Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ut ab eo ordinaretur episcopus. Et sanctus papa gavisus est in adventu ejus : mansitque apud eum uno anno et quinquaginta diebus. Tunc autem viri sancti quinquaginta de Hibernia post sanctum Albeum Romam perrexerunt. Cum ergo venissent ubi erant sanctus papa et Albeus; dedit eis papa cellam seorsum, et misit sanctum Albeum cum eis ut ipsis præesset. Multi erant ex ipsis unius nominis, id est, duodecim Colmani, et duodecim Coemgeni, et duodecim Fintani, et beatissimus Declanus cum cæteris.”

S. Declanum Romæ tum adfuisse, vitæ ipsius scriptor etiam confirmat. Tunc, inquit, “ in mente S. Declani Romam ire venit : ut ibi mores 'ecclesiasticos disceret, et gradus acciperet, et licentiam prædicandi a sede apostolica haberet, et ordinem et regulas secundum institutionem Romanam secum duceret. Et ipse quosdam assumens in comitatu suo discipulos transnavigavit, et perrexit Romam: mansitque ibi multis diebus. Eodem tempore S. Albeus erat Romæ multis annis in discipulatu S. Hilarii episcopi : ex cujus jussione et rogatu a beato papa Albeus ordinatus est episcopus. Veniensque S. Declanus Romam cum discipulis suis, magna lætitia in adventu ejus gavisus est papa; et de nobilitate ejus et sanctitate populo Romano indicavit. Et magnum honorem et dilectionem apud populum et clerum Romanum invenit beatissimus Declanus intelligentes bonitatem ejus. Sanctus enim Declanus forma pulcher erat, genere nobilis, habitu et incessu humilis, dulcis eloquio, magnus consilio, strenuus in sermone, caritate ardens, conversatione hilaris, in donis largus, vita sanctus, in prodigiis et miraculis frequens, et clarus. Et post multos dies sanctus Declanus a domino papa, suadentibus multis, ordinatus est: et postea, traditis sibi libris et regulis, missus est ad patriam suam, scilicet Hiberniam, ut prædicaret in ea. Acceptaque licentia et benedictione ab apostolico et populo Romanæ ecclesiæ, sanctus episcopus Declanus iter cæpit arripere ad Hiberniam. Et multi a Roma secuti sunt sanctum episcopum Declanum, volentes in peregrinatione sub eo vivere: inter quos filius regis Romanorum Lunanus nomine venit, quem S. Declanus multum diligebat. Obviaveruntque sibi invicem in Italia S. Declanus et S. Patricius, qui postea a Celestino papa ad prædicandum Hiberniensibus missus est: et ipse est totius Hiberniæ archiepiscopus. Et salutantes se invicem pacifice, fraternitatem inter se fecerunt: et in osculo pacis sanctus Declanus venit ad Hiberniam, sanctus autem Patricius Romam perrexit.”

Factum hoc anno CCCCII. ex S. Kiarani vita colligitur : in qua illi etiam in patriam revertenti S. Patricius in Italia occurrisse legitur, promisisseque post triginta annos visurum se illum in Hibernia: quod antiquissima quoque carmina Hibernica, in libro Ballimotensi et actis B. Patricii Hibernice scriptis laudata, confirmant. In actis vero hisce Patricianis quinque illi clerici natione Hibernici Kiarano in hoc itinere comites adjunguntur, quos “ casu felici S. Patricium de Britannia regressum obvium habuisse postea" retulit Jocelinus: Horum, inquit ille”, “Sanctorum nomina fuerunt; Lugacius, Columbanus, Meldanus, Lugadius, Cassanus", Cheranus: quorum sedium episcopalium nomina describere certa de causa supersedemus. in multis enim vocabula locorum, et etiam personarum, ob inconditam verborum barbariem devitamus; ne Latinis auribus fastidium aut horrorem ingeramus. Prædicti tamen pontifices in Ecclesia Dei verbo et exemplo plurimum profecerunt; et in magna sanctitate vitam terminaverunt." Sedes autem episcopales, si quem nominum barbaries non offendat, in Laginiensi provincia antiquiora illa acta Hibernica hisce assignant: Lugacio quidem Cill-airthir, Columbano Cluainernain, Meldano Cluano-crema, Lugadio Erci filio Fordrum, Cassano Domnach mor Maigeechnach, et Cherano sive Kiarano nostro Saigre, de qua postea.

Hujus S. Kiarani, quem et Keranum et Piranum nominant, atque S. Patricii congressus Johannes Tinmuthensis ita meminit : “ Illis diebus fuit in Italia sanctus ille magnus Patricius : qui Spiritu sancto edoctus, beato Pirano ait, Festina ante me, fili dilecte, et in medio insulæ super ripam fluminis Waran tibi locum construe. Placet enint

[ocr errors]

9 Jocclin. vit. Patricii, cap. 93.

r Vid. ibid. cap. 141.

Cui jam,

Deo, et prævidit quod in eo loco honor sanctitatis tuæ hominibus declaretur: in Britannia tamen demum perveniens, et usque ad finem vitæ tuæ Deo serviens, communis resurrectionis et vitæ æternæ beatitudinem expectabis.” Hæc ille: hypothesi suæ accommodate, qua sanctus hic sepultus ponitur “ in Cornubia supra mare Sabrinum, a Petrokstowe (sive Padstowe) miliaribus quindecim et a Mousehole viginti quinque.” At alter vitæ Kiarani scriptor, qui in Hibernia eum vitam finivisse statuit, hoc rem modo narrat: “ Occurrit ei in via in Italia S. Patricius archiepiscopus totius Hiberniæ : et videntes se invicem sancti Dei, gavisi sunt. Tunc sanctus Patricius non erat episcopus: sed postea (post annos scilicet triginta, ut dictum) a Celestino papa ordinatus est archiepiscopus, et missus est ad prædicandum in Hiberniam. quamvis alii sancti ante se erant in Hibernia, Deus custodivit magisterium et omnem archiepiscopatum Hiberniæ : quia per neminem reges vel duces Hiberniæ ante Patricium Deo crediderunt. Et ait S. Patricius ad S. Kiaranum: Vade ad Hiberniam ante me, et adi fontem in medio Hiberniæ, in confinio australium et aquilonalium Hibernensium, qui vocatur Fuaran, et constitue ibi monasterium; quia illic honor tuus et resurrectio tua erit."

“ Fons vero ille,” ut ibi sequitur, “constat in confinio duarum partium Hiberniæ, sed tamen in australi parte in regione Mumeniæ, videlicet in plebe quæ vocatur Hele. Et cæpit beatus pontifex Kiaranus ibi quasi eremita habitare, quia eremus lata densa sylvis per circuitum erat, et de vili materia cellulam suam incepit; et inde monasterium, et postea civitas, crevit Dei dono per gratiam S. Kiarani: quæ omnia vocantur uno nomine, id est, Saiger.” Vulgo Sier-Keran dicitur, in Hele, sive Eliæ Carolinæ territorio, quod Lageniæ hodie accensetur, non Mumeniæ vel Momoniæ, ejusque in annalibus suis Johannes Clinnus Kilkenniensis ad annum MCCLXXXIV. ita meminit : “ Dominus Galfridus de sancto Leodegario episcopus Ossoriensis acquisivit per duellum manerium de Seirkeran.” Ipsum vero Kiaranum collecta, quæ in officio ejus olim legebatur, ita celebrat: “ Deus, qui B. Kiranum seniorem confessorem tuum atque pontificem ante alios sanctos in Hiberniæ insulam misisti," &c. Indeque jam dictus biographus Hiberniæ sanctorum primogenitum illum appellat: tum præterea addens, non modo, Liadanam eum matrem “ fidelem Christianam et sanctam Dei famulam effecisse (cella eidem in propinquo loco ædificata, quæ dicitur Scotice Ceall lydajn;) sed etiam suam gentem, id est, Osraigi, et plurimos alios de errore gentilitatis ad Christi fidem convertisse.” Idem quoque a Declano in patria sua Desia præstitum, scriptor vitæ ipsius ita indicat: “ Venit sanctus antistes Declanus ad propriam gentem suam Nandesi: et cæpit fidem sanctæ Trinitatis eis prædicare, et illos baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et a Diabolo ad ipsum unum Deum omnipotentem convertere. Et multa Deo loca instituit: in quibus quosdam de discipulis suis manere constituebat, ad serviendum Christo, et ad gentiles in fide Christiana imbuendos et a Diaboli cultu ad Christi Evangelium revocandos."

s Vid. Camden. in Cornwall, pag. 140.

De Albei etiam laboribus hæc, inter alia, in vita illius habentur tradita : “ S. Albeus a sede apostolica missus est ad gentes, ut apostolico more Evangelium Christi illis prædicaret : et magna plebs de gentibus per illum Domino credidit, et baptizati sunt. In illa autem regione S. Albeus monasterium construxit, in quo reliquit sanctos filios Guill : benedixit autem totam illam regionem, et recessit ab eis. Post hæc S. Albeus quasi apis prudentissima cum mellis onere ad suam patriam Hiberniam, Deo comite, reversus est. Cumque venisset ad mare, benedixit illud : et cum serenitate magna sine ulla offensione, in navi vilissima, ipse et omnis populus suus trans mare navigaverunt; et in aquilonali parte Hiberniæ portum tenuerunt. Ibi autem jubente S. Albeo unus de familia ipsius, Colmanus nomine, cellam ædificavit quæ dicitur Chell-ruaid."

“ Postea rex illius regionis quæ dicitur Dal-araidi (et de illa gente origo S. Albei erat) bellans contra Connachtos, illis diebus versus est ipse in fugam magnam, et tres filii ejus occisi sunt: habensque corpora illorum, venit ad Albeum, dicens: Ecce ego miser homo veni ad te, sancte Dei, ut mihi auxilium præstes: quia audivi quod facis magna mirabilia. Ille autem rex vocabatur Fintanus, et gentilis erat. Cui Albeus ait: Si tu credideris et baptizatus fueris, divinum auxilium rogabo pro te et filiis tuis. Tunc rex, fidem Christianam edoctus, credidit et baptizatus est. Sanctus vero Albeus accessit ubi erant filii, et oravit pro eis ad Dominum Jesum Christum: ac illi vivi surrexerunt ad patrem suum, et illi omnes firmati sunt in fide Christi. Tunc Albeus illos benedixit, et ait eis : Quia vos suscepistis fidem veram et credidistis in Christum, superabitis inimicos vestros. Illico autem ille rex, secundum verbum S. Albei, perrexit ad bellum contra Connachtos, et vindicavit in eos injuriam suam : accipiensque obsides, cum triumpho magno ad domum suam gaudens reversus est. Sanctus vero Albeus circuibat totam Hiberniam, prædicans baptismum; et multos ibi convertit ad fidem, sed non omnes, quia voluit Dominus omnipotens ut beatus Patricius episcopus, qui post Albeum in Hiberniam venit, converteret omnes Hibernienses ad fidem.”

Porro S. Albeus et S. Declanus, ita in hujus vita legimus,

sanctusque Ibarus magnam fraternitatem et societatem inter se et posteros suos, usque ad finem mundi, in terra et in cælo fecerunt; diligentes se invicem. Sed præcipue S. Declanus, et S. Albeus nimio se germanico amore diligebant; ut vellent simul esse semper, nisi a discipulis necessitas separandi suaderet.” Vitæ Brigidæ scriptor ineditus, libro secundo, capite decimo quarto:"Sanctum Ibarum episcopum, qui seminator fidei in multis locis in Hibernia fuit ante beatissimum Patricium, in campo Gessyll mansisse" narrat. Conchubranus in vita Monennæ sive Modwennæ virginis, Arranicas primum insulas, deinde Inis Beg-ery prope Wexfordiam illum incoluisse significat. Cum enim in primo scripsisset libro, " sanctum episcopum Ibar commoratum in insulis ultra Hiberniam in occidentali oceano positis, tribus in uno vocabulo coarctatis;” in secundo subjicit : “ Sanctus vero Ibar episcopus de prædictis insulis, Domino itineris duce, in meridianam Hiberniæ partem pergit;

« AnteriorContinuar »