Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ambrosium Octhæ et Eosæ sive Ebusæ Anglo-Saxonum ducibus in fidem a se receptis dedisse regionem juxta Scotiam legimus : quod de Galvediæ terra Gulielmus Caxtonus et Johannes Major accipiunt, licet Johannes Tinmuthensis, vulgarem illum a nobis jam refutatum errorem secutus, Pictis illam attribuat: de Kentigerni laboribus porro adjiciens: “ Pictorum patriam quæ modo Galwedia dicitur ab idololatria et pravitate hæretica doctrina sua purgavit, Albaniam convertit, ecclesias construxit, et monasteria multa fundavit. Misit ex discipulis suis ad Orchades, Norwegiam et Islandiam luce fidei imbuendas."

Ut autem in Albania Kentigernus Scotos, si qui a B. Patricii discipulis conversi adhuc non fuerant, ad fidem Christi perduxit: ita ejusdem æqualis Columba Pictorum reliquam partem, quæ S. Niniani opera religionem Christianam nondum susceperat, nostris sacris primus imbuit. De quo venerabilis Beda, ecclesiasticæ suæ historiæ libro tertio, capite quarto : “ Anno incarnationis Dominicæ DLXV. quo tempore gubernaculum Romani imperii post Justinianum Justinus minor accepit, venit de Hibernia presbyter et abbas habitu et vita monachi insignis, nomine Columbal, Britanniam ; prædicaturus verbum Dei provinciis septentrionalium Pictorum, hoc est, eis quæ arduis atque horrentibus montium jugis ab australibus eorum sunt regionibus sequestratæ. Namque ipsi australes Picti, qui intra eosdem montes habent sedes, multo ante tempore (ut perhibent) relicto errore idololatriæ fidem veritatis acceperant, prædicante eis verbum Nynia episcopo:" et libro quinto, capite decimo : “ Erat Columba primus doctor fidei Christianæ transmontanis Pictis ad aquilonem; primusque fundator monasterii, quod in Hii insula multis diu Scotorum Pictorumque populis venerabile mansit. Qui videlicet Columba nunc a nonnullis composito a cella et Columba nomine, Colum-celli vocatur." Et post eum, Notkerus Balbulus in martyrologio, ad quintum Idus Junii: “ In Scotia, insula Hibernia, depositio sancti Columbæ, cognomento apud suos Columbkilli; eo quod multarum cellarum, id est, monasteriorum vel ecclesiarum institutor, fundator, et rector extiterit:" siquidem unus hic centum cenobiorum fundator fuisse traditur.

p Ita in antiquissimis MSS. hic legitur ; non ut in cditis, Columbanus.

Atque hoc ille cognomento, quod apud Hibernos nostros ad hunc usque diem retinet, cum ab aliis Columbis sive Columbanis (ut enim Ninia' et Ninianus, Offas et Offanus, ita unum et idem nomen est Columbat et Columbanus) qui non pauciores quam viginti numerantur, distinguebatur; tum a celeberrimo illo Columbano, Luxoviensis in Burgundia et Bobiensis in Italia coenobii conditore: quem eos etiam, qui ob hoc ipsum alios reprehenderunt, a nostro hoc non satis exquisite secrevisse deprehendi. Melchiorem Goldastum" et. Thomam Dempsterum" dico: quorum prior ex mera segnitie, (cujus diligentissimum Molanum sine omni ratione hic insimulat) citata Bedæ loca ab hoc de quo agimus Columba ad alterum Columbanum trahit; posterior, majore adhuc oscitantia, et Columbam nostrum cujus ab Adamnano cum Columbano illo cujus a Iona vita conscripta habetur confundit : et superiora illa Notkeri de Columkillo verba ad alterum illum Columbanum referenda esse contendit: producta etiam, quod mireris, ad id confirmandum postrema Notkeri clausula, quæ Columkillum a Columbano S. Congelli discipulo et S. Galli magistro clarissime separat ac disjungit.

“ De S. Columbæ vita et verbis nonnulla a discipulis ejus feruntur scripta haberi:" ait Bedat, et ex successoribus ipsius in Hyensi præfectura unum“ Cummeneum Album librum de virtutibus sancti Columbæ scripsisse" confirmat Adamnanusy. Patria Hibernum fuisse, officia ejus ecclesiastica docent, tum in Hibernico tum in Scotico breviario: ex quorum priore, isti olim recitabantur versiculi:

9 Jocelin. vit. Patricii, cap. 89.

Supra, pag. 200. & Alcuin. epist. 54. et 77. edit. Paris.

1 Jonas in S. Columbani, et Walafridus Strabus in S. Galli vitæ initio Notkerus. Balbulus in hymno de Columbano. tomo 5. antiqu. lect. H. Canisii,

pag. 747.

u Goldast. not. in Columbani carm. cap. 1. pag. 70, 71.
w Dempster. histor. ecclesiast. Scot. num. 245. pag. 143. et 146.
* Bed. hist. lib. 3. cap. 4.
y Adamnan. vit. Columbæ, lib. 3. cap. 5. edit. H. Canisii.

Felix Hibernia Columbam genuit :
Qui de prosapia regali claruit ;
Sed morum gratia magis emicuit.

Ex posteriore, isti:

Relinquens patriam caram Hiberniam,
Per Christi gratiam venit ad Scotiam :
Per quem idonea vitæ primordia

Rex gentis sumpsit Pictiniæ.

Quibus non dissimiles Simeonis Scoti rhythmos addere liceat; qui, Alexandri regis jussu, vel acta Columbæ scripsit ipse, vel Adamnanum, cui carmen hoc adjunctum invenimus, saltem exscripsit:

Sancte Columba pater, quem fudit Hibernia mater,
Quem Christi numen dedit Ecclesiæ fore lumen;
Quæ tibi scripta damus, tibi sint acccepta rogamus.
Nam licet indigne, tua scripsimus acta benigne ;
Scripsimus et vitam virtutis ab arce politam.

Genus illius, in principio vitæ ejus Adamnanus ita explicat: Sanctus Columba ex nobilibus fuit oriundus genitalibus; patrem habens Feidlymyd filium Ferguis, matrem Æthneam nomine.” Hujus Fergusii, patris Fedlimidii sive Felimæi, meminit Jocelinus in vita B. Patricii, capite octogesimo nono, quem scholiastes” non recte putavit magnum illum Fergusium fuisse, Erci filium, in centesimo et trigesimo septimo ejusdem operis capitulo memoratum ; qui Scotiæ regibus dedit originem. Fergusius enim S. Columbæ avus, ut ex Hibernicis libri Ballimotensis et Sliguntini genealogiis didicimus, filius Conalli fuit, filii Nelli Næigiallach, a quo Conallo, vel saltem, ut scholiastes ille credidit, a Conallo filio ejus, majore natu Fergusii fratre, totus ille Ultoniæ tractus nomen accepisse existimatur, qui Giraldo Cambrensi Kenel-cunnilla, nobis hodie Tir-conell appellatur.

7 Florileg. Thomæ Messinghami, cdit. Paris. ann. 1624. pag. 61. a De quo supra, pag. 145.

• De quo supra, pag. 115. < De quo Jocelin. in vit. Patricii, cap. 88.

Parentum vero simul et germanorum S. Columbæ nomenclationem hanc ad calcem Adamnani Cottoniani adjectam reperi: “ Fedlimith pater ejus, filius Ferguso. Aithne mater ipsius, filia filiie Navis. Iogen germanus, frater Columbæ junior. Item tres germanæ sorores ejus. I. Cuiminne, mater filiorum Meic Deruil : qui nominantur Mernooc, et Lafrene, et Meldal, et Bran qui sepultus est in Daurncalchaich. II. Alincholeth, mater filiorum Enain: quorum unus Colmaan dicebatur. III. Sineth, mater virorum Mocucein Cuileaque : quorum nomina sunt, Aidanus monachus, qui sepultus est in Hicuilvisci; et Conrii Mocucein, qui sepultus est in Dair-maig; Abia Cocummi Mocucein, qui valde senio fessus presbyter sanctus in Iona insula præsentem finivit vitam."

De Dair-maig, cujus hic facta mentio, et cænobio a S.Columba ibidem fundato, Adamnanus, qui monasterium Roboris sive Roboreti campi illud subinde nominat, ita meminit: “ Virs beatus in mediterranea Hiberniæ parte monasterium, quod Scotice dicitur Dairmaig, divino fundavit nutu. Et venerabilis Beda: Fecerat", prius quam Britanniam veniret, monasterium nobile in Hibernia; quod a copia roborum Dearmach lingua Scotorum, hoc est, campus roborum cognominatur.” Et Johannes Capgravius, vel Tinmuthensis potius, in vita Columbæ: “ Roboreti monasterium, quod lingua Scotorum Armach, hoc est, campus roborum (id est, quercuum) in Hibernia est." Eam Hector Boethiusi Hermathiam vocavisse videtur. Doctissimus Camdenusk sedem nostram archiepiscopalem Armachanam a Beda eo nomine designatam, ibidemque celeberrimum monasterium circa annum salutis DCX. a Columbano fuisse extructum, existimavit : quum tamen

f

d Girald. Topograph. Hibern. distinct. 1. cap. 6. e Mac-nave.

Adamnan. vit. Columbæ, lib. 1. cap. 31. lib. 2. cap. 2. et lib. 3. cap. 19. & Id. ibid. lib. 1. cap. 3.

h Bed. histor. lib. 3. cap. 4. i Bocth. Scot. hist. lib. 9. fol. 167. k Camden, in Hibernia, pag. 764, 765.

ante adventum Columbæ in Britanniam et annum Christi DLXV. monasterium Dearmachanum esse constitutum ipse Beda clare indicet; atque anno DCX. non hunc sed alterum illum Columbanum, Luxoviensis et Bobiensis conobii conditorem, vixisse liqueat. Columbæ vero Dearmach eadem ipsa est quam Giraldus Cambrensis', non Dernach, ut habet liber editus, sed ut MSS. Dervach vel Dermach: (literam enim M. aspiratam et V consonam eodem pene sono Cambro-Britanni” et Hiberni efferunt: quomodo et apud Latinos, in Festi epitoma, amita ab antiquioribus avita vocitata, et promulgatæ leges dicebantur quasi provulgatæ, ubi Midiæ illum debellatorem Hugonem de Lacy, "a securibus male securum, dolo Hibernensium suorum” interemptum fuisse narrat. In regio comitatu ea est, Durrogh vulgo appellata: quæ monasterium habuit S. Columbæ nomine insigne; inter cujus kaluihia evangeliorum codex vetustissimus asservabatur, quem ipsius Columbæ fuisse monachi dictitabant: ex quo, et non minoris antiquitatis altero, eidem Columbæ assignato, quem in urbe Kelles sive Kenlis dicta Midenses sacrum habent, diligenti cum editione vulgata Latina collatione facta, in nostros usus variantium lectionum binos libellos concinnavimus.

Ab hoc Roboreo sive Roboreti campo diversum Roboretum est illud, quod discriminis causa in melioribus Adamnani codicibus Calgachi vel Calcagi appellatur: de quo duo monachi S. Columbæ loquuntur, apud eundem, libro primo, capite secundo, “ Nuper de Britannia remigantes, hodie a Roboreto Calgachi venimus.” Urbs episcopalis Derriensis illa est, Derry Columcille, hoc est, Roboretum S. Columbæ, a nostris dicta ; in portu navigantibus e Iona insula maxime opportuno collocata: quum monasterium Roboris campi in mediterranea Hiberniæ parte positum fuisse docuerit Adamnanus: et quidem ultra campum Breg Midensium ; ut hæc, in ineditis ejusdem Adamnani, de Librano monacho ostendit narratio: Pro quadam monasteriali utilitate ad Scotiam (sive Hi

I Girald. Ilibern. expugnat. lib. 2. cap. 24.
m Vid. Camden. Britann. pag. 195. 496. 501. et 525.

« AnteriorContinuar »