Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Fordonus: non Ungo Urgusti, sed Urgusto Fergusii filio apud Pictos tum regnante. Ungum enim illum, qui decimam terræ partem ad ecclesiasticorum usum est largitus, post octingentesimum demum Christi annum de Æthelstano Ethelwulphi occidentalium Saxonum regis filio improvisam illam victoriam obtinuisse asserit: ab Anglo-Saxonicorum annalium ea in re discedens fide; ut ad hujus capitis finem sumus ostensuri. Interim totam hanc translationis reliquiarum Andreæ fabulam ipsius Fordoni, qui lucem hactenus non aspexit, verbis expressam, quo com-. modius cum illa Andreapolitani scriptoris altera conferri queat, non abs re visum est lectorum oculis hic subjicere.

Constantio igitur anno imperii sui vigesimo exercitum in expeditionem adversus Patrenses educente, visionem angelicam abbati Regulo sic ille factam narrat: "AcciditTM ut divino nutu, tertia nocte priusquam imperator civitatem est ingressus, angelus Domini cuidam sancto viro timenti Deum abbati nomine Regulo reliquiarum appareret custodi, dicens: Applica tibi fratres idoneos; et pergens ad sarcophagum quo beati Andreæ apostoli recondita sunt ossa, tolles inde dextræ manus tres digitos, et os brachii dependens ab humero, dentem unum et genu patellam: ac ubi monstravero, caute custodias donec redeam. Qui mox electis fratribus accersitis, omnia velut sibi præceptum est ossa secum deferens, in secretiore loco per angelum condidit assignato. Veniens igitur expeditis legionibus imperator post biduum, civitatem opibus evacuando captivat: et acceptum in quo condebantur reliquiæ scrinium decenti veneratione Constantinopolim afferri jussit; seipso pariter cum exercitu comitante."

"Transcursis demum annis aliquot, angelus iterato. cœlestis ad abbatem reversus Regulum, hoc illi mandatum multum seriose quod sequitur in omnipotentis Dei nomine tradidit, et his verbis: Resumptis, inquit, beati Andreæ Deo dilecti quas me nuper docente reservasti reliquiis, sanctorum tecum laudabilem assumens comitivam, occiduas partes sub Circio mundi finem adire non differas: et

m Jo. Fordon. Scotichron. lib. 2. cap. 46, 47, 48. VOL. VI.

quocunque locorum, qua transveheris carina, Deo volente, naufragio periclitetur, te tamen et sociis in incolumitate persistentibus, ibidem tui laboris excursum, aut longioris saltem itineris, scias feliciter consummatum. Caveas igitur, ne hujusmodi sis mandati negligens aut immemor : quin et eodem loco divini nominis ad honorem, et apostoli sui sancti perpetuæ venerationis laudem, firmiter ecclesiæ fundamina jacias; quia futurum est, ut sicut ejus vivæ prædicationis sonitu, quod non ignoscis", dudum oriens, ita reliquiarum ejus scias veraciter signis fiendis et totum occidens perpetuo decorari. Erit enim locus ille electus a Deo sempiterna sedes apostolica firma siquidem fidei petra, nec immerito: quia beati Petri fratris, cui dixit Dominus; Tu es Petras, &c. Itaque regni quo situm habeat, immobilis erit et tenax anchora: cunctisque fidelibus, præcipue regibus et cæteris terræ potentibus, ob devotionem apostoli percelebris; quorum prædiis abunde ditabitur et muneribus. Venientium igitur ibidem peregre diversis ex mundi finibus, ut corporis salutem et animæ recipiant, catervæ crebro fidelium, adeptis mirifice petitis ad propria gaudentes redient, et Deum in apostolo, qui semper in suis gloriosus est sanctis, voce magnifica collaudantes. Et his dictis, Angelus ab eo disparuit; et ejus ad exequenda mandata beatus Regulus se convertit."

"Igitur divinis volens obtemperare præceptis, prudentibus viris ac religiosis ad se vocatis, scientia et moribus præclaris, quos et pridem angelica singillatim exhortatio præmonuit suæ peregrinationis fieri participes, secum ad navem sacras deferens reliquias, mare petiit; partes adire paratus circiales. Hæc autem hujus comitivæ sanctorum sunt nomina quæ sequuntur: videlicet sanctus abbas Regulus, sanctus Damianus presbyter, Gelasius et Thubaculus diaconi, Merinacus frater sancti Damiani, Nerius et Elrisenius de Creta; Mirenus, Machabæus et Silvius frater ejus Eremitæ quidem octo; videlicet Felix, Sajanus, Matthæus, Mauricius, Madianus, Philippus, Lucius

nId est, ignoras.

et Eugenius ac virgines sanctæ tres de Colosia: videlicet Triduana, Potentia et Emeria."

"Hi quoque viri sanctissimi cum virginibus refertam quibusque necessariis ingressi naviculam, æquoreo tramite mediterraneos fines Europæ circumeunt; quousque sitas oceano multis fatigati laboribus venirent ad insulas sub occasu. Cumque spatio duorum pene fuissent annorum, ut aura duci contigerat, freto non cognito vagantes, ignari quid agerent, ab oriente subito ventus vehemens et solito validior in velum irruit: cujus impetu regno Pictorum inter scopulos Albionis insulæ, velut ab Angelo prædictum fuerat, ratis impulsa conquassatur. Confortatus tamen a Deo beatus Regulus, incolumis ad terram cum sociis quarto Calendas Octobris, Dominicæ crucis prælato signaculo, gaudens aggreditur: et ibidem in nemore porcorum, quod patria lingua Muc-ros dicitur, ad honorem apostoli basilicam postea dedicavit. In quo loco reliquiarum attactu multa fiebant, etiam hactenus stupenda fiunt, miracula; qualia post fidei susceptionem in insulis visa nequaquam eatenus vel audita sunt: utpote cæcis ab utero daretur visus, mutis sermo, gressus claudis, et omnibus pie suffragium apostoli petentibus, a quacunque tenebantur infirmitate medela protinus Deo miserante largiretur."

"Crebrescentibus hujusmodi quotidie miraculis, occurrunt undique nationum populi cum muneribus, immensas Deo laudes complosis manibus de tanto patrono suppliciter extollentes. Illius autem eo tempore regionis rex Hurgust filius Ferguso, loci delectatus sanctitudine, suum ibi palatium juxta basilicam ædificans, beato Regulo suisque fratribus terras quasdam pro seminandis frugibus in eleemosynam perpetuam excolendas concessit. Cujus exemplo posteri reges, ut suæ devotionis dictabat affectus, quamvis in modico possessio tamen augebatur; usquequo rex Hungus, qui post annum octingentesimum incarnationis Dominicæ Pictos rexit, decimam regni partem beato Andreæ tradidit, ob opem mirabilem in expeditione sibi collatam contra Saxones. In forma quoque monasteriali, fundata cellula, deputatisque reliquiarum custodibus, beati viri prædicando per patrias exire, non equites sed ut dudum

apostoli per binos et binos cum nonnullis interpretibus verbum Dei gentibus ubique seminando, innumera signa miraculose facientes. Cum igitur has in fide gentes doctrinis cœlestibus imbuissent, et signis confirmassent variis : beatissimus abbas Regulus post annos triginta duos postquam naufragus in Albionis venerat insula, quibus evangelicum opus exercens mirifice Deo complacuit, apud Kilremont a Muc-ros per regem mutato nomine, plenus dierum obiit et grandævus."

Alterius Mucrosiæ, in Cambria ad ripam Vagæ fluminis positæ supra meminimus; quam Oudoceo et ejus in sede Landavensi successoribus a Mourico rege donatam fuisse, in ecclesiæ illius regesto legimus. Hæc vero ea est, quæ sancti Andreæ urbis nomine hodie nota est, prius Regmund, Reymonth et Remunt, id est, Mons regis, non Mons Reguli, et voce decomposita Kil-re-mont et Cen-rimunt appellata: de qua poeta quidam peregrinus olim, in votiva tabula hic suspensa :

Hic sinus iste maris, male fertile litus, opima
Transcendit patriæ fertilitate loca.
Hic regio prius orba viret; paupercula pridem,
Nunc dives; dudum fœda, decora modo.
Huc etenim veniunt orare, remota tenentes
Castra viri: patrio turba profecta solo :
Francus magniloquus, belli Normannus amator,
Textor Flandrensis, Theutoniscusque rudis,
Anglicus, Almannus, Hollandus. Pictavus expers
Velleris, et cædis Andegavensis amans;

Qui Rhenum Rhodanumque bibunt Tiberimque potentem,
Andreæ veniunt huc adhibere preces.

[blocks in formation]

Annum, quo Andreæ reliquiæ a Regulo ex Achaia huc dicuntur deportatæ, virginei partus CCCLXIX. qui post vicesimum Constantii tertius decimus fuit, numerat Boethius: qui et Regulo cognomentum Albati dat, ex abbatis titulo illi attributo ut id opinaretur fortasse inductus (nam

[ocr errors][merged small]

P Ædmer. histor. Novor. lib. 5. pag. 132. Florent. Wigorniens. et Rog. Hoveden, in eadem anni 1109. historia.

q Hect. Boeth. Scotor. hist. lib. 6.

pro duplici b in manuscriptis b exaratum aliquoties deprehendimus) et de donariis illi et loco huic ab Heirgusto Pictorum rege tunc collatis subdit ista: "Ubi sacra Christiano more, cujus ipse Hiergustus erat observantissimus, erant peracta; regium palatium amplis structuris, uti ea patiebatur ætas, ornatum, divo Andreæ, Regulo ac sacerdotibus ibidem deinceps optimo maximo Deo famulaturis libere erogavit. Struxit et haud procul a palatio sacram ædem divo apostolo dicatam. Ferunt eam esse, quam hodie omnibus venerabilem cernimus in medio agro canonicorum sepulturæ sacro, monumentis prisco more celebribus, ut est videre, sine tamen nominibus refertam.. Hanc prior ætas Kilkevil, (sive, ut alibi apud eundem rectius habetur scriptum, Kil-ruil) hoc est templum Reguli aut Regulo potius suadente structum, recentior vero vetus Andreæ templum appellitat. Ornavit et id templum donariis amplissimis, pateris, scyphis, calicibus, pelvibus, lavacris ex argento auroque ac alia preciosa supellectili in sacrorum usum quæsita: sacerdotibus ad divina perpetuo exequenda ibidem constitutis. Heirgusti exemplum longa regum series primo Pictorum, deinde Scotorum, qui deletis Pictis ea loca tenuerunt, religiose est sequuta; divum Andream pro numine habentes tutelari."

Fuisse hic primum sacerdotes, Dei cultores vulgo appellatos, subjungit idem. De quibus intelligendi Scotorum chronographi, quum Constantinum III. Ethi filium anno DCCCCXLIII, "regno dimisso, in habitu religionis Deo serviisse" scribunt, "Keldeorum vel Killideorum sancti Andreæ abbatem factum." Quo referendus et locus ille Dunelmensis chronici: "Anno ab incarnatione Domini MCVIII. tempore regis Malcolmi et sanctæ Margaretæ, electus fuit Turgotus prior Dunelmensis in episcopum sancti Andreæ ; consecratusque est Eboraci tertio Kalendas Augusti, et stetits per annos septem. In diebus illis totum jus Keledeorum per totum regnum Scotia transivit in episcopatum sancti Andreæ." Meminit etiam circa annum MCCLXXII. Keldeorum sancti Andreæ Henricus Sile

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »