Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Sozimo, (Zosimum volebat dicere) Bonifacio I. Celestino I. Sixto III. Leone I. ridicula quædam et inter se pugnantia hic permiscens. Nam ut præteream, quo judicio, Arnoldum Pontacumi et eo recentiores alios secutus ille sit, qui Innocentium pontificem, quod patria Albanus fuisse diceretur, ex Italia in nostram Albaniam transtulerunt et Scotum fuisse conjecerunt; et qua temporum peritia anno CCCLXXIX. Julianum imperavisse sentiat: quam ridiculum illud, ut sex simul pontifices quasi uno anno Romæ sedentes inducantur? quod exilium anno CCCLXXIX. cæptum, et annis quatuor et quadraginta continuatum, in anno CCCCXXX. terminatum fuisse credatur ? quod Innocentius denique, qui anno CCCCXVII. vivere desiit, et Leo, qui non ante CCCCXL. pontificatum adiit (ut de intermediis episcopis taceam) Romæ sedisse existimentur, quum Fergusius Scotorum regnum administraret; quod tamen, ex Dempsteri sententia, et anno CCCCXXX. ille susceperit, et ultra novem annos non tenuerit? Ex aliorum vero quorundam sententia, ante annum CCCCXXXIX. Scotorum in Ergadia sive Argathelia regnum cæptum non fuisse, chronologici illi indicant versiculi, quos Scotichronico insertos reperi:

Bis bis centeno, quater et deca sed minus uno,
Anno quo sumpsit primos Egradia Scotos,

Ut referunt isti, fuit incarnatio Christi. Anno CCCCVII. occisok in Britannia a militibus Gratiano municipe ; “ ejus'loco Constantinus ex infima militia, propter solam spem nominis, sine merito virtutis electus, continuo ut invasit imperium, in Gallias transiit:" atque ita quicquid“ prius a Maximo tyranno in insula relictum fuerat militaris roboris exhausit. Anno sequente, Transrhenani" barbari adversus Constantinum in Gallia rebellantes, eo Britanniæ incolas redegerunt, ut ab imperio Romano deficerent, et Romanorum legibus non amplius obedientes, arbitratu suo viverent. Itaque Britanni, sumptis armis, et quovis adito pro salute sua discrimine, civitates suas a barbaris imminentibus liberarunt; ipso quoque imperatore Honorio, ut rebus suis consulerent, literis eos adhortante. Post urbem vero ab Alarico captam, et occisum Constantinum tyrannum,“ Honorium Britannico exercitu recepto confestim et insulam ad imperium retraxisse" scribit Sabellicuso. Romanos tamen Britanniam recuperare eo tempore non potuisse, auctor est Procopius: Bedaquoque et annalibus Anglo-Saxonicis, et Fabio Ethelwerdo idem attestantibus : quibus ex recentioribus et Blondum' addere liceat: qui, interfecto apud Arelatum Constantino tyranno, vacuam alias milite Britanniam Pictos et Scotos Albienses invasisse narrat, Britannosque parentes imperio magnis calamitatibus afflixisse: ut quum imploratus Aetius auxilium non daret, necesse illis fuerit cum Scotis ac Pictis fædera inire et a republica deficere.

i Pontac. et Genebrard. in chronic. Leslæ. de reb. gest. Scot. in fine reg. 40.

* Zosim. hist. lib. 6. Olympiodor. hist. in Photii bibliotheca, num. 80. Prosper, in chronico. Sozomen. hist. ecclesiast. lib. 9. cap. 11. Procop. rer. Vandalic. lib. 1. Vid. supra, pag. 120. et cap. 12. op. tom. 5. pag. 427.

I P. Oros. hist. lib. 7. cap. 40.
m Guil. Malmesbur. de gest. reg. Anglor. lib. 1. cap. 1.
n Zosim. lib. 6.

Anno CCCCXVIII. “ Romani omnes thesauros Britanniæ in terram absconderunt, et multos secum in Gallias portaverunt: quos autem absconderunt, postea inveniri non potuerunt." Ita habent annales Saxonici: et Fabius Ethelwerdus in eandem sententiam: “ In nono anno post eversionem Romæ a Gothis, relicti qui erant in Britannia Romana ex gente, multiplices non ferentes gentium minas, scrobibus occultant thesaurum, aliquam sibi futuram existimantes fortunam : quod illis post non accidit. Partem sumunt, in unda gregantur, dant ventum carinis, exules Gallias tenent partes.

