Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Scotichronico legitur : “ Cum idem rex in finibus Adtholiæ et Ergadiæ hostes fugiendo cum suis latitaret; quarto Idus Augusti apud locum quendam qui dicitur Dalry iterum victus est et in fugam conversus:" quod a Georgio Buchanano sic est expressum: “ Cum in Atholiam venisset, ac illinc in Argatheliam tenderet, patefacto Cuminiis ejus consilio, in loco qui Dalree vocatur, hoc est ager regius, ex itinere prælium inire coactus est." Locus enim ille positus fuisse videtur in finibus Argatheliæ : de qua, ex Mariani Scoti švekdórois, Ranulphus Cestrensist ista retulit: “ Apud Argail applicuerunt Scotti qui et Hibernienses, quod sonat Latine Margo Scottorum"; eo quod Scotti ibidem applicarent ad faciendum damna Britannis, vel quia locus ille proximior est Hiberniensibus ad applicandum."

Jam si cum Scoto-Hibernis nostris Fergusii regnum ad finem quinti post Christum seculi referamus: una cum colonia, fidem Christianam, qua B. Patricius cum discipulis suis Hibernos jam imbuerat, in Dalriedam Albanicam inductam ab eo fuisse, etiam consequetur. At Ninius Britanmus “ Scotos venisse scribit ad regiones Dalrietæ, in tempore quo regnabat Brutus apud Romanos, a quo "consules esse cæperunt:" hoc est, plus quam quingentis ante Christi nativitatem annis. Scoto-Britannorum vero historici annis ante natum Christum CCCXXX. sub Fergusio I. Ferquardi filio suos in Albaniam advenisse, posteaque ex insula pulsos a Romanorum legato Maximo, ducente Fergusio II. Erci filio sub initium quinti post Chris. tum seculi eo rediisse ; atque anno salutis CCIII. sub Victore Romano pontifice religionem Christianam suscepisse scribunt: de cujus conversionis tempore, a Johanne Fordono et Johanne Majore producuntur etiam vulgares illi versiculi :

Christi transactis tribus annis atque ducentis,

Scotia Catholicam cæpit inire fidem.

• Buchanan. rer. Scotic. lib. 8. in rege XCVII. i Polychronic. lib. 1. cap. 58. u Vid. Camden, in Scotia, pag. 682. et 706. w Fordon. Scotichronic. lib. 2. cap. 35. * Major, de gest. Scot. lib. 1. cap. 14.

Severi imperatoris anno septimo, Fordonus quidem Victorem episcopatum iniisse, Major autem Scotos fidem cepisse significat. Circa nonum Severi annum, qui a Calendis Juniis anni Christianæ nostræ epochæ CCI. deducitur, Victori successisse Zephyrinum docet Eusebiusy. Si igitur sub Victore facta est hæc conversio; ad annum Domini CXCIX. vel CC. utriusque enim partem septimus Severi annus occupat, referenda potius fuerit, quam ad CCIII. quo Zephyrinum, non Victorem Romæ sedisse compertum est. Eum tamen annum, ut Scoticorum auctorum unanimi consensu comprobatum, Dempsterus nobis commendat: quem et Victoris ultimum fuisse ex Fordono colligit; cujus ille de hac conversione narrationem istam recitat:

