Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

XX. “ Multa Deus facit in homine bona, quæ non facit homo: nulla vero facit homo bona, quæ non Deus præstat ut faciat homo.”

XXI. “ Sicut eis qui volentes in lege justificari, et a gratia exciderunt, verissime dicit apostolus; Sia in lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est : sic eis qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur ; Si per naturam justitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat: jam hic erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur qui dixit: Non veni legem solvere, sed adimplere; et natura per Adam perdita per illum repararetur, qui dixit venisse quærere et salvere quod perierat."

XXII. “ Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiæ ; ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati non deficiamus in via."

XXIII. “ Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem id faciunt quod volunt, ut divinæ serviant voluntati; quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et præparatur, et jubeturd quod volunt."

XXIV. “Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant: sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utcunque, non Christo. Nam præciso palmite, potest de viva radice alius pullulare : qui autem præcisus est, sine radice non potest vivere."

XXV. Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus diligit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffindit enim caritatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio."

a Gal. cap. 2. ver. 21.

6 Matth. cap. 5. ver. 17. © Matth. cap. 18. ver. 11. Luc. cap. 19. ver. 10. dal, obitur.

e Johan. cap. 15. ver. 4, 5.

SYNODI DECRETUM.

“Ac sic secundum suprascriptas sanctarum Scripturarum sententias, velantiquorum patrum definitiones, hoc Deo propitiante et prædicare debemus et credere:

I. “ Quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum, sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum quod bonum est possit, nisi eum gratia misericordiæ divinæ prævenerit. Unde et Abel justo, et Noe, et Abrahæ, et Isaac, et Jacob, et omni antiquorum patrum multitudini, illam præclaram fidem, quam in ipsorum laude prædicat apostolus Paulus, non per bo num naturæ, quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam. Quam gratiam, etiam post adventum Domini, omnibus qui baptizari desiderant, non in libero arbitrio haberi, sed Christi novimus simul et credimus largitate conferri ; secundum illud quod sæpe jam dictum est, et quod prædicat Paulus apostolus : Vobish donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini : et illud: Deus' qui cæpit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu Christi: et illud : Gratiak salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est. Et quod de seipso ait apostolus : Misericordiam' consecutus sum, ut fidelis essem. Non dixit quia eram, sed ut essem : et illud : Quidm habes quod non accepisti ? et illud: Omne" datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum : et illud : Nemoo habet quicquam, nisi illi datum fuerit desuper. Innumerabilia sunt sanctarum Scripturarum testimonia, quæ possunt ad pro

& Hebr. cap. 11.

Philipp. cap. 1. ver. 6. | 1 Cor. cap. 7. ver. 25. » Jacob. cap. 1. ver. 17.

h Philipp. cap. 1. ver. 29.
* Ephes. cap. 2. ver. 8.
m 1 Cor. cap. 4. ver. 7.
• Johan, cap. 3. ver. 27.

bandam gratiam proferri: sed brevitatis studio prætermissa sunt, quia et revera cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt.

II. “Hoc etiam secundum fidem Catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quæ ad salutem animæ pertinent possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere."

III. “ Aliquos vero ad malum divina potestate prædestinatos esse non solum non credimus, sed etiamsi sunt qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus."

IV. “Hoc etiam salubriter profitemur, et credimus, quod in omni opere bono non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur : sed ipse nobis, nullis præcedentibus bonis meritis, et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus et post baptismum cum ipsius adjutorio ea quæ sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est, quod et illius latronisP, quem Dominus ad paradisi patriam revocavit, et Corneliia centurionis, ad quem angelus Domini missus est, et Zacchæi, qui ipsum Dominum suscipere meruit, illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinæ largitatis donum.”

“ Et quia definitionem antiquorum patrum, nostramque, quæ suprascripta est, non solum religiosis, sed etiam laicis medicamentum esse, et desideramus et cupimus ; placuit ut eam etiam et illustres ac magnifici viri, qui nobiscum ad præfatam festivitatem convenerunt, propria manu subscriberent."

SUBSCRIPTIONES EPISCOPORUM ET ILLUSTRIUM VIRORUM.

Cæsarius in Christi nomine episcopus constitutionem nostram relegi et sub

scripsi. Notans sub die quinto Nonas Julias, Decio Juniore V. C. consule. Julianus Amartolus episcopus relegi et subscripsi. Constantius in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.

p Luc. cap. 23. ver. 42, 43. * Luc. cap. 19. ver. 2.

9 Act. cap. 10, ver. 1.

Cyprianus in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
Eucherius in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
Item Eucherius in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi,
Heraclius in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
Principius in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
Philagrius in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
Maximus in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
Prætextatus in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
Alethius in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
Lupercianus in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
Vindemialis in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.
Petrus Marcellinus Felix Liberius& V. C. et illustris præfectus prætorii

Galliarum, atque patricius, consensi et subscripsi.
Syagrius V. INL. consensi et subscripsi.
Opilio V. INL. consensi et subscripsi.
Pantagathus V. INL, consensi et subscripsi.
Deodatus V. INL. consentiens subscripsi.
Cariatto V. INL. consentiens subscripsi.
Marcellus V. INL. consentiens subscripsi.
Namatius V. INL. consentiens subscripsi.

Huic synodo in quibusdam codicibus MSS. Bonifacii II. epistola, ipsique epistolæ ista præfixa cernitur adnotatio : “ In hoc loco continetur synodus Arausica, quam per auctoritatem sanctus papa Bonifacius confirmavit. Et ideo quicumque aliter de gratia et libero arbitrio crediderit, quam vel ista auctoritas continet, vel in illa synodo constitutum est, contrarium se sedi apostolicæ, et universæ per totum mundum Ecclesiæ esse cognoscat:" quanquam ex Cypriani diaconi narratione appareat, ad Valentinam potius synodum, sub Felicis IV. excessum habitam, Bonifacii illam epistolam fuisse referendam. Sic enim ille, in vita magistri sui Cæsarii: “Susurris" et mala interpretatione quorundam, oboritur in Galliarum partibus contra prædicationem Dei hominis frustra sinistra suspicio. Ob hoc antistites Christi ultra Isaram consistentes caritatis amore collecti in Valentina civitate conveniunt: ubi etiam beatus Cæsarius infirmitatis causa solicitans, sicut disposuerat properare non potuit."

* De quo, præfationc synodi. | Tom. 1. concilior. Galliæ. pag. 222, 223. u Vit. Cæsarii, lib. 1. in bibliotheca Lerinensi Vinc. Barralis, pag. 247.

“ Misit tamen præstantissimos viros de episcopis, cum presbyteris et diaconis; inter quos etiam Cyprianus Tolonensis episcopus antistes magnus et clarus enituit: omnia quæ dicebat de divinis utique Scripturis firmans, et de antiquissimis patrum institutionibus probans; nihil per se in divinis profectibus quemquam arripere posse, nisi fuerit primitus Dei gratia præveniente vocatus. Sed dum suam justitiam quærebant statuere, justitiæ [Dei] non erant subjecti : non reminiscentes Dominum dixisse, Sine" me nihil potestis facere : et, Egot vos elegi, non vos me: et, Nemoy habet quicquam nisi datum illi fuerit de sursum : et apostolum: Gratia? Dei-sum id quod sum: et alium : Omner datum optimum de sursum est : et prophetam : Gratiamb et gloriam dabit Dominus : et quod tunc vere liberum homo resumat arbitrium cum fuerit Christi liberatione redemptus; sub qua etiam absolutione valeat consequi perfectionis effectum. Quorum intentionibus vir Dei Cæsarius dedit veram et evidentem ex traditione apostolica rationem. Nam beatæ memoriæ Bonifacius Romanæ ecclesiæ papa eadem colluctatione comperta, calcata intensione jurgantium, prosecutionem sancti Cæsarii apostolica auctoritate firmavit.” Bonifacii vero epistola est ejusmodi.

DILECTISSIMO FRATRI CÆSARIO, BONIFACIUS.

Per filium nostrum ARMENIUM presbyterum et abbatem literas tuæ fraternitatis accepimus, quas ad nos sub ea qua in Deo tenemur caritate direxeras: quibus credideras postulandum, ut id quod a beatæ recordationis decessore nostro papa Felice pro Catholicæ fidei poposceras firmitate, mea explicaretur instantia. Sed quia id voluntas superna disposuit, ut quod per nos ab illo speraveras, a nobis potius impetrares; petitioni tuæ, quam laudabili fidei sol

[ocr errors]

Johan. cap. 15. ver. 5.

x Ibid. ver. 16. y Johan. cap. 3. ver. 27.

2 1 Cor. cap. 15. ver. 10. * Jacob. cap. 1. ver. 17. b Psalm. 84. ver. 11. (al. Psalm. 83. ver. 12.;

« AnteriorContinuar »