Proximo tanien ante obitum anno, “ Britannis subjectionem Romano imperio repromittentibus subsidium misisse Honorium, et Hispanis, Wandalorum bello laborantibus: sed id frustra fuisse,” in chronico suo annotat Sigebertus Gemblacensis. Et quidem

[ocr errors]

• Sabellic. Ennead. 8. lib. 1.

Ρ Βρεττανίαν μέν τοι Ρωμαίοι ανασώσασθαι ουκέτι έσχον. Procop. rer, Vandalic. lib. 1. pag. 94.

9 Vid. supra, init. cap. 9. op. tom. 5. pag. 263.
r Blond. decad. 1. lib. 2.
VOL. VI.

K

anno CCCCXXII. - Honorio XIII. et Theodosio X. consulibus (qui proximus fuit ante Honorii excessum annus) exercitum ad Hispanias contra Vandalos missum fuisse,” in Prosperi et Cassiodori chronicis legimus: ut ad eum quoque annum (juxta eos quos Sigebertus secutus est authores) referendum sit, quod a Blondo similiter proditum invenimus; Britannos, cum barbariem Scotorum ac Pictorum perferre non possent, obtenta ab Aetio una legione, iterum ad Romanos rediisse: “Dedit Aetius (inquit ille) legionem unam : quæ mare transgressa, barbaros multa cæde repulit Britanniasque, quamdiu affuit, pro Romano imperio conservavit."

Sabellicus rem gestam sic exponit: “ Pictavi et Scoti primo insulanorum res latrocinio fædare adorti, foederis prætextu conati sunt sibi insulam vendicare. Gliscere indies id malum, ac ultra quam tutum esset imperii rebus, augebatur duarum gentium audacia : apparebatque brevi totam insulam alienatum iri, nisi ejusmodi conatibus mature iretur obviam. Erat tum Britannia sine præsidio. Id veritus Aetius, fatigatusque eorum precibus qui adhuc in fide erant, legionem unam misit ex Gallia in insulam. Sunt Pictavi et Scoti variis inde cladibus ab Ætianis affecti: estque insulæ status multo pacatior factus, quam diu antea fuisset. Quiescebat per hæc Britannia unius legionis præsidio.” Et Paulus diaconus: “ Hac" tempestate Britanni, Scotorum Pictonumque infestationes non ferentes, Romam mittunt; ac sui subjectione promissa, contra hostes auxilia flagitant. Quibus statim ab Honorio missa militum legio, magnam Barbarorum multitudinem stravit; cæterosque Britanniæ finibus expulit.” Et, antiquior scriptor, Gildas : “ Britannia legatos Romam cum epistolis mittit ; militarem manum ad se vindicandam lacrymosis postulationibus poscens, et subjectionem sui Romano imperio continue tota animi virtute, si hostis longius arceretur, vovens. Cui mox destinatur legio præteriti mali immemor (occisionis videlicet imperatoris Gratiani; ut glossator hic exponit) sufficienter armis instructa. Quæ ratibus trans oceanum in patriam advecta, et cominus cum gravibus hostibus congressa, magnamque ex eis multitudinem sternens, et omnes e finibus depulit, et subjectos cives tam atroci dilaceratione ex imminenti captivitate liberavit. Quos jussit construere inter duo maria trans insulam murum ; ut esset arcendis hostibus a turb instructus terrori, civibusque tutamini. Qui a vulgo irrationabili absque rectore factus non tam lapidibus quam cespitibus non profuit."

• Blond. decad. 1. lib. 2.

t Sabellic. Ennead. 8. lib. I. u Paul. diacon. continuat. Eutropii, lib. 14. * Vid. supra, cap. 8. op. tom. 5. pag. 241.