“ Johannes Fordonus” putavit Paschasium quendam Siculum prima Christianæ pietatis rudimenta mandante S. Victore in Scotia nunciasse, et tyrocinia fidei fecisse. Id probat ex veteri codice basilicæ Lismorensis, quæ omnium Scoticarum prima habebatur. Addit idem, nullum unquam populum leviori opera ad Christum esse conversum : ac tantum fuisse ad sacros doctores concursum, ut baptizando populo sacerdotes deessent. Ab eodem etiam est traditum, hunc Paschasium relictis in Scotia sociis, qui rudem adhuc Christianorum rituum populum impensius sacra docerent, Romam rediisse, et regis Donaldi nomine sanctissimo pontifici gratias egisse de tam singulari beneficio accepto: sed antequam ille appelleret, ex hac vita Victor migraverat, et successor datus erat Zephyrinus : ut appareat manifesto, Victoris ultimo anno Scotiam ad fidem conversam.” Atqui in iis, quibus ego sum usus, Johannis Fordoni exemplaribus extabat istorum nihil: ut de horum fide perinde ego addubitem, ac de iis quæ ex anonymo illo Lismorense et breviariis nescio quibus idem Dempsterus alibi retulit: ex his quidem, quod Dornia in Sutherlandia duodecimo die Decembris memoria celebretur Paschasii ; “ qui ad S. Victorem papam. a Donaldo rege missus orator, doctores Christianos impetravit;" ex hoc autem, quod contra ritus Paganos unum, et institutionis ad neophytos Scotos librum alterum ille scripserit.

y Euseb. in chron. ct lib. 5. hist. eccl. cap. 27. 2 Dempster. apparat. ad hist. Scot. lib. 1. cap. 6. a Id. in Menologia Scotico, Decemb. 12.

Sed misso hoc Paschasio; quæ de Donaldo rege et hujus temporis Scotis Christianis, Hector Boethius literis mandavit videamus: “ Talem dederat ei animum pacis princeps et author Christus Dominus, quod veræ pietati aspernato malorum dæmonum cultu sese addixerit. Nam Severo imperante Romanis, apud Victorem pontificem maximum, qui quintusdecimus post Petrum Ecclesiæ præfuit, per legatos obtinuit, ut viri doctrina et religione insignes in Scotiam ab eo missi, se cum liberis et conjuge Christi nomen profitentes baptismate insignirent. Regis exemplum Scotica nobilitas secuta, aversata impietatem Christique religionem complexa, sacro fonte est abluta. Fuit annus ille quo Scoti ad lumen veræ pietatis, Dei optimi maximi benignitate, vocati sunt et recepti; ab eo qui primus fuit humanæ salutis, tertius supra ducentesimum," &c.

“ Donaldus præter hæc primus omnium Scotorum regum, ut in nostris annalibus proditum est memoriæ, nummum argenteum aureumque signavit: una parte salutiferæ crucis, altera sui capitis effigie expressa; quo susceptæ a se primum inter Scotos reges Christianæ pietatis memoriam ad posteros propagaret. Moritur tandem, religiosis et urbanis operibus clarus, vicesimo primo anno quam Scoticarum rerum fuerat potitus: Christianoque more, sacerdotibus, qui tum sacram rem inter Scotos tenebant, persuadentibus, in agro Christianorum sepulturæ multis et piis precationibus, ut fieri solet, dicato conditur. Quo prope tempore Alexander (tulit et is Severi nomen ut honoratior haberetur) Romanum tenebat imperium. Incepere nostri tum primum sacras colere literas, sacerdotibus præceptoribus, quos Victor Pontifex maximus ad Christi dogma propalandum in extremam miserat Albi

Þ Dempster. in hist. eccl. Scot. lib. 15. num. 1016. c Boeth. Scot, hist. lib. 5. sub finem.

onem. Restabant tamen non pauci malis dæmonibus sacrificandi ritus: quos Donaldus rex, nullis suasionibus, nullis adhortationibus sacerdotum, nec ulla vi potuit abolere; sed nec etiam Ethodius, qui secundum Donaldi exitum Scotorum tenuit imperium.”

Hæc Boethius: quem etiam in Scotiæ descriptione secutus Paulus Jovius, Donaldum ait,“ primum

primum e Scotis regibus Christianæ religionis sacra suscepisse ; primumque in Scotia, quum venalia in humanos usus aliarum rerum permutationibus, aut aliunde importata pecunia, in foro et nundinis emerentur, aurum et argentum Scotica nota percussisse.” Sed miratur Baronius, “ tantad hæc antiquiorem Scotum chronographum Marianum prorsus ignorasse, et Bedam illis propinquum penitus latuisse:" nec desunt qui ad Hiberniam, quæ antiqua Scotia fuit, totam conversionis hujus historiam transferendam esse existiment: a quibus non multum dissidere videntur et illa Thomæ Bozii: “ Tradunte in Scotia, quæ tunc erat Hibernia, Christi cultum disseminatum eodem tempore, quo in Britannia, sub annum scilicet CCIII. Victore sedente.”

Dempsterus® Donaldum regem fideli opera Fulgentii (quem Britannica: historia Fulgenium vocat) hic usum narrat : ita de illo scribens: “Fulgentius cognomento Audax sub Donaldo I. rege magna ingenii fama vigebat: siquidem rex ille Septimio Severo Augusto, qui Eboraci in Anglia obiit, contempto, et religionem pietatemque amplexus Christianam, æs, aurum atque argentum primus signavit, usus fideli Fulgentii opera, qui scripserat :

De fide Christi, librum unum, quod opus utinam hodie extaret: haberet

certe Scotia, quo fervorem et antiquitatem fidei receptæ ostentaret ; paucis Europæ regnis cessura, permulta vero superatura. Meminit indiculus ano

nymi.
De Romanorum injuriis, librum unum.
De vindicanda libertate, librum unum.
Orationes, librum unum.

d Baron. annal. tom. 5. ann. 429. sec. 2.
e Bozius, lib. 8. de signis eccles. cap. 1,

Dempster. hist. eccles. Scot. lib. 6. num. 547. & Supra, pag. 110.

Epistolas, librum unum; susceperat enim causam Britonum contra libidinem

Romanorum defendendam, et suppetias non modo scriptis, sed gladio ei

genti tulit, missus a Donaldo 1. Scotiæ rege. Ad Donaldum Scotiæ, et Thelargum Pictorum regem, et proceres Britonum,

librum unum. Obiit in acie graviter vulneratus a Septimio Severo imperatore anno CCXI. Hunc stupidissimus bipedum nullo authore adducto Johannes Pitseus Anglum non erubescit facere; cum Scotus suppetias a rege suo destinatas in Angliam duxerit, ut suo sanguine eam a servitutis contumelia vindicaret. [Annales nostri, Scotichronichon, libro tertio, capite decimo quarto.] Præclara sane ab ingratissima bellua Scotis gratia relata.”

Verum non ita stupidus Pitseus fuit, ut Anglos, qui Dempsteri perpetuus stupor est, antiquioribus hisce temporibus incoluisse putaret Britanniam: ideoque “Fulgenium" sive Fulgentium non Anglorum, sed regio Britannorum sanguine ortum fuisse" scripsit; ipsos Scotorum historicos (quicquid contra Dempsterus ogganniat) auctores hic secutus : " Fulgentiusi vir nobilis, veteri Britannorum regum prognatus sanguine :" inquit Hector Boethius. Et Johannes Leslæus : “ Fulgentiusk Britannus vir nobilis, suæ gentis servitutem non ferens, Scotis Pictisque in belli societatem ascitis, Romanos variis cladibus affecit." Et licet Fordonus in Scotichronico consulem sive ducem Britonum Albanensium Fulgentium fuisse dixerit : Britones tamen illos a Pictis et Scotis Albanensibus distinxit apertissime: “Quasi totaliter," inquit ille, "ab australibus boreales divisi sunt Britones, atque seipsos ad invicem ubique consumentes. Scoti siquidem cum Pictis more solito crebris irruptionibus propinquas eis Fulgentii partes vastando dilacerant, prædas innumeras abducentes. Quod utique Fulgentius ut undique bello impeteretur non sustinens, fædus cum Scotis ad tempus iniit: et ex pacto pace firmata, Britones socios toto conamine Romanorumque patricios, qui patriam eo tempore regebant, invasit.” Quicquid enim hodiernæ Scotiæ inter Twedæ fluminis ostia et

h Pits. de Britann. scriptorib. num. 23. i Boeth. Scot. hist. lib. 5.

Leslæ. de reb. gest. Scotor. lib. 3. in rege XXVII.

« AnteriorContinuar »