Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nullo modo constare potest. Multo rectius sensere illi qui, quum diu post Constantinum Unni Gothique sævierint, hæc imperante Marciano et anno salutis CCCCLII. accidisse tradiderunt." Petrus Equilinusd virgines illas

passas sub Hunnorum principe Juliano circa annum Domini CCCCL.” affirmat. Ad annum CCCCLI. earum passionem refert Carolus Sigoniuse; ad CCCCLIII. Sigebertini chronici interpolator ; ad CCCCLIV. Dempsterus”; ad CCCCLXVI. Petrus Merssæus Cratepoliuss: ad CCCCXLII. Alphonsus Garsias", in concilio Basileensi adversus oratores regis Angliæ ex legenda aurea ita disputans: “ Ut legitur in legenda undecim millium virginum, rex Angliæ erat paganus, et petebat in uxorem pro suo filio Ursulam virginem Catholicam filiam regis Britanniæ : et hoc fuit anno Domini quater centesimo quadragesimo secundo. Et sic longe post Hispaniam cepit Anglia fidem Catholicam.”

Anno post excessum Elizabethæ Schonaugiensis undevicesimo novas visiones Richardus Præmonstratensis in lucem protulit ; quibus priorum illarum defectus, et virginis Deiparæ et Ursulæ ipsius monitu, luculenter a se suppletos fuisse planus ille prodidit. Sic enim ille in epistola ad virgines Christi universas revelationi huic nova præfixa : “ Anno Domini MCLXXXIII, inspirante Domino, piaque ipsius genitrice cooperante cunctorum regina, novam undecim millium virginum historiam describentes; ammonitione persuasi sumus divina hanc vestræ charitati dedicare et sanctificare. Hæc enim sunt verba cælorum reginæ, dicentis. Tu communi utilitati universorum providere disponis, hoc opus virginibus dedicando: igitur eis ex parte meriti' scribas, atque eis dicas quatenus illas et castitate imitentur et sanctitate" : et in narrationis suæ exordio : “Evidentius in virginis cujusdam, memoriæ felicis, Elizabeth visione nobilis earum perfectio, et magnificentia passionis, habetur conscripta. Præterea et Dominus, ipsarum sponsus et amator, ampliori eas volens adhuc gloria clarificare, nuper anno MCLXXXIII. quæ hucusque super earum peregrinatione latebant et gestis dignatur revelare. In exordio itaque narrationis hujus, juxta ejusdem beatæ Ursulæ admonitionem quæ cæterarum ductrix extitit virginum et magistra, passionis earum seriem tangemus; et quæ vel unde fuerint, atque genus et patriam ostendemus. De diversis siquidem partibus erant, videlicet Anglorum, Britonum, Wallionum, Scotorum, atque de aliis adhuc pluribus regnis et regionibus fuerunt oriundæ."

d Petr. de natalib. lib. 9. cap. 87.
e Sigon. de imper. occident. lib. 13.

Dempst. histor. ecclesiast. Scotor. lib. 1. num. 22. 39. 41. lib. 2. num. 126. & Petr. tepol. catalog. archiepisc. Colon. num. b De

quo supra, cap. 2. op. tom. 5. pag. 39.

f

Ita vero earum aciem instructam fuisse narrat, ut universo exercitui virgines præessent quinque ; sub iis vero constituerentur undecim aliæ, quarum unam quamque mille foeminarum agmen sequeretur. Primariarum quinque, nomina recensentur ista : I. Ursula, regis filia ; quæ omnium erat caput et princeps. II. Pinnosa, filia Ludrenci illustris ducis, patrui Ursulæ. III. Cordula, filia Quirini comitis et Adwigis, filiæ comitis Harderici matris S. Ursulæ avunculi. IV. Eleutheria, filia Eusebii ducis, et Josippæ amitæ B. Ursulæ. V. Florentia, filia regis Ægidii, qui consobrinus fuit patris Ursulæ. Chiliarcharum hæc. 1. Jota, filia Lucii regis. 2. Benigna, cujusdam illustrissimi ducis filia. 3. Clementia, filia potentissimi comitis. 4. Sapientia, filia Herwici principis, patrui S. Ursulæ. 5. Carpophora, regis cujusdam filia. 6. Columba, Aniti regis filia. 7. Benedicta, filia cujusdam principis. 8. Odilia, comitis cujusdam filia. 9. Chelindris, quæ patrem comitem quendam habuit, matrem patris Ursulæ materteram. 10. Sibilia, Firani regis filia. 11. Lucia, regis filia, et sponsi S. Ursulæ cognata.

Ex Anglia vel Britannia quinque episcopi secuti eas esse dicuntur. I. Willelmus, proprio nomine vocatus Michael; consobrinus regis S. Ursulæ patris, et frater S. Jacobi ac B. Gerasinæ. II. Columbanus; filius S. Alexandriæ illustris ducissæ, sororis Ursulæ matris. III. Ywanus, vir grandævus ; avunculus matris Ursulæ. IV.

Eleutherius; frater Eustachii comitis. V. Lotharius, consobrinus sponsi Ursulæ. Inter episcopos qui postea in itinere sese illis adjunxerunt, numeratur Cæsarius Meldensis episcopus; et Donatus, qui “Romæ factus papa nomine mutato dictus est Cyriacus : qui etiam occubuit, relicto papatu easdem virgines secutus, cum illis interemptus." Et “ quia contra voluntatem cardinalium Romanique senatus consilium illinc discedens proficiscitur, de catalogo Romanorum pontificum nomen ipsius deletur:" ita de eo Richardus : de clero etiam Romano eum subsecuto insuper etiam adjiciens, “ B. Cyriacum duo sequuntur cardinales, Pontius et Petrus: quorum unus Petrus Vincentius dicebatur; quia binominis erat. Sequuntur et illos diaconi duo, Kalixtus et Kilianus. Horum prior filius erat sororis Cyriaci papæ, et alter cognatus. . Proficiscuntur cum eis subdiaconi tres: Ambrosius, Justinus atque Christianus. Sequebatur similiter eum B. Florentius, ecclesiæ Romanæ archidiaconus; qui et ipse cognatus fuit ejusdem apostolici.”

Reges etiam undecim enumerat idem, qui se virginibus comites adjunxerunt; catalogo eorum brevi hoc præfixo proæmio : “ Nunc de regum quorundam serie quæ nuper sunt cælitus revelata narremus ;" et parili hoc subjecto epilogo: “Nos itaque veritatem diligentes, puræ veritatis tramitem incedentes, revelata scribimus; falsitatis ambaginem prorsus detestantes. Erant enim regum regna modica: sicut in libro regum legitur eorum quos nos habemus certe nullo, quia triginta duo reges contra tres ad bellum venerant præparati :" Ursulanorum horum regum I. Olofernes nominatur, sponsus ipsius Ursulæ. “ Hoc autem nomen Olofernes,” inquit sapientissimus author, " nequaquam illi est proprium; sed propter virtutem animi multam et corporis pulchritudinem ita est cognominatus: quem domina Elizabeth Ethereum vocat.” II. Oliverus, per sponsam suam virginem Olivam conversus; quæ magni regis Cleopatri erat filia, qui patruus extitit Ursulæ patris. III. Crophorus, regis Pinnosi filius, Ursulæ cognatus. IV. Lucius, pater Jotæ virginis, Ursulæ cognatus. V. Clodoneus; per filiam Eugeniam ducissam et maritum

ipsius ducem Alexandrum conversus. VI. Canutus; qui regnum uni filiorum suorum Carolo relinquens, peregre profectus est. VII. Pipinus, Ursulæ consanguineus. VIII. Odulphus, dicti regis Pipini filius. IX. Anitus; filias duas secutus, Columbam et Cordulam. X. Firanus : filiam Sibiliam et tres illius sorores secutus. XI. Refridus rex Danorum ; per uxorem Olivam filiam ducis Saxoniæ conversus.

Præter hos etiam, ut scribit Richardus: “ Rex Bonifacius jam ante paganus cum filia Bonifacia virgine religiosissima aderat. Rex etiam Laurentius, jam ante paganus atque Christianorum inimicus, sævus tyrannus, postea nutu Dei correptus mirabiliterque conversus ex lupo agnus efficitur. Qui sponsam suam sequitur Resiudem virginem beatissimam, regis Corchaniæ filiam de Hibernia. Denique et ipsam reginam Resiudem sponsæ suæ matrem, cum duabus reginis Eustora et Magmora, secum ducebat; quarum una erat soror ipsius. Affuerunt adhuc plures tam de Hibernia quam de cæteris regnis principum filiæ, regum et ducissarum et comitissarum. Quin et parvulas lactentes fere ad quingentas adfuisse refert: de virorum etiam numero addens: “ Audemus sane confirmare, uti paulo ante divinitus est revelatum, plusquam trecentos esse viros in illarum comitatu : quorum ducenti et pauci plures cum eis voluntarie martyrii palmam subierunt. Præ numerositate vero virginum multarum nulla in passione illarum fit mentio matronarum aut virorum.” Et post, “ Personarum sublimium atque virorum qui in earundem beatissimarum fuerunt virginum societate interempti numerus erat aliquantulum plus quam ducentorum: sic enim duobus constat cælitus esse revelatum. Fuerunt etiam inter eas matronæ, quæ de virginum illarum non erant numero, plus quam ducentæ.” Ita Richardus Præmonstratensis: non multo plures quam duodecies mille omnis generis in universa turba hac ratione dinumerans.

Verum“ in vita S. Achabii et sociorum ejus (XXII. Junii, in postrema Surii recognitione typis excusa) ex antiqua Coloniensium traditione refertur, in hoc sacro coetu facile quatuordecim millia SS. martyrum utriusque sexus

ас

promiscuæ multitudinis extitisse :" ut in Ursulana sua historia monuit Coloniensis Jesuita. At Guilielmus Caxtonus, vel quicunque fuit legendæ aureæ anno MDXII. Londini excusæ Anglicanus interpres, Coloniæ accepisse se ait, cum undecies mille virginibus etiam quindecies mille viros passos fuisse : ita ut martyres in universum viginti sex millia numerarentur. Nam vulgarem illum virginum numerum ita religiose retinendum censuit Guilielmus, ut quum ultra undecim millia virginum nobilium, ex infima gente creatis, in Britannicak quidem Galfridi historia sexaginta, in Malmesburiensis vero monachi eulogio octo chiliadas numeratas invenisset; ipse inferioris generis octo, nobilioris autem tria tantum millia in Anglicano suo chronico reponere minime dubitaverit. Sed ne ipsum quidem undecim millium numerum breviarii et martyrologii Romani emendatores exprimendum putaverunt; ut tantæ virginum multitudinis mentio prorsus omitteretur, consultius esse rati. Indeque ad Octobris diem vigesimum primum ubi prius legebatur; In Colonia Agrippinensi natale sanctarum undecim millium virginum, quæ pro virginitatis constantia martyrio vitam consummaverunt;" jam in Romano martyrologio legimus, “ Apud Coloniam Agrippinam natalis sanctarum Ursulæ et sociarum ejus : quæ pro Christiana religione et virginitatis constantia ab Hunnis interfectæ, martyrio vitam consummaverunt, et plurima earum corpora Coloniæ condita fuerunt."

Eadem prudentia virginum numerum silentio involvendum censuit etiam Hector Boethius: quim, earum historia temporibus Attilæ reservata, de Athirconis (cujus ante Ursulana hæc proxime ex eo meminimus) filio Findoco rege narrare pergit: “Floriano" imperante Romanis occisum eum esse, atque in agro haud procul ab Euonio, Christianorum sepulturæ sacro, conditum, parentalibus sacris Christiano more rite peractis:" Floriani vero bi

* Supra, cap. 8. ut et apud Matth. Florilegum, ann. 302. | Eulog. historiar. lib. 5. m Boeth. Scotor. histor. lib. 7. fol. 123. a. u Id. lib. 6. fol. 91. b.

« AnteriorContinuar »