Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dum natus est superponitur; vadam et tali labore amodo non subjaceam. Hæc autem secum cogitans, talibus ab angelo blanditus verbis consolationem accepit. Non ita fiet; sed Hibernensium insulæ principem constituet te Dominus nondum enim verbum vitæ accepit. Ibi prodesse debes; ibi paravit Dominus tibi sedem; ibi signis et virtutibus radiabis; totamque Deo gentem subjugabis. Ego ero tecum: sit tibi hoc ut signum. Totam tibi insulam ostendam: curventur montes; humiliabitur pelagus; oculus trans omnia erectus ex loco in quo stas videbit promissum. His dictis erectisque oculis ex loco in quo stabat, qui modo sedes Patricii dicitur, totam perspexit insulam: ac protinus paratis omnibus, navim petit. Resuscitatoque mortuo, qui ante duodecim annos defunctus fuerat, promissam patriam intrat.”

Giraldus, in Cambriæb itinerario, Davidis "triginta annis ante ortum præelectionem" strictim attingens, in vitæ ejus descriptione eam post Ricemarchum fusius hunc in modum explicat: "Contigerat annis ante triginta Patricium natione Britannum, Romanis disciplinis eruditum, virum virtutum meritis affatim insignitum, cum ab Italiæ partibus ubi diutinam moram fecerat in natale Britanniæ solum reversus fuisset, ad Kereticam forte regionem divertisse. In qua per aliquantulum temporis conversatus, Demeticam postmodum provinciam petit: ubi demum perlustrando, angularem de Pebidiauce terram intravit. Veniens igitur ad locum qui vallis Rosina vocatur; videns consideransque locum ab omni populari strepitu longe remotum, locum amœna solitudine super Hibernicum mare religioni et contemplationi idoneum, corde concepit fixumque in animo ratumque devovit, se Deo ibidem usque ad extremum spiritus halitum devotis obsequiis mancipandum. Sed cum ista secum propensius meditando revolveret; hæc in contrarium, angelo proponente, suscepit. Hanc tibi sedem, o Patrici, non providet Deus; immo viro nondum nato, nec nisi terdenis post hæc annis elapsis

a Prospectans. MS.

Vid. supra, cap. 13. op. tom. 5.

b Girald. Cambrens. itiner. lib. 2. cap. 1. pag. 507.

nascituro. Quibus auditis, vir sanctus vehementer admiratus, et ultra quam credi possit animo consternatus et anxie contristatus ingemuit; hæc secum deliberans, et desperata mente proponens. Frustra diutinis abstinentiæ tædiis corpus afflixi, frustra jejuniis olim, frustra vigiliis et orationibus vexor, ex quo tot meritis nihil adhuc meritus: quia nondum natus ante fertur."

"Sed hæc et hujusmodi animo revolvens, consolationis ab angelo in hunc modum verba suscepit: Parce Patrici, parce morori: spem potius erige, spemque resume. Magna tibi in insula Hibernica reposita est corona. Nondum enim hæc natio salutis monita, nondum vitæ verba suscepit. Gentis hujus apostolum, gentis hujus prædicatorem et principem summum te constituit Deus. Ibi proficere debes, ibi sedes a Domino tibi parata: ibi signis et virtutibus radiabis, totamque gentem illam Deo subjugabis. Ego tecum ero: et hoc tibi signum. Totam insulam quam intrabis tibi ex hoc prospectu statim ostendo. Et continuo in Zephyrum oculos vertens, totam insulam, ex loco qui hodie sedes Patricii dicitur, trans maris et montium tam interstitia quam obstacula tanta miraculose prospexit. Nec mora, paratis omnibus juxta monita navem scandens, resuscitato tamen prius ibidem mortuo quodam cui nomen Dunandus, Euro ad vota spirante, promissam feliciter patriam intravit." De loco vero illo, e quo Patricius totam prospexisse insulam fingitur, Johannes Tinmuthensis adjicit: "Erat vallis satis magna, in qua est lapis super quem stetit ante ostium cujusdam capellæ antiquæ; quem ego oculis vidi, et manibus palpavi."

Celestino igitur Romano pontifice jam vita functo, primo anno episcopatus Xysti, ut Ultonienses et Inisfallenses tradunt annales, pervenit ad Hiberniam Patricius. Viginti quatuor discipulos secum eo adduxisse notat operis tripartiti author: sed vitæ illius scriptor quæ in publica Cantabrigiensis et Oxoniensis academiæ bibliotheca habetur, eumque secutus Johannes Tinmuthensis, "familiam Patricii triginta quatuor viros de peregrinis" eo tempore complexam fuisse narrat: "Consummato igitur navigio ac labore S. Patricius episcopus, onerata navi cum

tan vocant.

spiritualibus thesauris, id est, cum armatura sanctæ prædicationis, in optatum portum regionis Euolenorum, portum utique apud nos clarissimum, delatus est," ait Probus; regionem Euolenorum appellans, quam Hibernici scriptores Cruich Cuallan nuncupant: Jocelinus et alii portum hunc ad quem ille primum appulit, Inbher-dæ, sive portum Dæ nominant: qui idem esse putatur, quem Giraldus Cambrensise Wykingelo, Angli Wicklo, Hiberni Kilman"Consummata navigatione, quoddam ostium marinum intravit S. Patricius cum discipulis suis, quod Scotice Inbher-de quondam vocabatur, in finibus Lagenorum positum :" inquit operis tripartiti auctor. Et alius scriptor antiquus: "Patricius a papa Celestino in Hiberniam transmissus, pervenit ad ostium fluminis Deæ. Et idem iniquus comes, id est Nathi, qui sancto Palladio ante resistebat, beato Patricio et ejus doctrinæ contradicebat. Sinell vero filius Finchado per prædicationem S. Patricii omnipotenti Deo credidit, et a S. Patricio primus ex gente Scotorum baptizatus fuit: et sibi et semini ejus Patricius benedixit."

A Deæ portu ad locum qui vocatur Ænach-tailltan divertisse dicitur Patricius, indeque ab operis quidem tripartiti auctore "ad quoddam castellum prope mare positum nomine Raith-inbheir" venisse, quod Old-court sive vetus curia fortasse fuerit, ad Braii fluvioli ostium; a Jocelino vero "ad quandam insulam parvulam, quæ non longe a terra distans insula S. Patricii usque in præsens nominatur," Holm-Patrick appellatione hodie nobis notissima. Relicta deinde Laginia, in Ultoniam profectus, navim ad portum InbherSlan applicuit: atque converso ad fidem Dichone Trichimi filio, et cum universa familia sua baptizato, locum qui hodie Sabhul dicitur, duobus passuum millibus ab urbe Dunensi remotum, dono ab eo accepit: "Credidit ergo homo ille primus omnium insulanorum cum omni domo et familia sua:" inquit Probus; Sinelli mentione prorsus

d Jocelin. cap. 29.

e Girald. topograph. Hibern. distinct. 2. cap. 2. De quo supra, cap. 16. pag. 368.

Jocelin. cap. 30.

