Imágenes de páginas
PDF
EPUB

terium suum Domnach Padraig, quod dicitur Raithairthir." Illa autem Dominica sive ecclesia Patricii (id enim Domnach Padraig denotat) in Midia orientali, non ut Jocelini scholiastes censuit in comitatu Dungallensi, posita est. Sed Lumani filii Golliti Britanni et Tigridia sororis S. Patricii, videmur esse obliti; quem in portu Colpano avunculi sui reditum expectantem reliquimus. De eo Jocelinus; "Expletisk dierum duobus quadragenariis, cum fatigatus esset diutina expectatione super reditu S. Patricii, quadam die flabris ventorum vehementius ex opposito spirantibus, armamenta navis explicuit; et fervens fide, fidensque de S. Patricii meritis, ipsius auctoritate navi quatenus se transveheret ad locum sibi congruum præcepit. O signum hactenus inauditum et incompertum! Navis, nemine gubernante, contra fluvium et ventum ad vocem viri Dei velificavit; et ab ostio Boyn fluminis usque ad Ath-trym cursu prospero illum transvexit." Ita ille: qui ex eo etiam miraculi amplificare potuisset magnitudinem, quod Boyni fluvii ita angustus et scopulosus hodie dicatur esse alveus; ut navigiolo, etiam flumine et ventis uso secundis, ad urbem Trimmensem ab ejus ostio nullus pateat aditus.

Quæ de Trimmensis ecclesiæ a Lumano, primo illius pontifice, jactis fundamentis apud Jocelinum postea sequuntur, ex antiquiore auctore Tirechano, licet minus eleganter explicata, libet hic repetere: "Quum Patricius cum sua sancta navigatione ad Hiberniam pervenit, sanctum Lomanum in ostio Boindeo navem custodire reliquit quadraginta diebus et quadraginta noctibus: ac deinde alium quadragesimum, propter obedientiam Patricio, mansit. Deinde secundum imperium sui magistri in sua navi, contrario flumine, usque ad vadum Truim in ostio arcis Feidilmedi filii Loiguiri, Domino gubernante, pervenit. Mane autem facto Foirtchern filius Feidilmedi invenit evangelium recitantem: et admiratus evangelium et doctrinam ejus, confestim credidit; et aperto fonte in illo loco a Lomano in Christo baptizatus est. Et mansit cum illo, donec

g Vid. supra, pag. 384.

i Supra, pag. 382.

h Jocelin. cap. 54.

k Jocelin. cap. 51.

mater ejus quærere eum pervenit: et læta facta est in conspectu ejus quia, Britonissa erat. At illa similiter credidit: et iterum reversa est in domum suam; et nunciavit marito suo omnia quæ acciderant illi et filio suo. At vero Fedelmidius lætificabatur in adventu clerici: quia de Britonibus matrem habuit, filiam regis Brittonum, id est, Scoth-noesa. Salutavit autem Fedelmidius Lomanum lingua Britannica, interrogans eum secundum ordinem de fide et genere: et respondit ei: Ego sum Lomanus Britto, Christianus, alumnus Patricii episcopi, qui missus est a Domino baptizare populos Hiberniensium et convertere ad fidem Christi; qui me misit huc secundum voluntatem Dei. Statimque credidit Fedelmidius cum omni familia sua: et immolavit' illi et S. Patricio regionem suam, cum possessione sua, et cum omnibus substantiis suis, et cum omni progenie sua. Hæc omnia immolavit Patricio et Lomano, cum Foirtcherno filio suo, usque in diem judicii. Migravit autem Fedelmid trans amnem Boindeo: et mansit Loman cum Foirtcherno in vado Truim; usque dum pervenit Patricius ad illos, et ædificavit ecclesiam cum illis vigesimo secundo anno antequam fundata est ecclesia Altimachæ."

