Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mirabilem, summum episcopum et sanctum, Amotum nomine; et ab illo gradum episcopalem accepit."

parare.

Sed integram Patriciani itineris historiam, ex Ninio placet hic describere, et cum aliorum narrationibus com"Audita," inquit ille, "morte Palladii episcopi, Patricius Theodosio et Valentiniano regnantibus, a Celestino papa Romano, et angelo Dei cui nomen erat Victor monente, et Germano sancto episcopo, ad Scottos convertendos in Christum mittitur. Misit ergo Germanus cum illo seniorem Segerum ad quendam hominem mirabilem, summum episcopum, Amathæum regem in propinquo habitantem. Ibi sanctus sciens omnia quæ ventura essent illi, gradum episcopalem ab Amathæo (alii Mathæo) rege et episcopo sancto accepit: nomenque quod est PATRICIUS sumpsit ibi, quia MAUN prius vocabatur. Auxilius presbyter, et Yserninus diaconus, et cæteri inferioris gradus simul cum eo ordinati sunt. Tunc acceptis benedictionibus perfectisque omnibus, in nomine sanctæ Trinitatis, paratam ascendit navim: et pervenit ad Britanniam insulam, et prædicavit ibi non multis diebus. Et omissis omnibus ambulandi anfractibus, summa velocitate flatuque prospero mare Hibernicum transfretavit. Onerata vero navi cum transmarinis mirabilibus et spiritualibus thesau ris perrexit ad Hiberniam: et baptizavit eos."

Ubi primum, quod ad temporis rationem attinet; decimo octavo Calendas Januarias desinentis CCCCXXXI. anni mortem obiisse Palladium, annoque sequente a Celestino, qui et ipse eodem anno vitam finiit, in Hiberniam missum fuisse Patricium, in fine præcedentis capitis declaravimus: in oriente videlicet juniore Theodosio, in occidente Valentiniano III. imperium obtinente. De conjunctis deinde Celestini et Germani studiis in Patricii missione procuranda cum Ninio consentiens Guilielmi Malmesburiensis habemus testimonium, tum in libro secundo de gestis pontificum Anglorum, ubi illum a papa Celestino ordinatum episcopum Hiberniensibus misisse apostolum" Germanus dicitur; tum in libello de antiquitate Glastoni

c Al. episcopus sanctus.

66

ex

ensis ecclesiæ, in quo leguntur ista: "Anglis Britannorum infestantibus pacem, et Pelagianis eorum pugnantibus fidem; S. Germanus Antissiodorensis (ut alibid legitur) contra utrosque suppetias tulit. Illos enim alleluatico cantu fudit, et istos evangelicis et apostolicis tonitribus fulminavit. Inde in patriam meditans reditum, Patricium ad familiare contubernium ascivit: eundemque post aliquot annos Hiberniensibus, jubente Celestino papa, prædicatorem misit:" qua ratione ultra triennium in Germani contubernio Patricium haudquaquam permansisse dicendum esset.

Germano vero hic Lupum etiam collegam adjungit libelli de officiorum ecclesiasticorum origine concinnator. Cum enim in Brittanniis vel Scottiis prædicavisse eos dixisset quæ supra retulimus; de iisdem subdit, "Beatum Patricium spiritaliter literas sacras docuerunt, atque enutrierunt, et ipsum episcopum per eorum prædicationem archiepiscopum in Scottiis ac Brittanniis posuerunt." At neque ab istis, neque ab Amathæo vel Amatore, sed ab ipso Celestino papa Patricium ordinatum esse pontificem, præter Malmesburiensem jam citatum, etiam Jocelinus' et officiis Patriciani scriptor affirmant. "Veniens Romam, a beato papa Celestino, post beatissimum Petrum apostolum quadragesimo quinto, cum honore susceptus est in episcopatum; et paucis diebus elapsis consecratus est:" ait biographorum anonymorum unus, et alius: "Romam venientem papa Celestinus, a B. Petro apostolo quadragesimus quintus, honorifice suscepit; et paucis diebus elapsis, ad episcopale fastigium sublimavit." Tripartiti operis auctor, ista quasi concilians, ab alio quidem gradum pontificalem accepisse, a Celestino vero ordinatum archiepiscopum eum fuisse refert. Et quidem a Celestino " consecratum et ad archiepiscopatum Hibernensem missum" Marianus Scotush," archiepiscopum Scotorum ordinatum" Sige

d Vid. supra, cap. 11. op. tom. 5. pag. 375. 381.

e Ibid. pag. 395.

f Jocelin. cap. 25.

Offic. Patric. edit. Paris. lect. 5.

h Vid. Trithemium. supra, cap. 16. pag. 360.

bertus et Antoninusi, "archiepiscopum totius Hiberniæ" constitutum eum fuisse vetus vitæk Kiarani scriptor indicat. A Celestino quoque papa PATRICII illum nomen accepisse, Fiechi Slebhtiensis scholiastes et Sigebertus confirmant: quibus etiam Hibernicus vitæ Patricianæ descriptor, Florentius Wigorniensis', Ranulphus CestrensisTM et Henricus Marleburgensis" accedunt; patremo civium ea voce denotatum adjicientes: quæ etymologia a Glastoniensi quodam monacho his expressa reperitur versiculis: Sonat Patricius jam pater civium, Multorum civium et pater plebium, Hiberniensium et Glastonensium, Sortitus merito tale vocabulum.

Honoris certe causa novum hoc impositum ei fuisse nomen non est dubium. Nam et apud veteres Romanos patriciorum, ut apud Athenienses εvπатρidŵν, appellatione nobiliores familiæ a plebeiis secernebantur: et patriciatus dignitas a Constantino Magno ad illud postea perducta est fastigium, ut qui hoc ornatus fuisset titulo ipsis prætoriorum præfectis anteponeretur. "Quod si in familia seculari," inquit Cyprianus', " prædicationis et laudis est, esse patricium; quanto majoris laudis et honoris est, fieri in cœlesti prædicatione generosum?" De Auxilio et Isernino simul cum Patricio ordinatis cum Ninio consentiunt alii; licet detortis aliquantulum nominibus. "Axilius et Servinus cum eo in inferiori gradu ordinati sunt": ait Vincentius, et, in anni CCCCXCI. historia, Rogerus Wendoverius et Matthæus Florilegus: "Ordinati sunt cum eo Ausilius et Iserninus, et cæteri nonnulli, ad ordines inferiores; ut, sub ipso, Domino ministrarent," vel, ut apud Matthæum legitur, "duce Deo militarent."

1 Antonin. chronic. tit. 11. cap. 1. sec. 2. et cap. 18. sec. 2.

k Supra, cap. 16. pag. 345.

Florent. Wigorn. chronic. ad ann. secund. Dionys. 372.

m Ranulph. polychronic. lib. 4. cap. 29.

n H. Marleburg. chronic. ad ann. 376.

• Suid. Πατρίκιος ὁ πατὴρ τοῦ κοινοῦ. P Dionys. Halicarnass. antiquit. Roman. quæstionib. Roman.

q Zosim. hist. lib. 2.

Patricius pater reipublica.

lib. 2. Liv. lib. 4. et 10. Plut. in

Cyprian, epist. 39.

[ocr errors][merged small]

Officium canonicorum Lateranensium', a Pio V. approbatum, Patricium a Celestino papa totius Hiberniæ metropolitanum una cum Germano Lateranensi canonico consecratum, adjunctis etiam fidelibus sociis Axilio et Servinio pariter Lateranensibus canonicis, ad sacrosanctum legationis Hibernicæ munus destinatum memorat. Verum non in ipso legationis hujus exordio, sed post quinquennium saltem exactum, "Secundinum, Auxilium, et Iserninum episcopos in Hiberniam esse missos in auxilium Patricii," Ultonienses docent annales, pro quibus, in cœnobii Inisfallensis chronico annotatum invenimus: "Secundinus et Auxiliarius et Esserninus mittuntur in auxilium Patricii; nec tamen tenuerunt apostolatum, nisi Patricius solus:" et quod de Germano hic additur, ex Vincentio videtur desumptum, in loco jam notato ita scribente: "Mittitur cum Germano Patricius, et Hiberniis episcopus ordinatur;" qui alibi" etiam ex Germani Antissiodorensis discipulis unius meminit, "qui eum de Hibernia secutus fuerat." Quanquam si Germanus aliquis Patricio comes in hoc itinere esset adjungendus, discipulum ipsius potius fuisse existimarem, quem primum Manniæ insulæ episcopum ab eo constitutum fuisse diximus", quam magistrum, celeberrimum illum Antissiodorensis ecclesiæ antistitem : quem domi mansisse, et quum Patricium ad Celestinum una cum seniore suo presbytero mitteret, et quum eundem Roma redeuntem iterum a se dimitteret, præter alios ostendit Jocelinus; de Patricio, omni festinatione in Hiberniam properante, narrationem ita pertexens: "Versus Hiberniam, cum viginti viris vita ac sapientia præclaris ab ipso summo pontifice sibi deputatis in adjutorium, regressum maturavit. Divertit autem ad B. Germanum nutritorem et eruditorem suum: ex cujus munere accepit calices et vestimenta sacerdotalia, copiam codicum et alia quæ pertinent ad cultum et ministerium ecclesiasticum."

Patricium" pervenientem ad Britanniæ insulam, præ

Offic. canonic. Lateran. Mart. 16. edit. Venetiis apud Juntas, anno 1586.

■ Vincent. specul. hist. lib. 20. cap. 10. ut et Antonin. in chronic. tit. 11. 17. sec. 2.

cap.

Supra, cap. 15. pag. 179.

VOL. VI.

Jocelin. cap. 26.

Ꭰ Ꭰ

dicavisse ibi multis diebus," in edito Matthæi Florilegi' chro

66

nico legimus; quum non multos dies" habeat, quem ille secutus est Ninius: ex quo negationem hic restituendam, non est quod quis dubitet. In Cornubia tamen aliquamdiu eum commoratum Anselmus Cantuariensis, in Guigneri et sociorum actis, hisce verbis significat: "Gloriosus et prædicandus ubique Domini confessor Patricius, cum in Cornubiæ partibus sanctis actibus moraretur intentus, admonitus est voce angelica ut Hiberniæ insulam, fidem Christi in ea prædicaturus, adiret. Tunc fidelis servus et prudens, Domini visione comperta, sine mora surrexit; et locum sibi præsignatum a Deo, in nullo barbaræ et incredulæ gentis expavescens feritatem, expetiit." Qui vero Davidis Menevensis vitam descripsere, Ricemarchus Sulgeni filius, Giraldus Cambrensis et Johannes Tinmuthensis, Patricium vallem Rosinam2 sive Meneviam in Cambria triginta ante natum Davidem annis sedem sibi eligere voluisse atque ex eo portu, mutato postea consilio, in Hiberniam trajecisse asserunt.

:

Ricemarchi ea de re verba hæc sunt: "Patricius Romanis eruditus disciplinis, comitantibus virtutum turmis pontifex effectus, gentem quam exulaverat petivit. In qua fructuosi operis lucernam oleo geminæ charitatis infatigabili reficiens labore, non sub modio sed super candelabrum imponere volens ut cunctis glorificato omnium patre roraret; Cereticæ gentis regionem adiit. In qua per aliquantulum temporis conversatus, Demetica intravit rura. Ibique perlustrans, tandem ad locum qui vallis Rosina nominabatur, pervenit; et gratum agnoscens locum, devovit Deo ibi fideliter deservire. Sed cum hæc secum meditando revolveret, apparuit ei angelus Domini: Tibi, inquit, non istum locum Deus disposuit, sed filio qui nondum natus, nec nisi peractis triginta annis nascetur. Audiens autem hæc S. Patricius, morens stupensque volutat, deliberans et corde dicens: Cum ante Domini mei conspectum incassum labor meus redigitur, et mihi qui non

y Flor. hist. ann. 491.

z Vid. supra, pag. 378. cap, 5. op. tom. 5. pag. 106. et cap. 13. ibid. pag. 508,

« AnteriorContinuar »