Imágenes de páginas
PDF
EPUB

audiens ibi parvam insulam quam modicam Hiberniam vocant, in qua et postea post gloriosam vitam reconditus est." Cui et illud addere liceat, ex vita S. Albani : “ Beatus episcopus Ibarus in famosissimo et in optimo suo monasterio, quod vocatur Beckerin, plus habitabat quam in aliis locis, quia multum illum locum diligebat. Illud vero monasterium in australi parte Huachensealay est positum, in insula vallata mari : et insula et monasterium uno nomine dicuntur, id est, Beckherind ; quod interpretatur Latine, parva Hibernia. In illo autem monasterio reliquiæ beatissimi antistitis Ibari jacent et honorifice coluntur: atque ipse locus honoratur ab Hiberniensibus pro nomine sancti Ibari valde; quia ipse unus erat egregius dispensator divini dogmatis de prioribus prædicatoribus, quos elegit Deus ut Hibernienses de gentilitate ad Christi fidem converterent." Et ex ipsius Ibari vita, “ Adultus, sacerdos et multa sanctimonia vitæ pollens, Ibarus missus est ad evangelium prædicandum per Hiberniam ; in qua innumeros ad fidem Christi convertit, et ad honestatem morum ac pietatis Christianæ : et suis precibus universum regnum pestilentia gravi oppressum liberavit, sed præsertim regionem Magni Colmani regis Midiæ. Ad fines Laginensium venit, et australem ejus partem ubi est litoralis parva insula Beg-erin, id est, Parva Hibernia dicta: ubi celebre condidit coenobium, et sacras ibidem literas aliasque artes optimas docuit maximam multitudinem Hibernorum et aliorum."

Papiæ, die vigesimo secundo Augusti, Romanum martyrologium memoriam celebrari notat S. Guniforti martyris : cujus acta habentur apud Mombritium tomo primo, Philippum Ferrarium in catalogo sanctorum Italiæ, et Jacobum Guallum J. C. in sanctuario Papiæ ita de eo scribentem: “ Gunifortus Scotica gente natus, nobili genere, giganteoque corpore, cum apud eam Scoticam gentem magna fureret persecutio, sibique esset cordi pro Christo mori, et altum suæ mentis arderet votum, potentia nobilis suæ familiæ impediri veritus, cum fratre suo Gunibaldo ac duabus sororibus perrexit in Germaniam, ubi Christiani variis tormentis occidebantur : unde ut eorum votum per

ducerent ad effectum, Christi fidei flamma incensi magno spiritu illam prædicabant. Tunc capiuntur, et suppliciis crudeliter cæduntur; unde, Dei virtute operante, salvantur ipsi fratres : sorores vero genere et forma speciosæ, speciosiores fide et virginitatis zelo, superata foeminea fragilitate, accedente etiam pia fratrum exhortatione, oculis ac manibus in cælum intentis, Christum confitentes, cruentissima cæde martyrii palmam adipiscuntur. Quibus tam impie peremptis, Gunifortus Gunibaldusque inde discedentes, superatis Alpibus, descendunt in Italiam ad Camaram usque civitatem; ubi etiam Christiani crudeliter mactabantur. Tunc ibi ad populum fidem Christi alta voce tollere cæperunt; multos etiam quo poterant spiritu ad martyrii coronam accendebant. Verum Gunibaldus captus cruento mactatur gladio.” Totam deinde seriem martyrii S. Guniforti subjungit: ut Mediolanum venerit, ut sagittis confixus fuerit, ut Ticinum divino monitu devenerit, ut in paupertinæ anus tugurio obdormierit, ut sacræ ibi reliquiæ asserventur. Hæc ex Guallo recitat Thomas Dempsterus': qui duas

affirmat martyrium" passas esse citius anno quam fratres, hoc est, anno CCCCXIX.” quum tamen earum alteram, quam S. Dardalucham Scotam fuisse existimat, (cujus memoria Calendis Februariis apud Frisingenses celebratur in Bavaria) una cum fratribus anno CCCCXX. Scotia excessisse scribat ; et fratres' anno CCCCXVII. passos fuisse martyrium opinetur, Theodosio Mediolani agente. Quæ nimis inconsiderate temporibus divisa esse, non modo annorum illa dispositio inconcinna secumque discordans, sed illud præcipue arguit, quod in Italia Gunibaldus quidem Camaræ vel Comi-pro Christo cæsus, Gunifortus vero Mediolani ab infidelibus confixus sagittis fuisse dicatur, ipso etiam Theodosio Mediolani tum agente :