Jocelinus, et qui Hibernica lingua res Patricii descripsit, vigesimo quinto anno ante fundationem Ard-machiæ (Hibernis enim ut Mach, juxta Bedam", campum, ita Ard arduum vel altum denotat) ecclesiam Ath-trymmensem extructam fuisse significant. Verum ad duodecimum potius quam ad vigesimum secundum vel vigesimum quintum ante Ardmachiam fundatam annum illius ecclesiæ primordia fuerint referenda; si Ultoniensibus annalibus fidendum, in quibus tempus conditæ urbis Ardmachanæ ita consignatum est: "Anno Domini CCCCXLIV. Ardmacha fundata est. Ab urbe condita usque ad hanc civitatem fundatam, MCXCIV. anni sunt." Et quidem a Roma condi cœpta usque ad annum æræ Cbristianæ CCCCXLV. (ei enim respondet annus CCCCXLIV. in annalibus illis notatus) juxta Polybii rationes anni MCXCIV. revera effluxerunt:

Id est, obtulit.

m Jocelin. cap. 52. n Bed. hist. lib. 3. cap. 4. supra, cap. 15. pag. 231.

quam summam triennio tantum superat numerus annorum a Varronianis deductus Palilibus.

Louthiæ commoratum fuisse S. Patricium, priusquam Ardmachiam concessisset, a loci illius incolis accepi: quorum traditioni favet etiam Jocelinus, qui illum “ad orientalem plagam loci qui Lugh dicitur (ita enim prima Antverpiensis legit editio, Hibernico retento nomine; pro quo Ludham in Parisiensi editione substituit Messinghamus, ad Anglicanam loci appellationem propius accedentem) divertisse, ibique locum Domino, tabernaculum Deo Jacob, ipsius Patricii nomine adhuc insignitum, erexisse" memorat, et quum in Ardmachia suam sedem cathedralem constituere proposuisset, S. Moctheo, (sic enim etiam prior illa editio habet, non Moccheum, ut posterior) magnæ virtutis viro contulisse; qui, relicta Britannia patria sua, sedem hic posuerit diesque suos consummaverit. Hinc in libro Sliguntino, inter domesticos S. Patricii Mochta Lugh sacerdos secundo loco collocatur: ejusque ad hunc usque diem in Louthiano et Cavanensi comitatu celebratur memoria. Ad occidentalem vero partem Louthianæ ecclesiæ S. Motti capella (ut vulgus appellat) adhuc superest; et non multo amplius quam dimidio milliari inde distans Ard-Patrick, ubi et sacræ ædiculæ conspiciuntur rudera, septemdecim latitudinis, viginti septem vero pedum longitudinis.

Neque a Moctheo hoc nostro alius est ille proselytus Britto, homo sanctus, S. Patricii discipulus; quem de Columba prophetasse, in secunda præfatione vitæ illius præmissa, significat Adamnanus. Moctheum enim, in MS. quo usus sum codice, ibi nominatum invenio: pro quo Maueteus in libris Adamnani editis, apud Johannem vero Tinmuthensem et Capgravium, in ejusdem Columbæ vita, Macceus legitur: unde ab aliis Macceus vates dicitur; et a Johanne Balæo (eumque hic secutis Nicolao

Jocelin. cap. 134.

P Tom. 5. antiqu. lect. Henr. Canisii, pag. 563. et Florileg. sanctor. Hiberniæ a Tho. Messinghamo edit. pag. 145. in cujus margine, pro Mauetei, reponendum est nomen Patricii.

a Balæ. scriptor. Britann. centur. 1. num. 46. vid. Possevin. apparat. sacr. in Bacciario et Maccao: et Dempster. hist. ecclesiastic. Scotor. lib. 2. num. 162. et lib. 12. num. 829.

Harpsfeldio et Johanne Pitseo) cum Bachiario perperam confunditur, cujus ad Januarium de recipiendis lapsis extat epistola, et cujus de fide libellum alium Gennadius' se legisse scribit; "in quo satisfacit pontifici urbis adversus querulos et infamatores peregrinationis suæ, et indicat se non timore hominum sed Dei eam peregrinationem suscepisse, ut exiens de terra sua et de cognatione sua cohæres fieret Abrahæ patriarchæ." Habebatur vero et Mocthei nostri epistola, hanc inscriptionem præferens,

66

teus (alii Moctheus) peccator, presbyter, sancti Patricii discipulus, in Domino salutem." Meminerunt illius annales Ultonienses: in quibus ad annum Domini DXXXIV. vel DXXXVI. secundum alios, hoc est, usitatæ nostræ æræ DXXXV. vel DXXXVII. dormitatio sancti Muchti, vel Mochta, discipuli Patricii, decimo tertio Calendas Septembris refertur. Nam quod Jocelinus narrat, S. Patricii sententia, vitam illi, in pœnam incredulitatis, ad trecentos annos protensam; dignum certe est quod inter alia prodigia, inaudita sua novitate stupenda, in Guilielmi Thyræi discursibus panegyricis locum habeat; quos', si lubet, consule.

