Imágenes de páginas
PDF
EPUB

hanne Tinmuthensi et aliis, Martini eum usum fuisse consortio dicendum erit. Sic enim et in opere tripartito legimus: “ Aliquando B. Patricius S. Martinum visitavit; et cum honore debito quadraginta dies apud eum mansit :” et in alio vitæ ejusdem scriptore: “Ad B. Martinum venit, et mansit quadraginta dies cum illo, secundum libros Hiberniæ."

Quum sibi valedixissent invicem, ad Tamerensem insulam secessisse, Patricium quidem operis tripartiti auctor, ipsum vero Martinum Jocelinuse asserit. Proximo vero post mortem Martini anno, qui ætatis Patricianæ trigesimus, æræ Christianæ CCCCII. fuit, Patricium Romam perrexisse, atque in Italia Declanum et Kiaranum cum sociis in Hiberniam redeuntes obvios habuisse, in præcedente capite dictum est. Romæ vero illum“ sacras literas affatim didicisse” notat Vincentius : eoque referendum Ninii illud de eodem testimonium: “ Romam usque perrexit, et per longum spacium ibidem mansit, ad legendum scrutandaque mysteria Dei; sanctasque percurrit Scripturas:" et Matthæi Florilegi : “Romam" tandem perveniens, ibidem tempus suum protrahebat, donec eruditior haberetur, sanctasque percurrens Scripturas, divina mysteria penetravit :” et historiæ, quam canonici regulares Lateranenses quotannis in officiis divinis recitare solent: quæ' S. Patricium post captivitatem Romæ in ecclesia Lateranensi canonicum regularem vixisse, ibique tum sacris literis imbutum, tum etiam ecclesiasticis institutis eruditum, et in regulari disciplina optime institutum fuisse significat.

Nec prætermittendus est de Patricii peregrinatione Tirechani locus ille : “Septem annis ambulavit et navigavit, in fluctibus et in campestribus locis et in convallibus montanis, per Gallias atque Italiam totam, atque in insulis, quæ sunt in mari Tyrrheno; ut ipse dixit in commemoratione laborum. Erat autem in una ex insulis, quæ dicitur Aralanensis, annis triginta mihi testante Ultano episcopo." Verum quum tempus quo lectioni vacavit Patricius triginta fuisse annorum idem postea confirmet; neque plures quam triginta inter primam et secundam profectionem Romanam interjecti deprehendantur: non moræ in una aliqua insula totum illud spatium tribuendum, sed partim commorationi in urbe, partim insularum maris mediterranei peragrationi, partim Antissiodorensi apud S. Germanum incolatui assignandum censemus. Probusk octo annos in solitudine cum eremitis, deinde novem in insula nescio qua inter montes et mare transegisse illum narrat. Eremitas illos aliqui' Lirinensis insulæ incolas fuisse suspicantur; de qua Eucherius, in libello de laude eremi ad Hilarium : “ Equidem cunctis eremi locis, quæ piorum illuminantur secessu, reverentiam debeo: præcipue tamen Lirinum meam honore complector, quæ procellosi naufragiis mundi effusos piissimis ulnis receperat venientes:" sed aliim, nondum vitæ eremiticæ institutum eo ab Honorato" inductum fuisse, contra opponunt. Alteram vero illam insulam, qui Hibernica lingua vitam Patricii conscripsit, e Tyrrheni maris insulis fuisse unam; atque in ea cum tribus Patriciis nostrum, non novennio quidem sed anno tantum unico, mansisse refert.

e Jocelin. cap. 22.

'Supra, pag. 344. & Vincent. specul. historial. lib. 20. cap. 23. h Flor. hist. ann. 491.

i Offic. canonicor. regular. Lateranens. a Pio V. approbat. Mart. 16. Gabr. Penott, histor. canonicor, regular. lib. 2. cap. 35. sec. 2.