Murum hunc cespititium inter duo freta, Dunbritannicum et Edinburgicum, erectum fuisse, docet nos Beda*; ita illum describens: “ Insulani murum, quem jussi fuerant, non tam lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullum tanti operis artificem habentes, ad nihil utilem statuunt. Fecerunt autem eum inter duo freta vel sinus maris, per millia passuum plurima: ut ubi aquarum munitio deerat, ibi præsidio valli fines suos ab hostium irruptione defenderent. Cujus operis ibidem facti, id est, valli latissimi et altissiini usque hodie certissima vestigia cernere licet. Incipit autem duorum ferme millium spatio monasterio Abercurnigy ad occidentem, in locoqui sermone Pictorum Penvahel, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur; et tendens contra occidentem, terminatur juxta urbem Alcluith." Et Johannes Fordonus, in Scotichronico :" Britones", ut eis jussum est, supradictum murum ab oceano construunt ad oceanum, et tantis per intervalla firmatum turribus, quod ab unaquaque tubæ clangor ad aliam pertingere posset, maximo sumptu perfecerunt. Incipit autem ab oriente super australe litus Scotici maris juxta villam Kaer-edeno: deinde passuum spatio viginti duorum millium procedens, per transversum insulæ porrigitur ; et civitatem habens ab austro Glasguensem, in ripa fluminis Clude juxta Kirk-Patrick terminatur.” Et Johannes Major: “ Britones”, duabus gentibus resistere non potentes, ad Romanos pro suppetiis miserunt: qui ad Britonum preces insulam ingressi, murum erigere studuerunt, multo magis septentrionalem quam erat prior murus a Romanis extructus : immo iste secundus murus ad octoginta millia passuum priore muro a Romanis extructo borealior fuit. Hanc terram Maximus Britonum dux suo regno adjecit. Ab Abercorvied initium hic murus accepit, et per latitudinem terræ ad Dakenclud per Glasguensem civitatem et Kirk-patrick ducebatur; ab incolis Gramysdyk vocatus."

* Bed. hist. lib. 1. cap. 12.
2 Vid. supra, pag. 111, 112.

Eden-borrough.

y Vid. Bed. lib. 4. cap. 26.
a Fordon. Scotichronic. lib. 3. cap. 4.
• Major, de gest. Scot. lib. 2. cap. 1,

Romana vero illa legio, ut narrat Blondus, brevi revocata est; cum Burgundiones novos parare motus viderentur: ob quam rem rursus Barbari Britanniam

populationibus incendiisque fodarunt. “ Quod cum Valentiniano renunciatum esset, legionem quam Aetius Senonibus, Aurelianensibus Parisiisque præsidio attribuerat, per Gallionem Ravennatem jussit in Britannias transportari. Cujus legionis adventu Britanniarum primores confirmati, Scotos Pictosque timere desierunt." Addit idem, a Valentiniano Mahertium ex Ravenna et Gallionem ex Britannia in Africam contra Bonifacium cum magnis copiis missos, in ipsa exscensione profligatis eorum copiis a Bonifacio interfectos fuisse. Docet vero Prosper in chronico, postquam Valentinianus decreto Theodosii Augustus appellatus est biennio exacto, Hierio et Ardabure consulibus, hoc est, anno æræ vulgaris CCCCXXVII. “ Bonifacio bellum, ad arbitrium Felicis, (huic enim, ut Romanæ militiæ eo tempore magistro, hoc tribuit non, ut aliis, Aetio) publico nomine illatum ; atque Mavortium (qui ille Blondi est Mahertius) et Gallionem (sic enim integrumb Prosperi chronicon nominat non, ut vulgatum, Galbionem) dum Bonifacium obsident, esse interemptos.” Ex quibus colligimus,“ secundam vastationem et secundam ultionem,"

d Vel Abercornie potius ; unde comitum Abercorniæ ductus honorarius titulus. Bedæ Abercurnig: ad ostium (id enim Aber denotat) Carronis fluvii. e Blond. decad. 1. lib. 2.

I Mavortium appellat Prosper. & Theophanes, in hist. miscell. lib.14. Sigebert. in chronic. ann. 426.

h Ex Lądonensi MS. ab Arnaldo Pontaco citatum, in notis ad Prosperum, col. 781. De quo etiam Gallione plura comminiscitur Hector Boethius, hist. Scotor. lib. 7. fol. 122. a. 124. a. b. 125. a.

« AnteriorContinuar »