Imágenes de páginas
PDF
EPUB

adiens murum præordinatis machinis, custodibus vel fuga lapsis vel occisis, funditus evertit." De quo Grimo vel Graimo videri possunt quæ ex Veremundo Hispano Hector Boethius' retulit. Nam quod idem Hector tertiam hanc, de qua diximus, Britannorum cladem et post tertium Aetii consulatum (quem anno Domini CCCCXLVI. ab eo gestum constat) et annod tamen Christi CCCCXXXVI. factam narrat; pugnantia loqui se non vidit. In quo ab Ethelwerdo quoque est erratum, qui ad annum CCCCXLIX. calamitatem illam retulit; quam ante tertium Aetii consulatum contigisse, ex Gilda et Beda certo constat.

Alii

Temporis autem proxime subsecuti historiam breviter sic enarrat Beda in suo chronico: "Mittiture epistola lachrymis ærumnisque referta ad Aetium III. consulem, vicesimo tertio Theodosii principis anno, petens auxilium ; nec impetrat. Interea fames dira ac famosissima profugos infestat: qua coacti quidam hostibus dedere manus. de montibus, speluncis ac saltibus strenue repugnabant, ac strages hostibus dabant. Revertuntur Scoti domum, post non multum tempus reversuri. Picti extremam insulæ partem tum primum et deinceps inhabitaturi detinent:" et Paulus diaconus, in continuatione Eutropii: "Britanni, cum rursus Scotorum Pictonumque incursionibus premerentur, mittunt Aetio epistolam lachrymis ærumnisque refertam; ejusque quantocius auxilium efflagitant. Quibus cum Aetius minime annuisset, eo quod contra viciniores hostes occupatus existeret: quidam Britannorum strenue resistentes, hostes abigunt; quidam vero coacti hostibus subjiciuntur. Denique subactam Picti extremam ejusdem insulæ partem, eam sibi habitationem fecere: nec ultra exinde hactenus valuerunt expelli."

Mitto Mariani Scoti et recentiorum testimonia: sufficiat Gildæ vetustissimi Britannorum scriptoris, ex quo et sua Beda hausit, unicum illud: "Revertuntur ergo impudentes grassatores HIBERNI domum; post non longum tem

b Boeth. Scotor. histor. lib. 7. fol. 117. b. Vid. et fol. 124. b. 126. a.
e Id. ibid. fol. 126. b.
d Ibid. fol. 128. a.

e Vid. supra, cap. 12. op. tom. 5. pag. 424.

f Al. multam.

poris reversuri. Picti in extrema parte insulæ tunc primum et deinceps requieverunt; prædas et contritiones nonnunquam facientes :" In quo observandum; I. Pictos in aquilonari parte insulæ tunc primum et deinceps non quidem simpliciter habitavisse, sed requievisse, id est, (ut ego interpretor) a terræ Britannica vastatione et dirissima, quam antea descripserat Gildas, depressione cessavisse. Quanquam enim prædas et contritiones nonnunquam fecisse eos subjiciat; nihilo secius tamen inducias desolato populo factas, et quievisse vastitatem, sive, ut Beda explicat, cessavisse vastationem hostilem, in verbis proxime sequentibus aperte profitetur. II. Scotum Hiberniæ indigenam fuisse: ut recte ad locum hunc a Polydoro Vergilio est notatum. Unde qui Gildæ hic Hiberni, a Beda in chronico eandem historiam ex Gilda repetente Scoti, ut vidimus, sunt appellati. III. Post tertium Aetii consulatum et annum Domini CCCCXLVI. rediisse Scotos in Hiberniam suam, indeque post non longum tempus reversos, sedem rursus in boreali Britanniæ parte posuisse. Quod quidem Fergusii opera factum fuisse existimatur: cujus principatus a Scoto-Hibernis tertio Aetii consulatu posterior, rationibus Gildæ et Bedæ convenienter, constituitur; licet Scoto-Britanni eo antiquiorem fuisse opinentur.