Inter dicta Patricii nostri, hoc etiam commemoratum reperi: “ Timorem Dei habui ducem itineris mei per Gallias atque Italiam, etiam in insulis quæ sunt in mari Tyrrheno." Ut illi idem hic usu venerit, quod non multo ante in Fabiola sua laudaverat Hieronymuso: "Peragrabat insulas, et totum Etruscum mare, Volscorumque provinciam, et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori.” Inter quas Etrusci vel Tyrrheni maris insulas, et Gallinaria numeratur, in qua B. Martinum solitariam aliquando vitam egisse legimus”; et Ca

k Prob, vit. Patric. lib. 1. | Johan. Marquez, de origine fratrum Eremitar. cap. 15. sec. 4, 5. m Gabr. Pennot. hist. canonicor. regular. lib. 2. cap. 35. sec. 4. » Vid. supra, cap. 11. op. tom. 5. pag. 372. • Hieronym. epist. 82. ad Oceanum. tom. 4. par. 2. pag. 615. r Sever. Sulpit. lib. de vita Martini, cap. 4. Sozomen. hist. ccclesiast. lib. 3.

cap. 14.

praria, quam monachis hoc tempore refertam fuisse Rutilii Numatiani? hominis a fide Christiana alieni, versus illi indicant :

Processu pelagi jam se Capraria tollit :

Squalet lucifugis insula plena viris.
Illi se monachos Graio cognomine dicunt,

Quod soli nullo vivere teste volunt.

A Tyrrhenicis vero insulis et continente Italiæ ad Gallicas oras Patricium pertraxit fama sanctitatis et doctrinæ B. Germani; qui a præfectura seculari raptus ad sacerdotium, anno CCCCXVIII. ut nos' ex Constantio antiquissimo vitæ ipsius scriptore collegimus, vel CCCCXXI. ut tradiderunt aliis, Amatori in Antissiodorensis ecclesiæ regimine successit. Huic enim se in disciplinam tradidisse Patricium, Ninius, Probus, Guilielmus Malmesburiensis, Jocelinus et reliqui vitæ ipsius scriptores consentiunt: a quo et novum Magonii nomen (pro quo Maun apud Ninium, Nanus depravate apud Matthæum Florilegum legitur) illum accepisse, Hibernicus vitæ Patricianæ descriptor, Florentius Wigorniensis, Sigebertus Gemblacensis, Fiechi Slebhtiensis scholiastes, Ranulphus Cestrensis, Henricus Marleburgensis et alii affirmant. Cum autem inter mortem Martini et ordinationem Germani non pauciores quam septemdecim et ab hujus ordinatione ad missionem Patricii in Hiberniam non plures quam quatuordecim anni intercesserint; biographos illos falli necesse est, qui Patricium a Germano Antissiodorensi ad Martinum Turonensem venisse, et sub Germani magisterio vel quadraginta, quod a Johanne Tinmuthensi, operis tripartiti auctore et aliis duobus anonymis traditum invenio, vel etiam octodecim annos transegisse retulerunt: quem posteriorem annorum numerum non Jocelinust solum et Johannes Clinnus" nobis exhibet, sed Erricus Antissio

? Rutil. Numat, itinerar. lib. 1.
r Supra, cap. 12. op. tom. 5. pag. 436.

* Robert. Altissiodorens. in chronolog. ann. 421. Demochar. de sacrificio missæ, tom. 2. cap. 19. Cons Ghinius, in sanctor. canonicor. natalib. Mai, J. Vid. Vincent. specul. hist. lib. 20. cap. 15.

Jocelin, vit. Patricii, cap. 22. et 191. u Jo. Clinn. chronic. MS. ad ann. 432.

t

dorensis" quoque: apud quem

" succincta mentio Patricii, per beatum Germanum in Hiberniam destinati,” (hunc enim titulum capitulum hoc præfert in codice MS.) his verbis habetur proposita :

“ Quoniam gloria Patris in suorum clarescit moderamine filiorum ; e multis quos in Christo filios, in religione creditur habuisse discipulos, unius tantum ejusdemque famosissimi castigata brevitate sufficiet inseri mentionem. Patricius, ut gestorum illius series prodit, Hibernicæ peculiaris apostolus regionis sanctissimo ejus discipulatui octodecim addictus annis, non mediocrem e tanti vena fontis in Scripturis coelestibus hausit eruditionem. Quemque in religione magnanimem, in virtutibus excellentem, in doctrina strenuum, divinissimus considerans pontifex, ineptumque ducens robustissimum agricolam in Dominicæ segetis torpere cultura ; ad sanctum Celestinum urbis Romæ papam per Segetium presbyterum suum eum direxit, qui viro præstantissimo probitatis ecclesiasticæ testimonium apud sedem ferret apostolicam. Cujus judicio approbatus, auctoritate fultus, benedictione denique roboratus, Hiberniæ partes expetiit: gentique illius datus proprie apostolus, tum quidem eam doctrina et miraculis, nunc quoque et in perpetuum mirificis apostolatus sui illustrat privilegiis."

A Germano “sacerdotalem apicem percepisse” Patricium, in ipsius officio", et “ singulos sacrorum ordinum gradus,” in Jocelinoy legimus : licet a Martino ordinatum fuisse in clericum auctor antiquior Probus” tradiderit. Episcopalem honorem eum accepisse, dum Romam cum Segitio vel Segetio presbytero (Sergecium Jocelinus, Segerum Ninius, Regirum Probus eum nominat) ad Celestinum pergeret, tripartiti scriptor operis ita retulit: “ S. Patricius audiens magnam beatitudinem cujusdam sancti senioris episcopi, declinavit iter suum ad eum, ut se

w Erric. de vita et miraculis S. Germani, lib. 1. MS. in bibliotheca Bodleiana, et Sarisburiensi.

x Offic. Patric. edit. Paris, lect. 5. y Jocelin. cap. 22. z Prob. vit. Patric. lib. 1.

benediceret ille senior sanctus. Et videntes se invicem ipsi sancti, alter alterius sentit sanctitatem. Et divino nutu tunc S. Patricius gradum episcopalem ab illo sanctissimo sene episcopo accepit, volens antea a domino papa accipere: sed videns nimiam sanctitatem prædicti senis episcopi, ab eo accepit coram discipulis suis. Acceptoque gradu pontificali, cum benedictione et oratione beati consecratoris sui, S. Patricius cum comitibus pervenire Romam viam arripuit suam.” Comitum numerum novenarium vitæ Patricii scriptor Hibernicus, nomen consecratoris Amatorem fuisse Probus significat.” “ Patricius," inquit ille, “ et qui cum eo erant, declinaverunt iter ad quendam miræ sanctitatis hominem, summum episcopum, Amatorem nomine, in propinquo loco habitantem: ibique S. Patricius sciens quæ superventura essent illi, episcopali gradu ab eodem archipræsule Amatore sublimatus est. Sed et alii nonnulli clerici ad officium inferi. oris gradus ordinati sunt.”

Hunc Amatorem illum intelligendum non recte judicavit Baroniusa, cui in Antissiodorensi episcopatu Germanum successisse jam diximus, et quem in vitæ ejusdem Germani libro primo Erricus Antissiodorensis isto celebrat elogio:

Urbis amor nostræ sacrique refector ovilis
Præsul Amator erat, merito cognomine mactus ;
Doctor magnificus, meritorum luce coruscus,
Signorum titulis longe lateque celebris.

Ita enim episcopus fuisset Patricius ante magistrum suum Germanum. Sed hic ille est quem Amathæum appellat Ninius, Amathum Maccuthenus, Mathæum vel Matthæum Rogerus Wendoveriusb et Matthæus Florilegus, Amotum Johannes Tinmuthensis vitæ Patricianæ scriptorem, quam in Oxoniensis et Cantabrigiensis academiæ bibliotheca publica conservari diximus, secutus;

qua similiter legimus, “ Patricius declinavit iter ad quendam hominem

a Baron. in martyrolog. Roman. Mai. I, b In bistor, anni 491.

« AnteriorContinuar »