Imágenes de páginas
PDF
EPUB

gida et alia sancta virgo nomine Daria, colloquentes invicem de Christo, non senserunt noctem. Ubi enim Sol justitiæ Christus præsens fuit, nihil tenebrosum erat. Sed S. Daria oculis a nativitate orbata erat: quæ ait ad S. Brigidam, Domina, benedic oculos meos; ut valeam mundum videre, sicut desidero. Tunc S. Brigida oculos ejus benedixit, et statim aperti sunt; et respexit mundum. Et ait S. Daria ad beatam Brigidam: Iterum, mater, reclude oculos meos, quanto enim mundo absentior fuerit homo, tanto præsentior Deo erit. Et signans S. Brigida oculos ejus; reclusi sunt, sicut ipsa rogavit."

Verum nominis Kildariæ originem neque ab hac neque ab Ursulana illa Daria, sed a quercu vel robore (quod lingua Scotorum, sive Hibernorum, Dear appellari etiam a Beda" est notatum) anonymus ille repetit: de Brigidæ adventu in patriam suam, Lageniæ nempe provinciam, in qua a patre Dubtacho genita est (natam enim illam "in villa Fachayrd, quæ est in provincia Ultonum et regione quæ dicitur Conayll Murthemni," idem° jam dixerat) ita scribens: "Dum venisset gloriosissima virgo Brigida ad patriam suam; cum magno honore et totius provinciæ gaudio suscepta est. Et cella assignata est ei illico, in qua ipsa Dei sancta mirabilem vitam deinde duxit. Ibi magnum monasterium plurimarum construxit virginum: ibique maxima civitas postea in honore beatissimæ Brigidæ crevit, quæ est hodie metropolis Laginensium. Illa jam cella Scotice dicitur Cyll-dara: quod sonat Latine, cella quercus. Quercus enim altissima ibi erat, quam multum sancta Brigida diligebat:" indeque ab alio vitæ ejusdem scriptore civitatem S. Brigidæ nominatam Cellam roboris invenimus.

Sed Glastoniensibus Dariæ suæ, sive virginis sive viduæ, reliquiarum tertiam partem relinquamus: num Ursulæ vero corpus satis plene illi habuerint, Colonienses viderint; qui in Ursulana ecclesia et caput (quod Bergomenses etiam in Augustinianorum suorum eremitarum

n Bed. histor. lib. 3. cap. 4.

P Vit. Brigid. lib. 2. cap. 1.

o Vit. Brigid. lib. 1. cap. 6.

Jacob. Philip. Bergom. in supplement. chronicor. lib. 9. ann. 453.

conventu habere se credunt) et corpus ejus adhuc penes se superesse jactitant: siquidem hic "asservantur in tribus argenteis deauratis gemmisque pretiose vestitis ac summo altari incorporatis tumbis tria corpora; videlicet S. Cyriaci pontificis, S. Ursulæ, et S. Conani ejus sponsi quem alii Ethereum nominari volunt: quorum capita, mediis argenteis statuis inclusa, in aurea camera seorsim, cum multis aliis primariis capitibus, reverenter sub firma clausura custodiuntur." Refert hoc in sacrario suo Agrippinæ Erhardus Winheimius: de aliis quoque ejusdem generis Kaunλious in aurea illa camera a se conspectis porro adjiciens : "Vidi in hac camera, revera aurea, telum quo S. Ursula transfixa fuit. Item annulum aureum simplici opere, quo eadem sancta a sponso suo subarrata fuit. Item eburneas affabre factas cistulas, in quibus reliquiæ quas Roma secum attulit, et quæ ad regalem muliebrem mundum pertinent, ipsaque in itinere usa fuit, continentur. Bibi etiam inibi ex una hydria, in qua Christus in Cana Galilææ aquam in vinum convertit:" de qua tamen, an metretas illa caperet binas vel ternas, unice securum fuisse arbitror.

Addantur his et belli isti versiculi, quit ad Ursulani templi leguntur introitum :

Hæc est basilica excellens honore,

Ubi gens Hunica magno cum furore
Virgineos stravit choros.