Clochorensi etiam ecclesiæ, in comitatu Tironensi sitæ, præfuisse S. Patricium, prius quam Armachiam concessisset, Jocelinus refert; de discipulo ipsius, et in ecclesia illa successore, Kertenno ita scribens: "Quia" S. Patricius talis discipuli diligebat præsentiam, providit illi ecclesiam nec a sede archiepiscopali, quam in Ardmachia constructurus erat angelo jubente, nimis remotam, nec eidem metropoli, ne forte a secuturis archiepiscopis gravaretur, valde vicinam. Sic profecto factum est, ut vir Domini non vexaretur, sedem primam frequentando ac Patricium sanctum visitando, ob viæ longinquitatem; nec ejus ecclesia despicabilis videretur ob nimiam vicinitatem. Expletis aliquantis diebus, præfecit illum Clochorensi ecclesiæ, quam ipse S. Patricius tunc regebat." Est autem hic Mac-kartinus

Gennad. catalog. scriptor. ecclesiast. cap. 24.

s Jocelin. cap. 135.

Thyræ. discurs. panegyric. de S. Patricio. pag. 124, 125.

u Jocelin. cap. 143.

ille, " de nobili (ut in vita ejus habetur) prosapia Aradensium ortus," B. Patricii in Italia et Hibernia comes individuus: quem ante Moctheum, nono videlicet Calendas Apriles, anno Domini DVI. obiisse legimus ; S. Tigernaco successore relicto, qui in Cluana-eois, vulgo Clunes, in comitatu Monachanensi, sedem episcopalem posuit, et anno DL. Nonis Aprilibus mortalitatem exuit: ad quem diem in martyrologiis, a Molano et Galesinio editis, natalis ejus ita consignatus est: "In Scotia, (majorem intellige et antiquam) sancti Tigernaci episcopi, et confessoris."

Ludunensis vero, Clochorensis, Cluainensis, Ardsrathana (quæ una cum episcopatu Rathlurigensi, decanatu de Rathloury hodie dicto, Derensi episcopatui postea est annexa) et ecclesia de Damh-ynis (Devenish ea est, in Fermannachano comitatu posita) successu temporis in unum conflatæ sunt episcopatum; qui a primaria illa ecclesia, apud Louthianos a S. Moctheo constituta, Ludunensis appellationem obtinuit. Ut enim Giraldo CambrensiTM Louthia nostra Luvedum et urbis illius episcopus Luvedensis, vel etiam Lug-dunensis, ut in uno codice scriptum reperi: ita in vetusto provinciali Romano, episcopatus Clocherensis* alias Lugundunensis vel Lugu-dunensis, ejusque sedes principalis ecclesia S. Maria de Lugu-dun, quæ in oppido Louthiano adhuc superest, a Centio Camerario nuncupatur. Et in regesto Clochorensi, tempore Davidis O-Bragan, per potentiam quidem Germani O-Chearbalan Rathlurensis sive Derensis episcopi, et nationis suæ de Kænel-eogain (sive Tir-oen) ecclesia de Ardsratha, cum pluribus aliis ecclesiis de Opheathrach; per Ardmachanorum vero præsulum potentiam, ecclesia Ludunensis, cum tribus decanatibus, de Droithid-hatha, (Pontana ea est, vulgo Drogheda dicta) de Atrio Dei, (vulgo Athirdee) et de Dundelga, (vulgo Dundalke) Clochorensi diœcesi subtractæ fuisse referuntur; qua de re Davidis in Reynaldum Armachanum archiepiscopum ibidem recitatur ac

w Girald. topograph. Hibern. distinct. 2. cap. 50. ct Hibern. expugnat. lib. 2. cap. 24.

* Camden. Hibern. pag. 735.

VOL. VI.

E E

« AnteriorContinuar »