In vita enim B. Patricii, quem post annum morti Fergusii in vulgatis Scoto-Britannorum chronicis assignatum Hibernis evangelium prædicare cœpisse liquet, de eodem Fergusio leguntur ista: "Duodecimh fratres patre defuncto recenter, qui dominabatur in Dalredia, ad hæreditatem inter se dividendam in unum convenerunt: suumque germanum minimum nomine Fergusium habentes despectui, a portione quæ illum contingebat exsortem et inanem dimiserunt. Adolescens igitur ille precabatur S. Patricium, ut se, suarum obtentu precum, efficeret paternæ hæreditatis participem: promittens se daturum Ecclesiæ Dei construendæ atque sustentandæ suæ portionis partem potiorem. Pontifice vero sancto pro eo exorante atque

Bed. histor. ecclesiast. lib. 1. cap. 14.

Jocelin, vit. Patricii, cap. 137. cod. impress. 138, MS.

negotium illius perorante, fratribus suis annumeratus Fergusius, competentem sibi paternæ possessionis portionem percepit: cujus medietatem meliorem sanctissimo præsuli ad ædificandam ecclesiam obtulit. Quam sanctus, ne suam interventionem vendidisse videretur suscipere renuit: sed Olcano illam conferri jussit. Sanctus autem Olcanus infra territorium sibi collatum, in loco qui dicitur Derkelan1, ecclesiam ædificavit : ibique factus episcopus, in sanctitate et justitia perseverabat. Sanctus vero Patricius prædictum benedixit Fergusium: et voce prophetica dixit ad illum: Licet hodie videaris humilis, et despectus in conspectu fratrum tuorum; eris in brevi princeps illorum omnium. De te optimi reges egredientur ; qui non solum in terra propria, sed etiam in regione longinqua et peregrina principabuntur: Elapso non magni temporis spatio Fergusius, juxta viri Dei vaticinium, principatum in tota illa terra obtinuit: semenque illius per multas generationes in ea regnavit. Ex ejus stirpe processit strenuissimus Edanus filius Gabrani, qui Scotiam, quæ dicitur Albania, subegit, et alias insulas: cujus in ea regnat adhuc successiva posteritas." Ita in Patricii vita Jocelinus.

De eodem Fergusio, Edani sive Aidani illius, cujus alibi a nobis facienda mentio, proavo, in Hibernicis Tigernaci annalibus, sub pontificatu Symmachi, qui anno Domini CCCCXCVIII. post Patricii nostri obitum sexto, Romanam conscendit cathedram, consimiliter annotatum invenimus: "Feargus mor mac Earca (id est; Fergusius magnus, Erci filius) cum gente Dalraida partem Britanniæ tenuit; et ibi mortuus est." Qui lingua Hibernica tum monarcharum et provincialium Hiberniæ principum tum Albaniæ regum synchronismos delineavit non novitius author, ab Ochano prælio in quo Ailill Molt Hiberniæ monarcha occubuit, annos viginti dinumerat ad sex filiorum Erci adventum in Albaniam : quorum duos Ængusos sive Æneas, duos Loarnos, et duos Fergusios dictos fuisse notat. Et quidem Crimthainum Laginensium, regem," in gravi bello Oche in regione Midi occidisse Ailill Molt

VOL. VI.

Ita MS. sed impress. Derkan rectius.

L

regem Hiberniæ," ex scriptore vitæ Kiarani Saigrii; atque anno CCCCLXXXIII. pugnam illam commissam fuisse, ex annalibus Ultoniensibus didicimus. Qua ratione, anno DIII. Fergusius cum fratribus in Albaniam venisse dicendus esset: quod cum Tigernaci calculo probe convenit.