Et intra ædem consimiles, ad Cyriacum pontificem :

Clemens Ciriace papatum renuis;

Ad nutum Ursulæ decedens strenuus
Triremibus ad Ubios.

Et ad sponsum Ursula Ethereum :

Dive Etherie digne fers annulum;

Nobilis Ursulæ optans connubium,
Consummatum Agrippinæ.

Quibus omnibus Elizabethæ" abbatissæ Sconaugiensis,

r Sagittæ ictu interiisse seipsa affirmat Ursula: si quæ fides revelationibus Elizabethæ et Richardi Præmonstratensis sit adhibenda.

Johan. cap. 2. ver. 6.

st Petr. Cratepol. in Coloniensium archiepiscop. catalogo, num, 4.

ceu canonizatæ virginis, revelationes eam conciliarunt fidem ut hanc ipsam ecclesiam non alio quam revelationum titulo inde insignitam fuisse, vulgari sermone perhibe

atur.

Quam nihili vero et Elizabethæ, quantumvis canonizatæ, revelationes et Coloniensium traditiones hasce Cæsar Baronius fecerit; ex censura illa apparet, quam secundo ecclesiasticorum suorum annalium tomo inseruit: "Non" audiendi penitus recentiores quidam, qui post Pontianum introducunt Cyriacum quendam Romanum pontificem, cujus nulla prorsus extat mentio in serie Romanorum pontificum a Latinis descripta (uti in libro de Romanis pontificibus, vel apud Optatum Milevitanum, vel Augustinum, aut Cresconium, aliosve indices Vaticanos) nec apud Græcos, ut Eusebium, Nicephorum chronographum, vel alios : adeo ut ne digna quidem sit quæ pluribus confutetur sententia; quippe quæ nulla penitus nitatur ratione, vel testimonio antiquorum, ex commentitiis tantum actis martyrii sanctarum Ursulæ et sociarum petita:" pluribus etiam figmenta ista Gobelinus Persona, decanus Bilefeldensis, ante annos ducentos refutavit; præter libri pontificalis et Eusebii altissimum de Cyriaco silentium, his etiam productis argumentis.

"Illi qui dicunt istum Cyriacum cum virginibus profectum, dicunt quod pater B. Ursulæ fuerit rex Britanniæ, et pater sponsi ejus fuit rex Angliæ. Sed regnum Angliæ nondum ortum erat: nec etiam Sicilia adhuc regnum erat, nec erat aliqua civitas adhuc Constantinopolis nominata; de quibus omnibus prædicti fabulantes aliquos homines vel fœminas in virginum prædictarum comitatu fuisse asseverant. Et finaliter, non est verisimile Christianos illis temporibus ita publice urbem Romanam potuisse visitasse in tanta comitiva: cum necdum solitum erat ean

u Vid. Winheim. sacrar. Agripp. num. 9. pag. 85.

3. c.

Baron. ann. 237. sec. 11. Vid. et notat. in Roman. martyrolog. Januar.

* Id primus, ni fallor, dixit Vincentius in speculo historial. lib. 20. cap. 10. et post eum Jacobus Januensis, in legenda aurea, cap. 154. Antoninus in chronic. tit. 11. cap. 8. sec. 7. et Petrus Equilin. lib. 9. cap. 17.

