Imágenes de páginas
PDF
EPUB

onis Metaphrastæ fide, Simoni Petro provinciam hanc assignavisse, in hujus operis capitulo primo jamd ostendimus: quorum priorem anno Christi XLVII. posteriorem anno LXV. in Britanniam profectum esse, novus affirmat chronographus Guilielmus Eysengrynius. Pro Petri apud nos apostolatu maxime pugnat Robertus Personius': ad eum stabiliendum etiam cæleste producens oraculum ; quod viro cuidam sancto per quietem ab ipso Petro hunc in modum fuisse patefactum, in vita S. Edvardi regis refert Ælredus abbas Rhievallensis: “ Est mihi locus in occidentali parte Londoniarum, a me electus, mihi dilectus; quem quondam mihi propriis manibus consecravi, mea nobilitavi præsentia, divinis insuper miraculis illustravi. Thorneia nomen est loci: qui quondam ob peccata populi barbarorum traditus potestati, pauperrimus ex divite, humilis ex sublimi, ex nobili factus est contemptibilis. Hunc rex (Edvardus) me præcipiente in habitaculum monachorum suscipiat reparandum, sublimandum ædificiis, possessionibus ampliandum. Non erit ibi aliud, nisi domus Dei et porta cæli.”

Hujus visionis ipse rex Edvardus, in privilegio Westmonasteriensi ecclesiæ denuo a se extructæ concesso, ita meminit: “ Revelavit B. Petrus cuidam probabilis vitæ monacho incluso, nomine Wulsino", voluntatem suam esse, ut restruerem locum qui dicitur Westmonasterium; quod a tempore S. Augustini primi Anglorum episcopi institutum, multaque veterum regum munificentia honoratum, propter vetustatem et frequentes bellorum tumultus pene videbatur destructum." In alio vero diplomate, dato Westmonasterii quinto Calendas Januarii, die sanctorum innocentium, quo dedicata ea est ecclesia, nono ante regis excessum die, anno Dominicæ incarnationis (vel nativitatis potius, ante triduum inchoato) MLXVI, indictione III. rectius IV. (nisi indictionem pontificiam a Calendis Januariis inchoatam in usu tum fuisse admiserimus) eandem basilicam prius ædificatam fuisse significat “sub Mellito Londoniarum primo episcopo, socio et contemporaneo primi Cantuariæ archiepiscopi ; et per ipsum beatum Petrum, angelico famulante servitio, sanctæ crucis impressione et sacri chrismatis perunctione dedicatam.”

d Op. tom. 5. pag. 18. e Eysengreyn. centenar. 1. part. 4. distinct. 8. | Person. de convers. Angl. part. 1. cap. 1. sec. 20. 8 Danorum sc. h De qno vid. chronic. Florent. Wigorniens. ann. 1062.

Nempe Dunstanus, ut rem a prima repetamus origine,

cum a perfectis viris probatisque personis," quemadmodum in vita ejus habetur scriptum,“ didicisset

quanta dignatione beatus Petrus apostolorum princeps oratorium suum quod Westmonasterium dicitur insignivisset, et per seipsum dedicavisset: regi Edgaro persuasit, ut ob venerationem tanti apostoli loci honori intenderet.” Eadem enim facilitate, qua postea Wulsini visioni rex Edvardus, Dunstani relationi rex Edgarus fidem accommodavit; et in diplomate Westmonasteriensi ecclesiæ a se restauratæ concesso, illami anno DCIV. “ non ab alio, sed ab ipso sancto Petro apostolorum principe in suum ipsius proprium honorem dedicatam” fuisse pronunciavit : licet Nicolaus II. pontifex, in rescripto ad Edvardum regem, non ita fidenter efferendum hoc censuerit: “ Ut fertur," inquiens,“ primo antiquitus consecrationem a B. Petro accepit."

Habetur hæc fabula non apud Ælredum solum in vita Edvardi, sed etiam in Melliti vita, chronico Westmonasteriensi Sulcardi, Guilielmi Malmesburiensis libro secundo de Anglorum pontificibus, et Richardi Cicestrii Westmonasteriensis monachi annalibus. Sed ut indubitatæ eam daremus esse fidei : ad Roberti Personii propositum non magis profecto faceret, quam quod de pluviali sancti Petri in Westmonasteriensi cænobio asservato, ex Thomæ Morik Anglica Richardi III. historia ab alio' hic producitur. Nam Thorneiam Petrus plus quingentis post mortem annis sua nobilitavisse præsentia dicitur. Personius autem Petrum in diebus carnis suæ Britannis prædicavisse vult : ex Ba

i

Supra, cap. 14. pag. 99. k Operum Anglicanor. pag. 46. edit. Londin. ann. 1557. | Edvard. Maihew, congregat. Anglican. ord. Benedict. tabul. 2. pag. 433. VOL. VI.

U

[ocr errors]

roniom ostendens, eum edicto Claudii cum Judæis Roma pulsum ad extremas has orbis oras prædicationem Evangelii convertisse; et cum eodem verba illa Petrin huc accommodans: “ Elegit Deus per os meum audire gentes verbum Evangelii, et credere.” Francisco Guillimannoo magis videtur credibile, ante sexennium, in illa quam Claudius contra Britannos expeditionem habuit, comitem se apostolum addidisse. Anno Neronis duodecimo, qui nostræ vulgaris æræ Christianæ LXVI. est, ex Britannia eum recessisse Metaphrastes auctor est. Cum enim dixisset, Petrum eo in loco “ longo tempore fuisse moratum, et multas gentes non nominatas attraxisse ad fidem Christi;" de instante resolutionis suæ tempore, et ad urbem Romanam reditu, per angelicam visionem admonitum illum fuisse addit: «'Επιμείνας τε, inquitP, εν Βρετανία ημέρας τινας, και πολλούς τω λόγω φωτίσας της χάριτος, εκκλησίας τε συστησάμενος, επισκόπους τε και πρεσβυτέρους και διακόνους χειροτονήσας, δωδεκάτω έτει του Καίσαρος Νέρωνος αύθις εις Ρώμην παραγίνεται.

At longe ante hoc tempus Jacobum Zebedæi filium in Britannicis insulis Evangelium prædicavisse, capite primo", ex aliis retulimus. Extat Hugonis episcopi Portugallensis ad Mauricium archiepiscopum Bracarensem epistola": in qua, ut probet “ S. Petrum Ratistensem fuisse in Hispania vicarium S. Jacobi, dum in Britanniam et alias provincias perrexit,” ex Caledonio Bracarensi (quem eundem esse putant cum Caldonios illo, inter quem et B. Cyprianum mutuæ intercesserunt literæ) in vita ejusdem Petri, de S. Jacobo Zebedæi filio verba producit ista : “ Inde Brigantio navem transcendens, in Britannias appulit; relicto Bracaræ S. Petro, ejus vicario, et primario inter alios quos sacrarat in Hispania episcopos.” Ejusdem Hugonis æqualis Julianus Petri, archipresbyter Toletanus, in chronico suo non solum in Hibernia Jacobum docuisse, sed etiam inde epistolam suam canonicam in Hispaniam misisse asserit: quam tamen non a Jacobo Zebedæi et Salomes filio, fratre Johannis; sed a Jacobo minore, filio Mariæ et Alphæi, fratre Domini conscriptam fuisse communior et verior est opinio.

m Baron. ann. 58. sec. 51.

" Act. cap. 15. ver. 7.' o Guilliman. de reb. Helvetior. lib. 1. cap. 15. P Supra, cap. 1. op. tom. 5. pag. 18. 4 Ibid. pag. 16. ? Inter prolegomena Fr. Bivarii in Dextri chronic. pag. 9.

Vid. Cyprian. epist. 18, 19. op. pag. 27, 29. et Dextrum ad annum Christi

Salomen, Jacobi majoris matrem, et peregrinationis et prædicationis filii fuisse comitem, in fragmentis Helecæ CæsarAugustano episcopo attributis ita invenio proditum:“Maria Salome, vel Jacobi, rediens cum ipso Jacobo filio, peragratis partibus Germaniæ, Angliæ, et Italiæ, ubi prædicavit, cum Verulam pervenisset, ætate confecta ibi requievit vigesimo quarto die Maii" anno Christi (ut in iisdem fragmentis paulo ante est annotatum) XLII. cum ipsa ætatis attigisset annum nonagesimum. Per Angliam vero ineptulus ille intelligit Britanniam : ubi et patrem Jacobi Zebedæum, quem ille cum compare suo Dextro Aristobulum fuisse somniat, anno secundo Neronis, qui æræ Christianæ est LVI. martyrem occubuisse scribit'. Eundemque Aristobulum, cum sociis duodecim, in Hibernia evangelium annunciavisse, refert Toletanus ille archipresbyter Julianus. Et Aristobulum quidem Britanniam“ primum apostolum esse nactam, anno, et quod excurrit, XCIX. Clemente pontifice maximo, Domitiano imperatore Augusto, affirmat Arnoldus Mermannius in theatro conversionis gentium : oblitus prius se dixisse, sub Neronis imperio S. Paulum “ Britanniam, pridem a Claudio imperatore triumphatam, Orchades, cæterasque oceani regiones seu insulas extremas quasque petiisse.” Cui de Aristobuli ministerio Dorotheus et Nicephorus dicuntur adstipulari: licet aliis" ad Britianam, sive Italiæ provinciam a Brutiis inhabitatam, illud referre placeat: quum Nicephorus tamen hujus rei omnino non meminerit ; et Græcorum alii rñs' Bpetavlas, non Βρεττίας vel Βρεττιανής, episcopum Aristobulum fuisse dicant.

A fratre suo Barnaba et episcopum ordinatum, et in

t

Supra, cap. 1. op. tom. 5. pag. 20. u Camden. Britann. pag. 47. et Fr. Godwin. de convers. Britann. cap. 2.

pag. 9.

Vide Petr. Galesin. notat. in martyrolog. Roman. ad Idus Martii.

Britanniam fuisse missum, in Græcorum legimus menologio, quod a Guilielmo Sirleto cardinale Latine redditum antiquæ lectionis secundo tomo Henricus Canisius inseruit. In eo enim ad Martii diem decimum quintum commemoratio fit "sancti Aristobuli episcopi Britanniæ, fratris beati Barnabæ apostoli: a quo cum esset ordinatus episcopus, ad Britannos missus, illic Christi fidem prædicans, et ecclesiam constituens, martyrium assecutus est.” Quin et ipsum Barnabam apostolum“ in Scotia concionatum evangelium diffudisse” confirmat Dempsterus", tum ex Scotichronico (in quo nihil ejusmodi invenio) tum ex S. Beati vita quam Daniel Agricola Basileæ edidit anno MDXI. et Georgii Garnefelt Carthusiani libro quarto de vita Eremitarum, capite primo, qui a Barnaba in Scotia S. Beatum baptizatum esse refert; his etiam de eo ludens versiculis :

Hic vera Helvetiis ostendit numina : Petri

Unctus erat dextra, Barnabæ alumnus erat.
Nomine reque Beatus, amans deserta ; beatum

Solum, qui solus viveret, esse ratus. Nono die mensis Maii, Romæ, ut est in Bedæ martyrologio, vel in Castro Vindecino potius, ut Romanum et Usuardi habet martyrologium, sancti Beati confessoris celebratur depositio. Ejus vita a Petro Canisio est descripta, et a Johanne Stumpfio in septimi libri rerum Helveticarum capite vigesimo secundo, ex quo Henricus Pantaleon ita eam nobis exhibuit: “Beatus ille nobilibus parentibus natus ex Britannia Romam profectus est, ut a S. Petro in vera fide rectius institueretur. Cum autem in humanioribus literis optime profecisset, atque Suetonius diceretur, Christianis dignus visus est, qui doctrinam veram perciperet, atque eandem ubique disseminaret. Itaque baptizatus, ab adepta felicitate et spe vitæ æternæ Beatus dictus fuit.

Is in patriam rediens in Helvetia substitit, atque ejus regionis incolas in vera fide instruxit. Cum autem verbum Dei plures avide amplecterentur, apud Helvetios permanere, et Christum

w Dempster. hist. ecelesiast. Scot. lib. 2. num. 159, 160.

* Pantaleon, de viris illustr. German. part. 1. vid. Guilielm. Eisengrein. centur. 2. part. 5. distinct. 2. et Georg. Wicel. lib. 5. cap. 38.

« AnteriorContinuar »