Erci sive Erici hujus patrem Ethach, Hibernis Eachagh Munremar appellatum, recentiores Scotorum historici Eugenii regis a Maximo legato interempti fratrem fuisse affirmant. Sed author vetustior, a Camdenok citatus, non ab illa dubia superiorum regum stirpe, sed ab alia origine Fergusii genus repetit: "Fergus," inquit, "filius Eric fuit primus qui de semine Chonare suscepit regnum Albaniæ, a Brun-Albain ad mare Hiberniæ et Inchgall'. Et inde reges de semine Fergus regnaverunt in Brun-Albain sive Brunhere, usque ad Alpinum filium Eochall." Cum quo consentiunt et veteres nostræ genealogiæ Hibernicæ, quæ Fergusium hunc deducunt a Chonare illo qui circa annum Domini CCXV. summum Hiberniæ principatum tenuit; filio suo Cairbri-rieda alias Eochaigrieda Dalriedæ, quæ ab eo nomen accepit, dominio post se relicto.

Dal-riedæ vero nomine Hibernis comitatus Antrimmensis tractus ille notus est, quem Route appellamus. Ejus limites a Boisio flumine usque ad crucem de Glandfinneaght, cujus in antiquis illis versibus Hibernicis, Patriciani testamenti titulum præferentibus, mentionem factam reperio, ad triginta millia passuum protendi, per literas mihi significavit nobilissimus Antrimmensis comes Ranulphus, nuper defunctus: ad id confirmandum vetere etiam hoc producto carmine Hibernico:

Obhraje da nejrghid ealta. go crois gleana fineachta azsın dalıjada na reann. gjodh be ar eolach ran fhearan.

Quod Patricius Dunkinus Latine ita reddidit:

Terra sita a Bosio fluvio, Dalræda vocatur,

Glensinnaght, quisquis novit, ad usque crucem.

Totam vero Dalreth sive Dalrede, cum insula Rachlyn

[blocks in formation]

vel Rachrin, illi objacente, Alano de Galway, a Johanne Anglorum rege et Hiberniæ domino concessam olim fuisse, ex archivism regiis in arce Londinensi asservatis constat: quum utramque nunc jure possideat hæreditario comes Antrimmensis Ranulphus, Ranulphi memorati filius; quem ex Anglia reversum, cum illustrissima sua conjuge, magni illius Georgii ducis Buckinghamiæ vidua, hoc ipso quo hæc scribebamus die in ædibus vicecomitis Mori Mellifontinis salutavimus.

Cum igitur Dalrediæ hujus Hibernicæ principem fuisse Fergusium Jocelinus, et cum gente Dalraida in Britanniam trajecisse testis sit Tigernacus: novam coloniam in oppositam Britanniæ partem traductam antiquæ suæ patriæ nomen retinuisse, veri videtur simillimum. Nam et Scotos Albienses suo tempore Dalreudinos dictos fuisse testatur Beda", licet is a Reuda duce nomen illud eos accepisse judicet: et Dalrietam ipsam quam incolebant regionem appellat ille, quio de Albaniæ divisione tempore Andreæ episcopi Cathenesii, circa annum scilicet MCLXXVI. libellum edidit; de Kinnadio sive Kennetho II. Pictorum debellatore ita scribens: "Kinnadius biennio antequam pervenit in Pictaviam, Dalrietæ regnum suscepit." Ubi ut uno Pictaviæ nomine Pictorum, ita Dalrietæ Scotorum primas in Albania sedes designavit: Cantiram videlicet, Knapdaliam, Lornam, Argatheliam, Brun-Albain sive Braid-Ailbain, cum vicinis insulis. Ad sinus enim Dunbritannici partem septentrionalem consedisse Scotos, atque ad australem ejusdem partem Britonum productos esse terminos, ex Beda certo constat: ut in Gallovidia' primas Albiensium Scotorum sedes collocare, aut in Dalrhea Cuninghamiæ oppido Dalreudinorum nostrorum vestigium indagare, inanis videatur esse operæ. Quanquam huc spectare non abnuerim, quod de Roberto Brusio in

m Patent. in dorso ann. 14. R. Johannis, membran. 3. num. 1. et ann. 17. membran. 5. num. 57.

n Bed. hist. lib. 1. cap. 1.

• Camden. in Scotia, pag. 682. et 706.

P Rog. Hoveden. et Gualter, conventriens. in annalib. ann. 1176.

Bed. hist. lib. 1. cap. 1. et 12.

r Vid. supra, pag. 105.

« AnteriorContinuar »