Imágenes de páginas
PDF
EPUB

de cœlo audita est: Ungus, Ungus; audi me apostolum Christi, Andream nomine, qui missus sum ad te defendendum atque custodiendum. Surge, vide signum crucis Christi qui stat in aere, atque te præcedet contra inimicos tuos. Veruntamen decimam hæreditatis tuæ partem in eleemosynam Deo omnipotenti et in honorem sancti Andreæ apostoli ejus offer."

"Tertia enim die, divina voce admonitus, suum exercitum in tredecim turmas divisit: et signum crucis unamquamque partem præcedebat; lux autem divina de uniuscujusque signo fulgebat. Tunc victores facti, Deo omnipotenti atque sancto Andreæ apostolo gratias egerunt. Patriam autem venientes incolumes, decimam suæ hæreditatis partem Deo et S. Andreæ apostolo venerabili volentes offerre: implendo quod scriptum est; Dates eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis: incertum vero habebant in quo loco specialiter vectigalem Deo principalemque civitatem S. Andreæ apostolo ordinarent. Tunc inito consilio, binis ternis quatriduanisque diebus jejunantes, atque Dei omnipotentis misericordiam postulantes : unus custodientium corpus S. Andreæ apostoli Constantinopoli, divina jussione admonitus atque instructus est dicente; Exit de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui; et vade in terram quam monstravero tibi ; tunc Angelo comitante atque viam illius custodiente, prospere pervenit ad verticem montis regis, id est, Rithmunt"."

"Eadem autem hora, qua illic lassus sederat cum suis septem comitibus, lux divina circumfulsit regem Pictorum venientem cum suo exercitu ad specialem locum qui dicitur Carthenam". Et claritatem non ferentes, ceciderunt in facies suas : et sanati sunt claudi et cæci, numero septem. Et unus cæcorum, a nativitate cæcus, illuminatus est oculis ; et inde vidit locum plenum visitatione angelorum; et tunc voce magna clamavit, dicens; En locum plenum visitatione angelorum video. Postremo Dei ordinatione rex cum suo exercitu venit ad locum quem Dominus illi cæco qui illuminatus fuerat ostendit. Regulus vero monachus a Con

Luc. cap. 11. ver. 41. u Girald. Regmund.

Genes. cap. 12. ver. 1.

w Girald. Carrenan.

stantinopolitana urbe regi obviavit, cum reliquiis S. Andreæ apostoli quas secum adduxerat, ad portam quæ dicitur Martha, id est, Mordurus: salutaveruntque se invicem cives et hospites, atque tentoria ibi fixerunt ubi nunc est aula regis. Rex vero Ungus locum hunc et hanc civitatem omnipotenti Deo sanctoque Andreæ apostolo ea semper libertate dedit, ut sit caput et mater omnium ecclesiarum quæ sunt in regno Scottorum."

"Ad istam enim civitatem conveniunt peregrini, Palmarii de Jerusalem, Romani, Græci, Armeni, Theutonici, Alamani, Saxones, Dani, Galli, Britones, Angli: viri et fœminæ, divites et pauperes, sani corpore et ægri. Claudi et cæci in equis et curribus debiles huc deferuntur; atque per Dei misericordiam, ad honorem et gloriam sui summi sancti Andreæ apostoli, manifestissime curantur. Virtutes et signa ac innumerabilia prodigia quæ per suum sanctum apostolum Andream Dominus hic fecit, et facit, et jugiter facturus est, hic nunc non possunt scribi. Regulus vero monachus, abbas sanctus, cum suis caris comitibus habitavit in loco isto, in monachica vita, serviens Deo diem atque noctem in sanctitate et justitia, cunctis diebus vitæ suæ: quorum corpora hic requiescunt. Plantaverunt autem hortos olerum ubi nunc est domus magistri Samuelis et antecessorum successorumque illius. Molendinum autem fecerunt, laborantes manibus suis: et omnia quæ ad monachos pertinent, honorifice et honeste ædificaverunt."

"Sed tota insula Britannia Christianitatem erat docta, antequam Picti et Scotti illam intrarent. Maximum autem fidei augmentum factum est omnibus fidelibus Christianis illius insulæ; quod Dominus dignatus est talem ac tantum illis mittere pastorem sanctum videlicet Andream apostolum præceptorem, primum Domini nostri Jesu Christi discipulum. Ex hac itaque civitate archiepiscopatus esse debet totius Scotiæ, ubi apostolica sedes est: nec absque consilio seniorum istius loci ullus episcopus in Scotia debet ordinari. Hæc est Roma secunda a prima; hæc est civitas refugii præcipua: hæc est civitas civitatum Scotiæ. Cui Dominus has columnas dedit ad auxiliandum id est, Giricium archiepiscopum, Ma

chethad, et Gregorium cum aliis fratribus suis. Precor Deum ut semper sim cum istis particeps regni cœlorum. Amen."

Jam, ut cum aliorum narrationibus istam contendamus : ubi Ungus rex Pictorum Andreapolitanæ ecclesiæ privilegium hoc contulisse dicitur, ut esset "caput et mater omnium ecclesiarum quæ sunt in regno Scotorum ;" librarii vitio, Scotorum nomen pro Pictorum irrepsisse, tum ex Giraldo, tum ex schedis antiquis quibus hic usus est Camdenus, intelligimus. Quia vero Picti a Scythis originem duxisse perhibentur, quibus Andreas evangelium primus prædicavisse creditur: factum inde, ut idem apostolus Pictorum etiam habitus sit patronus. Philippo quidem, cum provincias mundi prædicationis causa inter se partirentur apostoli, non solum Galliam (de qua jam ante a nobis dictum) sed etiam Scythiam contigisse, scriptum habetur in Pseudo-dextria chronico. Et omnem illum pene Scythiam ad fidem Christi convertisse, in martyrologio et breviario Romano, necnon in Bedæ, Usuardi, Notkeri et Adonis martyrologiis, ad Calendas Maias, legimus. Unde de eo, vel Fortunatus vel Walafridus Strabusb:

Barbara qui docuit doctrinis agmina sacris,

Credere per Scythiam salvantem secula Christum.

[ocr errors]

Et Ingulphus, in monasterii Croylandensis historia : Beatus Christi apostolus Philippus, cum Scythis verbum Dei prædicasset, et plurimos eorum ad fidem Christi convertisset; rediens in Asiam, per Sicambros viam fecit, ac illis Christi nomen prius annunciavit. De quibus exeuntes Franci, ut plures eorum hierochronographi testantur, B. Philippum apostolum suum specialem protodoctorem et neoapostolum adhuc tenent."

x Camden. in Scotia, pag. 703.

y Jo. Fordon. Scotichronic. lib. 2. cap. 46. Vid. supra, pag. 102.

2 Supra, cap. 2. op. tom. 5. pag. 28.

a Dext. chron. ad ann. Christ. 34. Vid. Metelli Quirinalia, ad calcem tom. 1.

antiqu. lect. Hen. Canisii, pag. 61.

b Tom. 6. antiqu. lect. H. Canisii, pag. 664, 667. Habetur etiam inter Alcuini poemata, col. 1680, E.

Andreæ autem apostolo Scythiam Europæ, ad Christi fidem disseminandam, obtigisse, in eodem habetur Romano breviario: Scythiamque illi assignant non Latinorum solum martyrologia, Romanum, Bedæ, Usuardi, Rabani, Adonis, ad trigesimum diem Novembris, una cum Isidoro, et Freculpho, sed etiam Græcorum Menologium, ad eundem diem, ac præterea Origenes, atque eum secutus Eusebius, Sophronius in catalogo, Dorotheus in synopsi, et Nicephorus Callistus" in historia ecclesiastica; "Patris in Achaia custodita fuisse ossa ejus usque ad tempora Constantini Magni, spatio CCLXXII. annorum, et tunc translata fuisse Constantinopolim," Giraldus refert. Et quidem a Constantino imperatore reliquias ejus eo translatas fuisse, contra Vigilantium scribens Hieronymus et Georgius Cedrenus in chronico significant: anno videlicet imperii ipsius penultimo, Christi CCCXXXVI. si verum dixit antiquus consularium fastorum auctor, a Johanne Cuspiniano in suo ad Cassiodori consules commentario citatus: "Nepotiano et Facundo consulibus introierunt in urbem Constantinopolim Lucas et Andreas." Inde dinumerati centum anni et decem, post quos Andreæ reliquias, Theodosii imperatoris et Ungi Pictorum regis temporibus, a Regulo Constantinopolitano monacho in Britanniam advectas cum Andreapolitano illo scriptore sensit Giraldus, in annum cadent tertio Aetii consulatu insignem; quo Britanniam a Pictis et Scotis, Theodosio juniore imperante, miserrime afflictam fuisse, declaravimus".

Verum sub Constantio Constantini Magni filio, Constantinopolim reliquias illas primum fuisse perductas, communior est sententia: anno nimirum Constantii vicesimo, sicut in scriptorum catalogo (in Luca) et emendatioribus chronici exemplaribus ipse indicat Hieronymus; sive tertio Maii mensis die, Constantio Augusto IX. ex Juliano Cæsare II. consulibus ut in fastis Idatianis a Sirmondo, et

c Isidor. de Patrib. utriusque testam. cap. 71.
d Freculph. tom. 2. chron. lib. 2. cap. 4.
e Origen. tom. 3. commentar. in Genesin.
Euseb. hist. ecclesiast. lib. 3. cap. 1.
Nicephor. histor. lib. 2. cap. 39.
Supra, cap. 12. op. tom. 5. pag. 424.

annalibus Constantinopolitanis sub chronici Alexandrini nomine a Radero editis, explicaté consignatum invenimus. Annus erat hic Christianæ nostræ epochæ CCCLVII. cui centum illi et decem si adderentur, in eo anno desinerent quem Anthemii Augusti primum, Leonis vero senioris imperatoris, pariter et Hengisti, qui Saxonum primus in Anglia regnavit, undecimum numeramus. Atqui post ista tempora Justiniano imperatore magnam apostolorum basilicam Constantinopoli restaurante, Andreæ, Lucæ et Timothei corpora refossa fuisse docet nos Procopius, 'Adnλai τε καὶ ὅλως κρυφαῖα τὰ πρότερον ὄντα. Quod, ne Andreæ hasce reliquias ex urbe Constantinopolitana vel Theodosii junioris vel Leonis senioris temporibus regulum in Scotiam adduxisse existimemus, assensum nostrum cohibet. Ut quod de Andreæ brachio per Gregorium magnum, cum Romanæ ecclesiæ esset diaconus, Constantinopoli postea Romam delato in Vaticanæk bibliothecæ monimentis memoratur, prætermittam.

Et quidem aliter longe rem totam in Scotichronico suo narrat Johannes Fordonus. Regulum, non Constantinopolitanum sed Patrensem cœnobitam, ipso anno Constantii vicesimo divinitus admonitum, partem reliquiarum Andreæ e sarcophago, cujus custos erat, sublatam seposuisse, et imperatorem post biduum cum exercitu supervenientem, Patris direptis ossium partem residuam secum Constantinopolim devenisse, referens: quanquam Græci scriptores imperatorem nihil hostile adversus Patrenses gessisse memorent (quid enim fuit necesse? quum Achaiæ provinciam pacatissimam ille obtineret) neque ipsum præsentem, sed Artemii' præfecti Augustalis vicaria hic usum opera, lipsana hæc ex Achaia deduxisse confirment. Annis deinde aliquot elapsis, Regulum quas reservaverat reliquiarum Andreæ particulas in Albaniam detulisse tradit

i Procop. Cæsariens. de Justiniani ædificiis, lib. 1. pag. 8. edit. Græc. Augus

tan.

Abb. Paul. de Angelis. Descript. Basilicæ S. Mariæ majoris, lib. 7. fin. cap. 5. Vid. Baron. ann. 586. sec. 25.

Simeon Metaphrast. sub. fin. vitæ S. Lucæ, Octob. 18. et in Actis Artemii, Octob. 20. Jo. Zonaras, annal. tom. 3. et Nicephor. Callist. hist. ecclesiast. lib. 10. cap. 11.

« AnteriorContinuar »