Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et conversionem Iberiæ Asiaticæ ad nostros traduxit, ante Philippum, Wernerus Laerius ; in temporum suo fasciculo “ Hiberniam conversam ad fidem per quandam ancillam captivam" annotans : erroremque deinceps mirum in modum auxit Arnoldus Pontacus : S. Palladium simul et S. Patricium a Theodosii junioris ad Constantini Magni tempora retrahens. Sic enim ille in chronographia sua; quam Genebrardus postea interpolavit, sed a fædo hoc anachronismo non repurgavit: “ Iberi prædicationibus S. Patricii, qui anno vitæ suæ centesimo et vigesimo secundo obiit, fidem Christi recipiunt.

Scoti quoque : quorum primus fuit episcopus Palladius missus a Celestino papa."

Diviso inter Constantini Magni filios Romano imperio, natu maximo Constantino non Britannias solum, sed etiam Orcades, Iberniam et Thylen obvenisse refert, in Romanæ historiæ compendio, Pomponius Lætus; eumque in Cæsaribus suis secutus Johannes Cuspinianus, et in secundo cosmographiæ suæ libro Sebastianus Munsterus. Et Eumenius quidem rhetor in Panegyrico ad Constantinum Constantini Magni patrem, dicto audientem ipsi fuisse Hiberniam verbis illis innuit: “ Ultra Oceanum vero quid erat præter Britanniam ? Quæ a vobis ita recuperata est; ut illæ quoque nationes terminis ejusdem insulæ cohærentes vestris nutibus obsequantur. Nulla progrediendi causa superest nisi si, quod natura vetuit, fines ipsius quærantur oceani.” Et Julianus Cæsary; quum sub ejusdem Constantii imperio fuisse significat “ τας εντός Ωκεανού νησους, αι τοσούτω μείζoυς των εν τη θαλάττη τη καθ' ημάς όρωμένων εισιν, όσο και της είσω θαλάσσης ή των Ηρακλείων στηλών υπερχεομένη. In oceano positas insulas, quæ tanto majores illis sunt quæ in mari nostro (Mediterraneo) conspiciuntur, quanto mari hoc interiori majus illud est quod per Herculeas columnas diffunditur:” sic enim ille magnitudinem duarum Britannicarum insularum hyperbolice satis amplificat. Ut ex Menæis Græcorum", ad diem vigesimum primum Maii, illud non urgeamus; quod Constantius filium Constantinum Magnum“ dadoχον της αυτού βασιλείας κατέλιπεν εν ταϊς Βρετανικαίς vhoots, successorem regni sui reliquerit in insulis Britannicis.” Verum neque Hiberniam, neque Thulen, dignatum fuisse acquirere Constantium, in Panegyrico ad filium ipsius Constantinum Magnum, idem Eumeniusd diserte asserit: et quod Beda libro primo historiæ suæ ecclesiasticæ capite undecimo, Romanos ait "eas etiam quæ ultra Britanniam sunt insulas jure dominandi possedisse;" ex tertio ejusdem libri capite est exponendum ; in quo, Claudium “ Orcadas insulas, ultra Britanniam in oceano positas, Romano adjecisse imperio," cum Eutropio et Orosio affirmat : quanquam imperante demum Domitiano, Romanam classem “incognitas ad id tempus insulas Orcadas invenisse domuisseque” doceat in vita Agricola Tacitus : et Juvenalis quoque confirmet, in secunda sua canens satyra:

y Julian. orat. 2. De regno sive potius de rebus gestis Constantii Aug. Constantini M. filii, pag. 95. edit. Paris. ann. 1630.

1 υπερεχομένη. a De quibus initio capitis sequentis, ex Dionysio: Táwy Toe péyeOog tepiú

σιον,

Arma quidem ultra
Litora Juvernæ promovimus, et Moto captas
Orcadas, ac minima contentos nocte Britannos.

Sub Constantini Magni filiis Sedulium nostrum claruisse scribit Sigebertus Gemblacensis : qua ratione, ipso quoque Constantino imperante, Hildebertum, quem eundem cum Hildeberto Cenomanensi episcopo, pudendo sane errore,

facit Dempsterus', Scotorum archiepiscopum extitisse dicendum esset; si illius, ut vult Trithemius, ab ineunte ætate discipulus fuit Sedulius. Sigeberti de ætate et scriptis Sedulii verba hæc sunt: “Sedulius episcopus ad Macedonium presbyterum scripsit libros de miraculis veteris et novi Testamenti: quos postea sub metrica lege redactos, prætitulavit Paschale carmen. Reparavit etiam reparacterico carmine omnia Domini opera. Claruit tempore Constantis et Con

Supra, cap. 10. op. tom. 5. pag. 346. c Vid. similem locum supra, cap. 10. op. tom. 5. pag, 346. ex Socrate. d Supra, cap. 15. pag. 112. e Id est, Hiberniæ.

Dempster. hist. eccles. lib. 8. num. 671. & Sigebert. de viris. illustrib. cap. 6,

stantiniani (lege Constantii) filiorum primi Constantini imperatoris.” Trithemii ista: “ Sedulius presbyter, natione Scotus, Hildeberti Scotorum archiepiscopi ab ineunte ætate discipulus, vir in divinis Scripturis exercitatus, et in secularibus literis eruditissimus, carmine excellens et prosa; amore discendi Scotiam relinquens, venit in Franciam, deinde Italiam perlustravit et Asiam, postremo Achaiæ finibus excedens, in urbe Roma mirabili doctrina clarus effulsit. Scripsit autem et metro et soluta oratione plura opuscula: de quibus ego tantum reperi subjecta. Ad Macedonium abbatem opus insigne, juxta seriem totius Evangelii, quod prænotavit:

Carmen Paschale, metrice, libros quatuor. Paschales quicunque dapes.
In omnes epistolas Pauli, prosaice, libros quatuordecim. Antequam" apostolica

verba.
De miraculis Christi, librum unum. A solis ortus cardine.
Ad Theodosium imperatorem, librum unum, Romulidum ductor clari.
In majus volumen Prisciani, librum unum.
In secundam editionem Donati, librum unum.
Exhortatorium ad fideles, librum unum. Cantemus socii Domino.
Epistolas plures ad diversos, librum unum. Sedulius Scotigena.
De miraculis Christi prosaice, libros duos.

Alia quoque nonnulla edidit, quæ ad notitiam meam non venerunt. Hic tandem, ut Sigebertus scribit, episcopus ordinatus fuit: sed ecclesiam, vel urbem ubi, non exprimit. Claruit sub Theodosio, anno Domini CCCCXXX.”

Ad episcopatum Sedulii quod attinet, a Sigeberto in libro de viris illustribus commemoratum: extant in illius carmen paschale a D. Liberio poeta (vel Liberato scholastico potius, ut vetus quo ego sum usus codex MS. euin appellat) et Belisario poeta (quorum utrumque anno CCCCXL. vixisse, pro sua auctoritate statuit Dempsterusk) editi versiculi : quorum primæ et extremæ literæ hanc nobis quater exhibent Acrostichidem : SeduLIUS

Et opus paschale solutis verbis editum, in vetusto P. Pithæi codice, hanc præfert érzypaprv. "Incipit præfatio Sedulii antistitis in soluta oratione paschalis carminis.” Et pæani de Christo, cujus initium, A solis ortus cardine, sub finem officiorum Alcuini per Ferias, præfixus cernitur hic titulus : “Hymnus beati episcopi Sedulii.” Et sedes illius, si quæ fides PseudoDextro adhibenda, urbs fuit Oretana in Hispania. Sic enim ille in chronico. Anno Christi CCCCXXVIII. “Fætadio, pontifici Toletano succedit Isicius monachus Palæstinus : qui Sedulium amicum suum, et Oretanum episcopum, prædicationis gratia Toleti detinet; qui dono Dei in poesia oratoriaque præclarus, multos libros componit.” Ad quem locum Franciscus Bivarius : “ Hinc,” inquit, “ habemus Sedulium Oretanum in Hispania fuisse episcopum; quod tamen non tollit ortum fuisse in Hibernia, ut multi credunt, cum et ipse Isicius Toletanus episcopus, Palæstinus fuerit monachus. Sed utrum duo Sedulii olim in poesia floruerint, an unus, non est hujus loci disputare.” Sic ille, non parum hac in re hæsitans: quum ante eum Damianus a Goes et Sebastianus Munsterus, in Hispaniæ descriptione, nulla distinctione adhibita, Sedulium poetam in Hispanorum numero simpliciter collocaverint.

ANTISTES.

h Desideratur hæc præfatio in libris editis.

i Bibliothec. patr. edit. Paris. ann. 1589. tom. 8. col. 537, 538. et edit. Colon. ann. 1618. tom. 5. par. 1. pag. 417.

k Dempster. hist. ecclesiast. lib. 2. num. 176. et lib. 11. num. 817.

Johannes Tinmuthensis, in vita Dunstani, sapientem ac senatorem Sedulium nominat: Ædilwaldus etiam, Romæ urbis indigenam. Sic enim ille, in carmine ad Winfrithum :

Quemadmodum mellificis
Heroicorum versibus
Illustris quondam poeta
Romæ urbis indigena
Styli calamo stridulo
Caraxante persedulo
Sacris inserit schedulis
Doctiloquus Sedulius.

Verum de patria sua Sedulius noster dubitare nos non sinit, cum in epistolarum suarum exordio, ut ex Trithemio intelleximus, Sedulium Scotigenam ipse se nuncupet: ejus

| Bibliothec. Patr. tom. 8. col. 1137. edit. Paris. m Alcuin. oper. edit. Paris. ann. 1617. col. 303.

VOL. VI.

Y

demque in epistolas Paulinas annotationes, ex Fuldensi vetustatis adorandæ exemplari editæ, hanc inscriptionem præferant: SEDULII Scoti HYBERNIENSIS IN OMNES EPISTOLAS Pauli COLLECTANEUM. Ut desinat Dempsterus" “ mirari, theologos Colonienses in ultima editione bibliothecæ sanctorum patrum illum Scotum cum adjectione HIBERNENSEM appellasse.” Eadem enim adjectio etiam in duabus Basileensibus editionibus ab Henrico Petro excusis cernitur: quarum priori, quæ anno MDXXVIII. prodiit in lucem, hexastichon hoc manu Johannis Lelandi appositum legimus :

AD ILLUSTRISSIMUM PRINCIPEM HENRICUM OCTAVUM, REGEM

ANGLIÆ ET FRANCIÆ, ET FIDEI DEFENSOREM.

Sacra renascentis tibi collectanea, princeps

Maxime, Sedulii munera rara damus.
Nil etenim pulchro Gallorum vidimus orbe

Conveniat titulis quod magis usque tuis.
Fac igitur læta capias hæc munera fronte ;

Signa animi erga te qualiacunque mei.

Johannes Sichardus, in nuncupatoria ejusdem operis ad Petrum Tomitium Premisliensem episcopum epistola, Sedulium Hyberniensem vocat : similiterque Georgius Vicelius, in præfatione carminibus theologicis a se editis præfixa, inter Ecclesiæ poetas Catholicos Sedulium Hybernum nominat : eoque etiam Martinus Delrius, ino sapientiæ Pharo, eundem appellat nomine.

Peregrinationis Sedulii ita meminit, in libro quarto bibliothecæ sanctæ, Sixtus Senensis: “ Velut alter Apollonius Tyaneus, fugientem sapientiam toto terrarum orbe perquirens, Britanniam, Hispaniam, Galliam, Italiam, Græciam et Asiam miro discendi ardore perlustravit : tandemque Romæ, divinis et humanis doctrinis illustris, sub Theodosio Augusto floruit.” In codice Sedulii ante annos quingentos descripto, et in bibliotheca Succentoriæ Thorneyæ apud Halifaxenses olim reposito, annotatum vidimus : “ Sedulius versificus primo laicus in Italia philosophiam di

n Dempst. hist. ecclesiast. lib. 3. num. 229. • Delrius, præloquio 2. glossæ literalis in Genes.m.

« AnteriorContinuar »