Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Romanis habuit: et post subsequentem hyemem in partibus illis moratus, multas civitates subjugare vacavit. Redeunte vero æstate, Arthurus versus Romam tendens cum suo exercitu, eam sibi subjugare affectavit. Interim autem Modredus regnare appetens, sed solum Cerdicum timens, dedit Cerdico ut sibi faveret septem provincias: scilicet Southsex, Southerei, Barocscire, Wiltscire, Dorset, Devenescire, et Cornubiam. Cerdicus vero his consentiens, suas provincias novis Anglis instauravit: et coronatus est more gentili apud Wintoniam, Modredus vero super Britones apud Londoniam. Audiens autem rex Arthurus, de Galliis rediit: Modredum nepotem suum, cui regnum cum regina commiserat, persecutus in ultimos fines Cornubiæ, interfecit. In ipso tamen bello est ipse Arthurus lethaliter vulneratus: corpus vero ejus a nobili matrona ejusdem regis cognata Morganis dicta in insulam Avalloniæ, quæ nunc Glastonia dicitur, est delatum; ad sanandum vulnera sua. Sed ingravescente morbo, medicaminibus modicum proficientibus, anno Domini circiter quingentesimo quadragesimo secundo defungitur.”

At tempus Arthuriani obitus hic assignatum, cum altera illa de Modredi et Cerdici fœdere narrationis parte, quam ex chronicis Anglorum petitam esse Ranulphus" notat, haud facile conciliare possumus. Anglo-Saxonici enim annales DXXXIV. Christi anno Cerdicum interiisse docent: Fabio quoque Ethelwerdo, Florentio Wigorniensi, et Guilielmo Malmesburiensi consentientibus. Britannica vero historia, cum Glastoniensibus chronographis, ad annum DXLII. excessum Arthuri refert: quod non solum ex Waltero Oxoniensi et Galfrido Monemuthensi tradit in majore sua historia Thomas Rudburnus (ut de Alano Insulensi, Matthæo Florilego, Wintoniensis monasterii annalibus, et aliis nihil dicam) sed Scoticarum quoque rerum scriptores, Johannes Fordonus, Johannes Major, Hector Boethius et Georgius Buchananus, suo pariter calculo confirmant a quo, ut multum non discedit Radulphus de

• Polychronic. lib. 5. cap. 6.
Alan. in Merlini prophet. lib. 3.

P Vid. supra, cap. 6. op. tom. 5. pag. 144.

Baldock Londoniensis episcopus, cui anno DXLIII. vel eulogii et Waverleiensium etiam annalium scriptores, quibus anno DXLV. Arthurum lethale suum vulnus accepisse placet: ita Guilielmi Neubrigensis' paralogismus nos abducit longius; dum Britannica Galfridi historia, quæ Arthurum a Vortigerno quartum, cum Anglicana Bedæ collata, quæ Ethelbertum Augustini susceptorem ab Hengisto item quartum constituit, regnum Arthuri et ingressum in Britanniam Augustini concurrere debuisse, (argumento parum firmamenti ac virium habente) colligit.

"Ipse vero Arthurus, juxta Merlini vaticinium, dubium habet exitum; quia utrum vivat, an mortuus fuerit, nemini certum æstimatur esse:" inquit Vincentius Bellovacensis. "Verissime quidem," addit Merlini interpres Alanus Insulensist: "sicut hodieque probat varia hominum de morte ejus et vita opinio. Quod si mihi non credis, vade in Armoricum regnum, id est, in minorem Britanniam; et prædica per plateas et vicos, Arthurum Britonem more cæterum mortuorum mortuum esse: et tunc certe reipsa probabis, veram esse Merlini prophetiam, qua ait, Arthuri exitum dubium fore: si tamen immunis evadere inde potueris; quin aut maledictis audientium opprimaris, aut certe lapidibus obruaris." Cujus ridiculæ, ut ipse quoque agnoscit, opinionis hanc qualemcumque rationem conatur ille reddere: "Hunc" Britones, tantæ famæ tantæque gloriæ virum, nulla ratione adduci possunt ut mortuum credant: præsertim cum in nullis annalibus inveniri possit scriptum, ubinam vel mortuus fuerit vel sepultus. Denique in historia Britonum hoc tantummodo reperi; quod in bello illo, quod adversus nefandissimum proditorem, Modredum videlicet nepotem suum, fratrem Walgani, habuerit, lethaliter fuerit vulneratus, &c. Quia igitur de morte tanti regis nec historia ista nec alia quæpiam loquitur, nulla ratione (ut dictum est) Britones ad credulitatem mortis ejus adduci possunt; sed omnis, aut pene omnis, illa natio adhuc eum in insula Avallonis, quo

[blocks in formation]

curatum deportatus est, delitere ac vivere opinantur." Quibus et illud Radulphi Nigri addere possumus: "A Modredo nepote suo lethaliter vulneratus, in insulam Avallonis est delatus: cujus sepulcrum tempore regis Richardi apud Glastingeburi est repertum, qui locus, paludibus olim circumseptus, insula Avallonis Britannice (id est, pomorum) vocitatus est. Sed quia Britannica historia de ejus morte nil certum tradidit, Britones eum adhuc vivere delirant." Et Matthæi Florilegi: "Occultavit se rex moribundus, ne casui tanto insultarent inimici, amicique molestarentur. Unde quoniam de morte Arthuri vel ejus sepultura" nihil referunt historiæ, gens Britonum ipsum adhuc vivere, præ magnitudine dilectionis, contendunt."

Verum sub finem regni, non Richardi I. ut a Radulpho, et eulogii authore, atque aliis est traditum, sed Henrici II. (quo Anglis imperante, suas in Merlinum explanationes Alanus edidit) Glastoniæ Arthuri sepulchrum inventum fuisse, in sexto libri hujus capite declaravimus: quod non rudis tantum vulgi de Arthuro adhuc vivente somnia, sed Gilberti quoque Genebrardi temeritatem redarguit: qui "Arcturum magnum nunquam extitisse, ex Beda (qui illius omnino non meminit) posse intelligi," satis inconsiderate pronunciat. Sed Giraldum Cambrensem, qui Arthuri ossa paucis ante diebus effossa ipse conspexit, de illius excessu et Glastoniensi in qua sepultus est insula disserentem audiamus: "Quoniam de rege Arthuro et ejus exitu dubio multa referri solent, et fabulæ confingi; Britonum populis ipsum adhuc vivere fatue contendentibus: ut fabulosis exsufflatis, et veris ac certis asseveratis, veritas ipsa de cætero circa hæc liquido pateat, quædam hic adjicere curavimus indubitata veritate comperta. Post bellum de Kamlana apud Cornubiam, interfecto ibidem Moderedo proditore nequissimo et regni Britannici

w Vid. Guil. Malmesbur. supra. 32. Vid. supra, cap. 6. op. tom. 5. pag. 148. y Genebrard. chronograph. lib. 3. ad ann. Christ. 498.

2 Girald. in specul. ecclesiastic. distinct. 2. cap. 9.

a Vid. Camden. in Cornwall, pag. 140, 141. et Hect. Bocth. Scotor. hist. lib. 9. fol. 165. b.

[ocr errors]

custodiæ suæ deputati contra avunculum suum Arthurum occupatore, ipsoque Arthuro ibi lethaliter vulnerato; corpus ejusdem in insulam Avaloniam, quæ nunc Glastonia dicitur, a nobili matrona quadam ejusdem cognata et Morgani vocata, est delatum: quod postea defunctum, in dicto cœmiterio sacro, eadem procurante, sepultum fuit. Propter hoc enim fabulosi Britones et eorum cantores fingere solebant, quod Dea quædam phantastica, scilicet Morganis dicta, corpus Arthuri in insulam detulit Avaloniam, ad ejus vulnera sanandum. Quæ quum sanata fuerint, redibit rex fortis et potens ad Britones regendum (ut dicunt) sicut solet: propter quod ipsum expectant adhuc venturum, sicut Judæi Messiam suum, majori etiam fatuitate et infelicitate simul ac infidelitate decepti."