ac si Theodosio imperante pagana fuissent, non Christiana tempora. Ubi tamen de Camara vel Como non prætermittenda est illa eruditissimi Da

sorores

uno

+ Dempster. hist. eccles. lib. 7. num. 576. u Id. lib. 1. num. 20.

w Id. lib. 4. num, 39. * Id. lib. 7. num. 575, 576.

vidis Blondelli ex Gallia ad me missa observatio : “Cum vix ullus qui pro Como Cameram scripserit hactenus repertus sit, Gualli textum alicunde corruptum fuisse verisimile est. In hac autem phrasi ad Camaram usque civitatem vocis usque peculiarem čupaoi esse, Gunifortumque non ad Alpium Rhæticarum radices ipsumque Italiæ limen Comum hæsisse, sed progressum longius, insinuare palam est. Forte legendum ad Camarinam ciritatem siquidem Camerinam Flaminiæ seu veteris Umbriæ urbem Kauapīvav Ptolemæus vocat: potuitque Germaniæ pertæsus Gunifortus per Carnicas Alpes et Venetiam in Flaminiam irrumpere exindeque in Liguriam retroacto pede sed re.” Illud vero multo magis est ridiculum, quod de Rosino quodam Florido apud eundem Dempsterum legimus : “ Rosinus Floridus, unus ex Culdeis, episcopatum alicubi gessit : ut indiculus scriptorum Scotorum anonymi præfert. Eo vivebat seculo, quo hæresis Pelagiana Britanniam inficiebat; et strenuam piæ causæ operam navavit, communicato cum Palladio consilio. Scripsit,

[ocr errors]

Contra Severianum? et Julianum episcopos Pelagianos, librum unum.
Ad ecclesias Scoticas antidotum, librum unum.
Epistolas ad Celestinum pontificem : a quo consecrationis suæ insignia Ro-

mæ acceperat, ut moris erat. Epistolas ad Palladium, librum unum.

Sermonis de sanctis, librum unum. Claruit sub Fergusio II. anno CCCCLXI. aut præter propter."

Ubi leviculum illud, quod annus CCCCLXI. vel etiam CCCCXLI. in Scotorum scriptorum nomenclatura notatus, cum regno Fergusii non cohæreat: unde novus iste episcopus nobis prodierit, potius inquirendum. Rufinum igitur natione Gallum", Elusal vetere Novempopuloniæ metropoli, oriundum, “exo magistro officiorum factum in consulatu præfectum prætorio orientis," anno CCCXCV.

y Dempster. hist. eccles. lib. 16. num. 1067. ? De quo supra, cap. 11. op. tom. 5. pag. 367. a KeTÒS TÒ yévos; Zos. hist. lib. 4. et eum secutus Suidas, in 08086010$. b Claudian. lib. 1. in Rufin. c B. Ambros. epist. 52. ann. 392. op. tom. 2. pag. 1001.

contra Arcadium, et post triennium Gildonem Africa præsidem, natione Gothum, contra fratrem illius Honorium tyrannidem molitum esse; tum ex Romana historia, tum ex Claudiani poetæ in Rufinum libris duobus et de bello Gildonico libro altero, nemo est qui non intelligat. Jam, ut bellum hoc Claudiani Gildonicum Hector Boethiuse et Johannes Leslæus' ad prælium in Hibernia ante imperium Julii Cæsaris gestum, in quo Gillus nescio quis Scotorum Albionensium tyrannus occubuerit, ineptissime traduxerunt : ita et Johannes Balæus, quum Rufinum illum, quem Claudianus duobus libris insectatus est, Gallicum vel secundum alios Britannum fuisse, apud Johannem Cuspinianum legisset, “Rufinum poetam Britannum inde effinxit: quem “ ex illis Britannis unum fuisse, qui cum Cæsare Maximo in Armoricam classe trajecit,” et anno CCCCXIV. post mortem videlicet annis ipsis novemdecim, claruisse asserit. Ac ne poetæ a se creato deesset cognomentum, Floridi illum ornatum esse voluit epitheto: et ne carmina quoque desiderarentur, non solum contra Claudianum epigrammata viginti octo et alia his similia plura scripsisse illum ait, sed etiam Rufi, ni fallor, Avieni librum ad Theodosium et De oris maritimis eidem tribuendum censuit. Balæi postea expilator Pitseus in scriptorum Britannicorum universali indice Rufinum Floridum collocans, in ipso opere auctorem cum adscriptis illi librorum titulis reponere oblitus est. Atque hinc ab anonymo illo, scriptorum nomina ex Pitseo excerpente, pro Rufino Florido, Rosinum Floridum exaratum ; deinde a Dempstero, scriptorem sine libris commemoratum reperiente, pro poeticis (usitato sibi quidvis comminiscendi artificio) theologica supposita fuisse opuscula, facile animum induco ut existimem.

De Celestino vero, a quo commentitius iste episcopus

4 Vid. Marcellini comitis chronicon. c Boeth. Scot. hist. lib. 2. fol. 28. b. | Leslæ. de reb. gest, Scot. lib. 2. in rege X. & Balæ, script. Britan. centur. 1. cap. 42. h Cuspinian. de Cæsarib. in Arcadio et Honorio. i Vide supra, cap. 8. op. tom. 5. pag. 241. k Jo. Pits, relationum Anglicanar. tom. 1. pag. 936.

consecrationis suæ insignia accepisse fingitur, Pelagianam pestem a Britannis propulsante et fidem Christianam inter Scotos propagante, in undecimo' capite ex Prosperi libro contra Collatorem præclarum hoc a nobis recitatum est elogium : “Nec segniore cura ab hoc eodem morbo Britannias liberavit, quando quosdam inimicos gratiæ, solum suæ originis occupantes, etiam ab illo secreto exclusit oceani ; et ordinato Scotis episcopo, dum Romanam insulam studet servare Catholicam, fecit etiam barbaram Christianam.” Britanniam nimirum Romaniæ, Hiberniam et alias gentes a Romanorum ditione et cultus alienas Barbariæ nomine notatas fuisse, jam antem diximus. Et Prosper, Scotorum insulam hanc a Britanniis diserte distinguens, de majore Scotia, id est, Hibernia, non de minore, id est, Albania (quæ neque tum temporis Scotia fuit, neque insula etiam nunc est, sed pars insulæ majoris Britannicæ) necessario intelligendus est. “Certe," inquit Richardus Vitus Basinstochius”, “ cum Prosper numero plurativo Britannias dixit, utique Romanam insulam vocavit Britanniam; et alteram, quam dixit barbaram, intellexit Hiberniam, quo Romana potestas armorum nunquam pervenisse creditur." Et Nicolaus Serarius°: “ Scotos hic Hibernos vocari, testis in S. Patricii (apud Bedam) historia Probus." Ex hoc enim, uti etiam ex Ninio, Mariano, Sigeberto, Antonino, Jocelino et reliquis vitæ Patricianæ descriptoribus mox producendis, manifestum est, ad eosdem Scotos destinatum fuisse Palladium, ad quos eo defuncto postea missus est Patricius.

Neque vero vel Palladii vel Celestini tempore putandum est sic “barbaram insulam factam esse Christianam,” ut aut nullos eam antea Christianæ fidei professores habuisse, aut illis viventibus eam universam Christo nomen dedisse, existimandum sit : sed cogitandum, uno vel altero post missum Palladium anno, sub ipsis, ut indicavimus”, Xysti successoris Celestini initiis, scriptum a Prospero fuisse

1

Op. tom. 5. pag. 366. m Supra, cap. 12. op. tom. 5. pag. 468. n Vit. in lib. 1. hist. Britan. not. 6. o Serar. in vit. Kiliani, not. 9. p Supra, cap. 12. op. tom. 5. pag. 418, 419.

« AnteriorContinuar »