præterita. Et tripartiti operis auctor: "Dichus credidit ei primus præ omnibus toto corde; et baptizatus obtulit Deo et S. Patricio agrum in quo ipsi tunc stabant. Ejus enim vicus erat, in quo sanctus Dei portum apprehendit : et rogavit Dichu sanctum episcopum, ne longitudo suæ ecclesiæ ab occidente in orientem esset, sed ab aquilone in meridiem: quia Domini est meridies sicut oriens. Zabulum enim erat in loco quem heros Dichu dedit S. Patricio; et voluit ille ut secundum formam zabuli sui domus Dei ædificaretur ad Solem: et hoc adeptus est ille a viro Dei. Tunc sanctus pontifex in ipso loco ecclesiam nominatam fundavit; quæ est transversa ab aquilone in meridiem, secundum positionem zabuli prædicti. Qui locus, ex nomine ipsius ecclesiæ, Scotice nominatur usque hodie Sabdull Padhrig, Latine autem Zabulum Patricii, vel Horreum Patricii," ut vocabulo magis Latino Probus et Jocelinush Sabhull illud Hibernicum expresserunt. Hinc ad antiquum dominum suum Milconem Dal-araidæ regulum, ante annos triginta et octo a se relictum, Christo lucrifaciendum profectus est Patricius. Ad quod usque tempus itinera ab eo confecta antiquus actorum ipsius descriptor, a Jacobo Meyero1 productus, summatim ita percenset: "Patricius revertens e Gallia in Britanniam, inde transit in Hiberniam, id est Scotiam, in regionem Lagenorum. Inde petit aquilonares Scotiæ partes. Hinc orientalem plagam Hiberniæ circumnavigans, navem convertit in aliam quandam parvam insulam, quæ hodie insula Patricii vocatur. Deinde Brigensium fines relinquens, Ultorumque regna omittens, in extraneum quoddam fretum venit; quod est Brevese: unde ascendit in terram per ostium Flain ingressus, et pervenit in regionem Ruthenorum; donec pervenerit ad montem Mis, ubi Miluinc rex erat aquilonaris Scotia." Miliuc sive Milconem hunc, regem septentrionalis partis, non quidem universæ Scotiæ sive Hiberniæ, sed Dal-araidæ fuisse, ex Fiechiano scholiasta suprak ostendimus.

Jocelin. cap. 22.
Supra, pag. 389.

Cujus regionis australem quidem

Meyer. annal. Flandriæ, lib. 1.

partem Ardes hodie nominant (quo in nomine Araidæ etiam illius non obscurum superest vestigium) septentrionalem vero Claneboyes; in qua et Ruthenorum mons ille Mis est, quem montem Egli in regione Cruthenorum1 a Probo dictum, ibidem monuimus. Patricius vero, Claneboiano isto regulo mira quadam sententiæ obstinatione, ne servo suo cessisse videretur, igne ædibus injecto se et sua omnia incendio absumente, duasm ejusdem filias Emerias dictas (quæ sanctitate postea conspicuæ, in loco qui CluainBroin vocatur sepultæ sunt) ad fidem prædicatione sua conversas baptizavisse, deinde Saballum ad domum Dichonis reversus esse dicitur.

66

Triginta annis ante nativitatem sancti David episcopi," hoc est, eodem ipso quo in Hiberniam Patricius advenit anno, Carantocum Hibernis Cernach appellatum, Keredici Cereticæ apud Cambro-Britannos regis filium, in Hibernia conversari cœpisse, in sancti illius vita legimus. "Perrexit ad Hiberniam," inquit Johannes Tinmuthensis, "amore sancti Patricii allectus. Quo cum pervenisset, inito consilio, dixerunt ut separarentur, unus ad sinistram et alter ad dexteram ; quia multi clerici cum illis ambulabant: et ut convenirent una vice in anno condixerunt.” Appropinquante vero tempore paschali, ut apud Probum legimus, "inierunt consilium Patricius et discipuli ejus, ubi primum hoc ipsum pascha in gentibus, ad quas illos misit Deus, celebrarent. Multis ergo super hac re consiliis habitis, postremo divinitus inspirato S. Patricio, visum est ei, hanc maximam resurrectionis Domini solennitatem, caput omnium solennitatum, celebrari debere in campo Breg maximo, qui est juxta Themoriam" civitatem regis Logarei, ubi erat maximum regnum nationum illarum, et caput omnis gentilitatis et idololatriæ : ut juxta Psalmistæ vocem caput draconum confringeret Dominus; quatenus hoc in loco capite totius idololatriæ destructo, non posset ulterius diabolicus error adversus Christi fidem insurgere: et ita factum est. Elevata denique navi ad mare,

1 Vid. supra, cap. 15. pag. 105.

m Jocelin. cap. 36.

n Taraghe in orientali Midia Hibernicorum monarcharum regia. • Psal. 74. (al. 73.) ver. 14.

« AnteriorContinuar »