"Notandum hic autem, quod Glastonia dicta est insula, quoniam marisco profundo undique est clausa, quæ Mediamnis magis proprie diceretur, quasi mediis scilicet amnibus sita; sicut melius insulæ dicuntur quæ in salo, hoc est, in mari sitæ nascuntur. Avalonia vero dicta est vel ab Aval Britannico verbo, quod pomum sonat, quia solet locus ille pomis et pomeriis abundare; vel ab Avalone quodam territorii illius quondam dominatore. Item solet antiquitus locus ille Britannice dici ynys gwydrin, hoc est, insula vitrea, propter amnem scilicet quasi vitrei coloris in marisco circumfluentem: et ob hoc dicta est postmodum a Saxonibus terram occupantibus lingua eorum Glastonia. Glas enim Anglice vel Saxonice vitrum sonat." Cum quibus comparare liceat, quæ Britannica historiæ metaphrastes hac de re cecinit: poetica licentia amnicam istam insulam in oceanicam transformans, et ut beatarum illarum unam describens, de quibus Horatius":

Nos manet oceanus circumvagus: arva, beata
Petamus arva, divites et insulas.

Sic enim ille, in libro poematis sui nono :

Cingitur oceano memorabilis insula, nullis
Desolata bonis: non fur, nec prædo, nec hostis
Insidiatur ibi, nec vis, non bruma nec æstas

b Horat. Epodon. Od. 16.

:

Immoderata furit; pax et concordia, pubes
Ver manet æternum, nec flos nec lilia desunt,
Nec rosa nec violæ : flores et poma sub una
Fronde gerit pomus: habitant sine labe cruoris
Semper ibi juvenes cum virgine, nulla senectus
Nullaque vis morbi, nullus dolor; omnia plena
Lætitiæ nihil hic proprium, communia quæque.
Regia virgo locis et rebus præsidet istis,
Virginibus stipata suis pulcherrima pulchris;
Nympha decens vultu, generosis patribus orta,
Consilio pollens, medicinæ nobilis arte.
At simul Arthurus regni diadema reliquit,
Substituitque sibi regem, se transtulit illic
Anno quingeno quadragenoque secundo
Post incarnatum sine patris semine natum.
Immodice læsus Arthurus tendit ad aulam
Regis Avallonis: ubi virgo regia, vulnus
Illius tractans, sanati membra reservat

Ipsa sibi; vivuntque simul, si credere fas est.

In eadem insula Avalonica sepultum etiam fuisse illum, cujus in superiore capite meminimus, Arthuri consobrinum, sanctum Iltuit, inter Walenses famosissimum, refert Guilielmus Malmesburiensis, cum aliis Glastoniensium antiquitatum descriptoribus: a quibus discedit tamen Johannes Tinmuthensis, illius mortem sic enarrans: "Cum finis vitæ appropinquaret, ad minorem Britanniam regressus, apud civitatem Dolensem, clarus miraculis et signis atque prodigiis celebris, terræ corpus spiritumque Deo commendavit octavo Idus Novembris:" Vincentius Bellovacensis", media fere nocte de carne illum exiisse; et duorum qui morienti aderant abbatum, unum quidem Atrocilium eadem nocte, alterum vero Isanum post quadraginta dies eum subsecutum fuisse narrat. Isanum vero Balæus, eumque secutus Harpsfeldius atque Pitsius, ipsius Iltuti monasterio (quod in Glamorgania positum fuisse declaravimush) ante Samsonem præfuisse scribit: sed Isano, ut videtur,

Supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 538.

d Vincent. specul. historial. lib. 21. cap. 105.

e Jo. Balæ scriptor. Britann. centur. 1. cap. 62.

Nic. Harpsfeld. histor. ecclesiastic. Anglic. lib. 1. cap. 27.

Jo. Pits. de Britann. scriptor. ætat. 6. cap. 55.

Supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 539.

« AnteriorContinuar »