dem urbem, paucas adhuc habentem ecclesias, pro indulgentiis visitari; nec etiam aliquis imperator fidem Christi adhuc susceperat. Sed error iste surrexit, ut dicitur, de quadam fœmina, nescio an inclusa vel monacha, quæ erat apud Sconowgiam temporibus Friderici primi, circa annum Domini MCLVI. quæ asseruit talia et multa alia sibi revelationibus divinis patefacta: cujusmodi revelationes assertas ego perlegi, et in multis contrariantur libris chronicis et historiis. Unde quædam ad impugnandum, seu verius ad elucidari provocandum, hujusmodi erroris caliginem collegi; quæ Coloniam examinanda destinavi. Et licet plures viri solennes et magnæ reputationis illa perlegerunt; tamen solutionem eorum, quæ contra supradictas assertas revelationes, in quantum historiam virginum prædictarum contingunt, allegavi, obtinere non valebam." Hæc ille, in Cosmodromii sui capite decimo quarto, de Antero etiam statim subjiciens: "Antherus natione Græcus, sedit mensem unum dies viginti et quinque. Et eo tempore Maximus et Africanus Romæ consules fuerunt: ut patet in epistola sua, quam ipse Antherus Toletanæ provinciæ episcopis direxit. Et in assertis revelationibus prædictis fœmina supradicta dicit, quod Maximus et Africanus consules supradicti scripserunt ad quendam Julium cognatum suum, tunc principem Hunnorum, ut undecim millia virginum morti traderent, quando ad partes Germaniæ redirent. Sed consules illi habuissent potestatem virgines illas Romæ occidisse, cum eo tempore persecutio fervebat in urbe ; ita quod ipse Antherus papa pro fide Christi occisus est, ut scribit Damasus papa in libro suo: nec etiam gens Hunnorum adhuc cognita fuit partibus Germaniæ vel Italiæ."

Jacobus Philippus Bergomensis Maximum et Africanum Romanæ militiæ principes fuisse ait: et licet in aliis Elizabetham fere sequatur, in temporis tamen ratione ab ea discedendum sibi putavit, Attila militibus virginum cædem attribuens: "Ursulam virginem et martyrem," inquit ille",

y Hæc Anteri epistola in libris editis nullam habet vroуpapny, sed successoris Fabiani habetur alia, data Kalend. Jul. Maximino et Africano consulib. Philip. Bergom. de claris mulierib. cap. 134.

"illustrissimæ originis et celebris ingenii fœminam Britannicam, in anno Domini quinto et quinquagesimo supra quadringentesimum, cum undecim millibus promiscui sexus Christianis, qui omnes virginum nomine appellantur, apud Coloniam insignem Germaniæ urbem, ab Hunnis Scythisque impurissimis, scelestissimis, sylvestribus populis, sub Attila rege militantibus, gloriosissimum martyrium pro Christi nomine pertulisse compertum est:" et post: "De hujus sanctæ virginis sociarumque passionis temporibus, quædam fuit apud illustres historiarum scriptores ambiguitas cum sint qui dicant illam passam fuisse temporibus Alexandri Romanorum principis; qui desiit regnare in anno salutis nostræ sexto et trigesimo supra ducentesiSed ratio non patitur, ut tali tempore passa fuerit beata Ursula; quum tunc Sicilia regni titulum non haberet, neque Byzantium: sed verius, eam passam tempore supra præmisso."

mum.

Similiter et Jacobus de Voragine, Januensis sive Genuensis episcopus: pro quo, ne ejus nomine, quod aureæ legendæ prodigiosa figmenta infame fecerant, notationes suas in martyrologium pollueret, Claudium de Rota Baroniusa nominare maluit: "Passæ sunt anno Domini CCXXXVIII. Ratio autem temporis, ut quibusdam placet, non sustinet quod hæc tali tempore sint peracta. Sicilia enim tunc non erat regnum, nec Constantinopolis: cum hic fuisse dicatur cum virginibus harum reginas. Verius creditur, quod diu post Constantinum imperatorem, cum Hunni et Gothi sæviebant, tale sit martyrium celebratum: tempore scilicet Marciani imperatoris, ut in quadam chronica legitur, qui regnavit anno Domini CCCCLII." Et Antonius Bonfinius", "Sedente Anthero pontifice maximo, et imperante Maximino, quamvis hæc gesta annales quidam referunt; ratio tamen temporum

a Baron. notat. in Roman. martyrolog. Octob. 21. et eum secuti Petr. Ribadeneira in vitis sanctorum Hispanice edit. et Thom. Dempsterus, histor. ecclesiast. Scotor. lib. 19. pag. 654.

b Jacob. Januens. legend. aur. cap. 154. cura Claudii de Rota edit. ann. 1536. c Hungarica historiæ decad. 1. lib. 5.

« AnteriorContinuar »