare, divina potestate sermonem retinente. Majoris gratiæ erit puer venturus : nullus ei æquiparabit in nostris partibus. Ego relinquam illi istam regionem : ipse cito crescet, et florebit de ætate in ætatem. Angelus enim Dei nuncius mihi declaravit istam veram destinationem. Unde contigit," inquit Caradocus, “ quod sanctissimus prædicator Gildas transivit ad Hiberniam: ubi innumerabiles convertit ad fidem Catholicam." Et post eum, Johannes Tinmuthensis: “ Transiens Gildas in Hiberniamo, populum multum ad fidem convertit.” Ob quam ibi navatam operam, et prædicatorisu Hiberniæ titulo insignitum illum fuisse observavimus.

Quum vero David primus Menevensis ecclesiæ antistes semper sit habitus, non tam a Relveo Menevensium episcopo ex Hibernia veniente (quod ex Giraldo jam" audivimus) quam ab Albeo vel Ælbæo Mumenensium episcopo, baptizatum illum fuisse, suboriri fortasse alicui posset suspicio. Præsertim quum in Albei vita statim sequatur: “ Postea ille filius natus est, et pater ejus dedit eum S. Albeo ut nutriret eum Deo. Ipse est David sanctus episcopus; cujus reliquiæ requiescunt in civitate sua Ceallmuni, quæ est in Britannia.” Sed quum eodem tempore Davidem materno inclusum utero biographus ille referat, quo Samson episcopus fuerit “civitatis quæ vocatur Dol

u Vide supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 508. * Supra, ibid.

VOL. VI.

F F

omhoir in extremis finibus Lethæ," sive Armuric-læthanæ, de qua diximus*, Britanniæ; et Samsonem post integrum peue seculum Dolensis' ecclesiæ apud Aremoricos præsulem fuisse liqueat:

-Incerta hæc si tu postules
Ratione certa facere ; nihilo plus agas,
Quam si des operam ut cum ratione insanias.

Quid igitur fecerit S. Patricius, reversus in Hiberniam, ex Jocelino? porro audiamus : “ Benedictus Patricius," " inquit ille, “ itinere longo de regione longinqua peracto, præsentia sui suos exhilarabat: et triginta episcopos, ex transmarinis partibus congregatos et a se consecratos, in Dominicam messem, eo quod esset multa, et operarii pauci, destinabat. Cæpit igitur episcoporum synodos sanctas sæpius congregare, concilia solemniter celebrare, et quod fidei Catholicæ comperit contrarium ecclesiasticisve institutis adversum evellere et destruere; et quod Christianæ legi, quod justitiæ, quod sacris canonibus consonum, moribusque optimis consentaneum erat, studuit plantare et ædificare. Reliquo vero vitæ tempore contemplativææ vitæ dulcedini intendens, potissimum in Saballo vel monasterio Ardmachiæ constituto commorari consuevit. Nec de facili de sanctis locis solebat egredi, nisi traheretur aliqua causa inevitabilis negotii. Semel tamen singulis annis concilium celebrabat; ut ad regulam deduceret, quæ correctione egere cognoverat."

Ardmachiæ celeberrimum fuit clericorum canonicorum instituti Augustiniani cænobium, Petri et Pauli nomini dicatum : de monasterio vero Saballi a Patricio extructo ita antea meminit ipse Jocelinus): “ Processu temporis egregium inibi monasterium construxit, in quod perfectos monachos introduxit: ad quorum usum non longe a loco pernecessarium de terra fontem orando produxit. Huic cænobio S. Dunnium discipulum suum abbatem constituit : ubi et ipse, de prædicatione reversus, cum eo non paucis diebus deguit." De Patricio etiam Saballum frequentante, in secundo tripartiti operis libro legimus : “Sanctus in eo loco usque ad obitum suum frequentius habitabat. Et ipse locus est ad orientem, in fine fere secundi miliarii a civitate Dun-daleath-ghlas, in qua ipse præsul Patricius sepultus est.” Et de toto vitæ ipsius curriculo, in libri tertii initio: “ Anno sexagesimo ætatis suæ missus a Celestino papa ad prædicandum in Hiberniam beatissimus archiepiscopus Patricius venit. Aliis sexaginta annis in Hibernia vixit: triginta annis prædicando et baptizando per diversas Hiberniæ provincias; aliis vero triginta annis in suis cellis et in monasteriis theorice vixit."

* Supra, pag. 381. y Vid. supra, cap. 14. pag. 47. et cap. 5. op. tom. 5. pag. 96. 2 Jocelin. cap. 168.

a Id. cap. 191. Id. cap. 32.

Vid. supra, pag. 406.

Ipsos vero sexaginta illos annos prædicationi et publico ministerio impendisse Patricium, in carmine Fiecho Slebhtiensi tributo, et vita Patricii Hibernico sermone conscripta, traditum invenimus : cum quibus et Marianus Scotus et Florentius Wigorniensis consentiunt; Sigebertoo quoque et Antoninod haudquaquam dissentientibus, dum eum“ archiepiscopum Scotorum ordinatum, per sexaginta annos signis, sanctitate, doctrina excellentem, totam insulam Hiberniam ad Christum convertisse" scribunt. Nam Vincentii Bellovacensise et Matthæi Florilegi non magna videtur hic habenda ratio, qui modo quadraginta, modo octoginta annis in Hibernia eum prædicavisse referunt, neque secum ipsi neque cum aliis consentientes: licet in edito Marianis, Patricium in Hibernia “

per annos quadraginta (annis XI. proclivi admodum librariorum lapsu, contra mentem Mariani, pro LX. positis) et Evangelium Christi exteris nationibus per annos quadraginta prædicavisse, in Ninii inedito legamus chronico.

Atque hic notandum, Patricium in metropoli Armachana successore relicto ad alias ecclesias constituendas animum adjecisse: in quibus sedes illa episcopalis fuit in Sinei" fluminis alveo, Inis-catti et eodem sensu in provinciali Romano insula Cathay appellata. Is episcopatus inter Limiricensem, Laonensem et Ardfertensem hodie est divisus : quem archiepiscopali honore aliquando nobilitatum enituisse, incolarum fert traditio. Et diu sane ibi Patricium consedisse oportuit, si verum sit quod de Senano in vita ejusdem legitur : “ A sancto Patricio successor suus prænunciatus antequam natus." Quod etiam in vita illius metro conscripta rhythmico ita prædicens Patricius introducitur:

© Sigebert, chronic. ann. 432.
d Antonin. chronic. tit. 11. cap. 1. sec. 2. et cap. 18. sec. 2.
e Vincent. specul. historial. lib. 20. cap. 23.
f Flor. hist. ad ann. 491.

8 Marian, chronic. ad ann. 432. et Baron, notat. in martyrolog. Roman. Mart. 17. e.

Nascetur nobis parvulus,
Futurus Dei famulus,
Qui et Senanus nomine ;
In meo stabit ordine,
Mihi, Deo propitio,
Succedens episcopo.

Iniscathensi enim, non, ut Campianus' ariolatus est, Armachanæ ecclesiæ Senanum præfuisse, nemo rerum nostrarum paulo peritior ignorat: cujus hanc etiam in vita S. Brigidæ mentionem factam animadvertimus : “Sanctus Senanusk habitabat in quadam insula in ostio pelagi posita, freto septa lato, in occidentali plaga Hiberniæ." Eodem demum tempore, quo David Menevensis præsul, cui conjunctissimus vixit, lucis hanc usuram reddidisse traditur. Unde et ipsis Calendis Martiis, quibus Davidis celebratur memoria, in Killenensi etiam martyrologio annotatum observavimus : “ In Hibernia, S. Senani confessoris."

Aliorum vero Patricii successorum in antiquis Momoniensium libris Hibernicis hic repertus est catalogus : quem cum Ultoniensibus nostris annalibus comparatum lectori communicandum duximus.

h Shanan. i Edm. Campian. hist. Hibern, lib. 1. cap. 14. k Vit. Brigid. MS. lib. 2. cap. 60.

Ex annal. Ulton.

Anno Christi,

Patraic.
Sechnall, ann. VI.
Sen-Patraic. X.
Binen, X.
Jarlaithe, XVIII.
Cormac, XV.
Dubthach, XVI.
Ailill, XIII.
Ailill, X.

1. Patricius.
2. Benignus.
3. Jarlaithus.
4. Cormacus.
5. Dubtachus.
6. Aill.
7. Aill.

CCCCXLV.
CCCCLV.
CCCCLXV.
CCCCLXXXIII.
CCCCXCVIII.

.
DXIV.
DXXVII.

Annos æræ Christianæ, episcoporum quatuor ultimorum initiis appositos, ex Ultoniensibus annalibus accepimus : in quibus ad annum CCCCLXXXI. cui vulgaris nostræ epochæ CCCCLXXXII. respondet, quies Jarlaithi filii Threnæ, TERTII episcopi Ardmachani, et post annos quindecim (quatuor vero post ipsius Patricii excessum) Cormaci episcopi Ardmachani, HÆREDIS Patricii quies habetur consignata. Ea ratione quum primus Cormaci annus in Christi CCCCLXXXIII. incurrat, anni octodecim, in Hibernicis adnotati catalogis, inde subducti primum Jarlaithi CCCCLXV. atque inde subtracti decem primum Benigni (Hibernis nostris Benen' et Binen dicti) CCCCLV. inde alii decem primum Sen-Patricii CCCCXLV. ac demum sex residui inde deducti primum Sechnalli CCCCXXXIX. nobis exhiberent. Nam quindecim anni, quos pro sex in duorum quibus usi sumus Hibernici hujus catalogi exemplarium altero, quod ex Cassiliensi Cormaci filii Culenani psalterio dicebatur esse descriptum, huic assignatos invenimus, non modo Sechnalli in Hiberniam adventum (quem ad annum CCCCXXXVIII. vel CCCCXXXIX. ut aliqui, ad annum CCCCXL. alii libri referunt) sed etiam ipsius Patricii, quem ante annum CCCCXXXII. haudquaquam obtigisse ostendimus, præverterent plane et antecederent.

Collatione jam Ultoniensium annalium cum Momoniensium illo catalogo facta, satis apparet, Sechnallum et Senpatricium ad Armachanorum antistitum seriem omnino non spectare. Nam Sechnallum quidem sive Secundinum, B. Patricii nepotem, in ecclesia sua de Domnach-scachlain

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »