Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nivem, per gelu, per pluviam : et nihil mali sentiebam, neque ulla pigritia erat in me, sicut modo video : quia tunc spiritus in me fervebat.' Et ibi scilicet quadam nocte in somno audivi vocem dicentem mihi: Bene jejunas, cito iturus ad patriam tuam. Et iterum post paululum tempus audivi responsum dicens mihi : Ecce navis tua parata est: et non erat prope, sed forte habebat ducenta millia passus : et ibi nunquam fueram, nec ibi notum quendam de hominibus habebam. Et deinde postmodum conversus sum in fugam ; et intermisi hominem cum quo fueram sex annis.";

Probus ex istis historiam Patricii contexens, reliquisse eum scribit “ homines cum quibus fuerat captivus septem annis :" quos etiam annos huic servituti in vita Patricii Hibernice scripta assignatos reperi. Eundem quoque annorum numerum in uno · MS. Ninji codice annotatum inveni: sed ab aliis omnibus aberat, qui hoc se habebant modo : “ Sanctus Patricius erat in illo tempore captivus apud Scotos ; et dominus illius dicebatur Milchu, et porcarius cum illo erat : et in decimo septimo anno ætatis suæ de captivitate sua eversus est." Quod postremum, de decimo septimo anno ætatis, hinc etiam Rogerus Wendoverius et Matthæus Florilegus in suam anni CCCCXCI. historiam transtulit. Fiechus vero Slebhtiensis, Jocelinus, Johannes Tinmuthensis, officium S. Patricii, et alii anonymi biographi, sex huic captivitati annos rectius tribuunt, cum vicesimo secundo ætatis illius anno terminatos. Monetque Jocelinus', “ Consonare sanctionem legalis edicti liberationi ac libertati S. Patricii. Sex enim annis servituti subjectum in septimo decrevit Lexk libertati restituendum.”

Initium vero septimi Patricianæ servitutis anni in æræ nostræ CCCXCV. annum incidit, Olybrii et Probini consulatu prænotatum : sub quo vulgatum Mariani Scoti chronicon hoc factum recitat : “ Quum S. Patricium noluisset dominus suus dimittere, nisi pro massa aurea, servavit S. Patricius præcepto angeli Victori cuidam gregem porcorum, quorum custos dum fuit S. Patricius et pastor,

| Jocelin. cap. 16. * Exod. cap. 21. ver. 2. Deut. cap. 15. ver. 12.

fodit massam auream, quam ille Patricius domino suo pro se dedit.” Ad quem locum Thomas Dempsterus hanc notam apponendam censuit: “Vereor ne fidem fallat in hoc antiquitas : nam Sigebertus regis porcarium nominat, hic Victoris cujusdam subulcum facit, Matthæus Westmonasteriensis dominum cui ille probrosam eam servitutem obierit Scotum quendam Cuulcu appellat, Florentius Wigorniensis Miluc filio nepotis Buani in aquilonari Hibernia venditum ait ad annum salutis CCCCX. Conciliet hæc qui volet : mihi indicasse pro instituto satis erit.”

Verum, librariis sublatis mendis, non difficilis futura est istorum conciliatio. Nam verba illa Mariani, vel interpolatoris ipsius potius (in MSS. enim ea non invenio) corrupta esse, res ipsa indicat. Una enim et consentiens biographorum omnium est sententia, Victorem nomen fuisse angeli, vel peculiaris custodis S. Patricii, ut vult Jocelinus, vel communis Scoticæ gentis, ut mavult Fiechianus scholiastes. Dominus autem Patricii, quem Sigebertus indefinite regem, Florentius Wigorniensis ad annum juxta vulgarem, quam nos sequimur, supputationem CCCLXXXVIII. Miluc filium nepotis Buani nominat, in Matthæo Westmonasteriensi MS. non Cuulcu sed Milcu nominatur : estque idem ipse quem Hibernicus vitæ Patricianæ descriptor et Latinus operis tripartiti auctor Miliuc filium Buain, Fiechi scholiastes Milcon filium Hui-bain appellat : qui scholiastes regem etiam septentrionalis partis Dal-araidæ eum fuisse addit; ibique porcos suos Patricio pascendos tradidisse, in magna valle Arcail juxta montem Mis, ubi" ecclesia Sciric posita est, quæ apud Antrimmenses in Ultonia ad hunc usque diem nomen suum retinet.

Quæ in Patricii confessione sequuntur, de triduana navigatione, viginti octo dierum itinere per desertum, cibo fame laborantibus ministrato, et nocturna tentatione Satanæ superata, apud Probum videri possunt : qui post hæc addit: “Veniens cum præfatis nautis ad civitates

Dempster. hist. eccles. Scot. lib. 15. num, 1001. m Jocelin. cap. 15. vid. offic. Patric. edit. Paris. lect. 4. et 5.

n Sleibh-mis. Vid. Jocelin. cap. 15. Probo mons Egli est, in regione Cruthenorum, Tirechano mons Scirte, juxta montem Miss.

eorum, prædicavit ibi verbum Dei, et multum populum convertit ad Christum. Post multos autem annos S. Patricius captionem iterum ab alienigenis pertulit.” De hac secunda captura quam senis decies diebus ab inimicis pertulerat, ut apud Maccuthenum legimus, in confessione Patriciana habentur ista: “Et iterum post annos multos adhuc capturam dedi. Ea nocte prima utique mansi cum illis. Responsum autem divinum audivi, dicens mihi, Duos menses eris cum illis: quod ita factum est. Nocte illa sexagesima liberavit me Dominus de manibus eorum." Ac de reditu ad parentes: “ Et iterum post paucos annos in Britanniis eram cum parentibus meis : qui me ut filium susceperunt, et ex fide rogaverunt me, ut vel modo ego, post tantas tribulationes quas ego pertuli, nunquam ab illis discederem. Et ibi scilicet vidi in visu nocte virum venientem de Hiberione, cui nomen Victoricius, cum epistolis innumerabilibus : et dedit mihi unam ex illis, et legi principium epistolæ continentem: Vox HIBERIONACUM°. Et dum recitabam principium epistolæ, putabam ipsoP momento audire vocem ipsorum qui erant juxta sylvam Focluti, quæ est prope mare occidentale : et sic exclamaverunt, quasi ex uno ore; Rogamus te, sancte puer, ut venias et adhuc ambules inter nos. Et valde compunctus sum corde, et amplius non potui legere : et sic expergefactus sum.” Est autem nominatus ille locus apud Maionenses in Connacia, Tirechano sylva Fochloth vel Fochlithi, Fiecho Slebhtiensi Ciaille Fochlad dictus.

Sequitur tertia Patricii captivitas; non parum mihi suspecta : cujus ab unico Probo hanc mentionem factam invenio : “Cum adhuc esset in patria cum patre Calpurnio et matre Concessa, fratre etiam Ructi ac sorore Mila nomine, in civitate eorum Arimuric, facta est seditio magna in partibus illis. Nam filii Rethmiti regis de Britannia vastantes Arimuric et alia circumposita loca, jugulaverunt Calpurnium et uxorem ejus Concessam: filios autem eorum Patricium et fratrem ejus Ructi una cum sorore captivos abducentes, Hiberniam ingressi sunt. Et vendiderunt Patricium Milchoni regi, Ructi vero fratrem ejus ac sororem alteri principi: ubi et post multum temporis data est fratri suo Ructi in

• HIBERNIGENARUM. Jocelin. cap. 21.

P Al. ipse in mente.

conjugium. At ille sciens esse sororem suam, non tetigit eam, mansit tamen cum ea in continentia."

“ Post hæc venit angelus Domini ad beatum Patricium juxta petram montis Egli, et dixit illi: Vade ad hæreditatem tuam, de qua venisti. Qui statim fugiens de captivitate, perrexit iter unius diei usque dum veniret ad domum cujusdam viri in Arcennacte civitate. De cujus domo cum exiret; suscepit eum vir in navim suam, et vendidit eum in Galliam, et portavit pretium ejus domum, solidos scilicet triginta. Suscipientes ergo Galli beatum Patricium, duxerunt eum in navi in terram suam: qui cum navigare coepissent, fuit illis ventus contrarius multis diebus. Rogavit autem Patricius Dominum, et dedit illis ventum congruum. Deinde venit cum Gallis post dies duodecim ad Brotgalum, inde Trajectum: ubi cum venisset beatus Patricius, absolutus est a Christianis de captivitate. Et fugiens inde, pervenit ad Martinum episcopum Turoni, et quatuor annis mansit cum eo : et tonso capite ordinatus est ab eo in clericum, et tenuit lectionem et doctrinam ab eo.”

Verum ad tertiam hanc captivitatem quod attinet : licet personarum et locorum aliquantum variata hic sint nomina, tamen et Milchonis regis cui venditus fuerit Patricius retenta appellatio, et aliæ narrationis circumstantiæ, eandem hanc cum prima captivitate fuisse omnino persuadent. De Patricii vero ad Martinum profectione ita etiam Jocelinus? meminit: “ Ob divinæ doctrinæ dignoscendæ gratiam, cum B. Martino Turonensi archiepiscopo aliquanto tempore demorabatur ; qui etiam avunculus matris suæ Conkessæ esse dicebatur. Et quia idem sanctissimus sacerdotum carbunculus monachus fuit, cognato suo Patricio monasticum habitum et ejus instituta tradidit observanda : quæ ille devote suscepta actibus habitui respondentibus adornavit, et in eisdem perseveravit.” Similiter et Hugo Kirkestedius "S. Patricium nepotem S. Martini, ab eo monachum factum" asserit: quanquam Patricium nostrum Gabriel Pennottus Novariensis' non inter monachos proprie reponendum esse doceant, sed inter clericos

9 Jocclin. cap. 22. Vid. offic. Patricii, edit, Paris. lect. 5. r Pennot. hist. canonicor. regular. lib. 2. cap. 31, 35.

canonicos sive regulares: in quorum etiam catalogo a Raphaele Volaterrano", Augustino Ticinensi', Piou V. Johanne Trullo Aragonio", Constantino Ghinio* et aliis recensetur. Nam et ipsum Martinum regulare clericorum institutum ex Insubribus in Gallias advexisse, ex Baronio observat Pennottus? : et Patricium“ tonso capite ordinatum fuisse ab eo in clericum," ex Probo jam audivimus.

S. Martinum ex hac vita “ transiisse media nocte, quæ Dominica habebatur, Attico Cæsarioque consulibus," refert Gregorius Turonensis“, eumque in chronico suo seculus Marianus Scotus : qui annus neque cum charactere ab ipsis proposito (dies enim transitus S. Martini, qui in capitularibus regum Franciæ et martyrologiis omnibus tertius Idus Novembris constituitur, anno CCCXCVII. quo isti consulatum gesserunt, in quartam feriam incidit) neque cum Severi Sulpitii', qui ipso Martino usus est familiariter, consentit testimonio, ab Evodii consulatu ad Martini exitum sexdecim annos numerantis. Sextus decimus autem ab illius consulatu annus nostræ est epochæ CCCCI. in quo media nox, Romano more, et decimi Novembris Dominicam claudebat (quæ, ob communis ambiguitatem termini, Dominica idcirco, ut loquitur Gregorius, habebatur) et undecimum ejusdem mensis diem, qui tertius Idus Novembris fuit, aperiebat. Hoc vero modo, quum non plures quam septem annos inter primæ captivitatis Patricii et vitæ Martini terminum rationes nostræ exhibeant : si illud admittamus, quod ex Patricii confessione jam retulimus, inter primam et secundam illius captivitatem annos multos intercessisse; non toto quadriennio, cum Probo et eum secuto Baronio', sed quadraginta diebus, cum Jo

s Volaterr. Anthropolog. lib. 21.
1 Aug. Ticin. Christianar. religion. Elucidar.

u Pii V. bulla confirmationis officii canonicor, regular. Lateranens. edit. Venet. ann, 1586.

w Trull. de ord. canonicor. regular. lib. 1. cap. 5. sec. 2.
* Ghin, in sanctor. canonic. natalib. Mart. 17.
5 Baron. ann. 328. sec. 22.

? Pennot, ut supra, cap. 34. sec. l. a Greg. Tur. hist. Francor. lib. 1.

сар. .

ult. b Benedict. Levit. capitular. lib. 6. сар.

186. c Sever. in lib. de vita Martini cap. 23. collat. cum dialogo 3. d Baron. ann. 431. sec. 191.

« AnteriorContinuar »