Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tabat, “ abesse ab omnibus antiquis codicibus," idque Erasmo Roterodamo authore, finxit; “ aut forte ab Henrico Stephano primum additas in odium Henrici Schrimgeri Scoti, cum quo simultates ille letales exercebat," est suspicatus. Atqui ne ab uno quidem antiquo codice abfuisse voces istas ostendere potuit Dempsterus, nedum ab omnibus; nec tale quicquam unquam Erasmus scripsit; neque ulla omnino habetur Hieronymianarum lucubrationum editio ab Henrico Stephano adornata; et antequam Stephanus natus est, operum Hieronymi editiones omnes (atque illæ nominatim quæ Venetiis anno MCCCCLXXVI. et Basileæ anno MCCCCXCVII. prodiit) gentem Britannicam nobis hic exhibuerunt. De Scotis vero ut distincta natione statim ibidem subjicit ipse Hieronymus “Scotorum natio uxores proprias non habet," &c. Pro Scotis tamen alias Attiscotos fuisse lectum, Henricus Gravius; in aliis vero MSS. Cattitos, Cattacottos et Attigottos, annotavit Guilielmus Camdenus': uterque vero non alios quam Ammiani Marcellini Attacotos hic accipiendos esse conjicit. Ex hoc eodem Hieronymi adversus Jovinianum libro, in Chrysostomi (vel alterius alicujus, illi æqualis; qui sub Arcadii imperio sermonem hunc habuit,) sermonem de Pentecoste, complura a vetere Latino interprete insulta esse, non potest negari. Quum igitur ibi legatur “ Ante hoc autem quoties in Britannia humanis vescebantur carnibus; nunc jejuniis reficiunt animam suam,” ut Attiquoti vox minus intellecta, correctorum temeritate in autem quoties, etiam hic degeneraverit, conjectura est quæ probabilitatis specie non careat.

Tertium Pictorum adventum sub Gratiano et Valentiniano juniore statuunt : de quibus eulogii author, libro quarto, “ Gratianus et Valentinianus fratres et imperio consortes gentem Gothicam Pictorum, in rebus bellicis fortem et strenuam, beneficiis et blanditiis allectam a Scythiæ finibus ad Britanniam direxerunt. At Britones inermes et omni militia nudati, a Pictis suppeditantur, sic quod Picti accolæ facti sunt in parte Britanniæ aquilo

1 Camden. Britann. pag. 91.

[ocr errors]

nari :" et Giraldus Cambrensis, in libro primo de institutione principis: “Cum Maximus tyrannus de Britannia in Galliam, cum roborek virorum et virium necnon et armorum insulæ toto, ad occupandum imperium transvectus fuisset ; Gratianus et Valentinianus fratres imperiique consortes, gentem Gothicam, in rebus bellicis fortem ac strenuam, sibi quoque vel confederatam vel subjectam et imperialibus beneficiis obstrictam, a Scythiæ finibus in aquilonares Britanniæ partes ad Britones infestandum, et tyrannum cum juventute revocandum, navigio transmise runt. Illi vero tum quoniam pro innata Gothorum bellicositate prævalidi fuerunt, tum quoniam insulam viris ac viribus vacuam invenerunt; boreales ejusdem partes ac provincias non modicas, ex prædonibus accolæ facti, sibi usurpatas occupaverunt."

Porro, ut Hunnorum copias a Bautone Valentiniani imperatoris duce adversus se accitas conquerenti Maximo a B. Ambrosio responsum est Valentinianum Hunnos atque Alanos appropinquantes Galliæ per Alemanniæ terras reflexisse : ita nominatim Guanium Hunnorum et Melgam Pictorum regem ascivisse sibi Gratianum" Galfridus Monemuthensis" refert; eosque “misisse in Germaniam, ut eos qui Maximiano faverent (sic enim ille Maximum appellat) inquietarent." Deinde de eorum in Albaniam adventu ista subjicit: “Nefandi Pictorum et Hunnorum duces Guanius et Melga, qui partibus Gratiani et Valentiniani favebant, cum didicissent insulam Britanniæ ab omni armato milite vacuatam, iter festinatum versus illam direxerunt: associatisque sibi collateralibus insulis, in Albaniam applicuerunt. Agmine igitur facto, invaserunt regnum quod rectore et defensore carebat, vulgus irrationabile cædentes. Abduxerat enim secum Maximianus omnes bellicosos juvenes qui reperiri potuerant: inermesque colonos atque inconsultos reliquerat. Quos

k Omni armato terræ milite Ranulph. C'estr. in Polychronic. lib. 1. cap. 58. ex Giraldo.

| Ambros. ep. 24. op. tom. 2. pag. 890. m Vid. supra, cap. 8. op. tom. 5. pag. 213. n Histor. Britann. lib. 5. cap. ult.

cum prædicti Guanius et Melga compererunt minime resistere posse, stragem non minimam facientes, urbes et provincias, ut ovium caulas, vastare non cessabant. Cum igitur tanta calamitas Maximiano nunciata fuisset, misit Gratianum municipem cum duabus legionibus, ut auxilium subvectaret: qui ut in insulam venerunt, præliati sunt cum prædictis hostibus, et acerrima nece affectos ipsos in Hiberniam fugaverunt. Interea Maximianus Romæ interfectus est ab amicis Gratiani; et Britones, quos secum duxerat, interfecti sunt et dissipati. Qui evadere potuerunt, venerunt ad concives suos ad Armoricam, quæ jam altera Britannia vocabatur. Ato Gratianus municeps, cum de nece Maximiani audivisset, cepit regni diadema, et sese in regem promovit. Exin tantam tyrannidem in populo exercuit, ut catervis factis irruerent in illum plebani et interficerent. Quod cum per cætera regna

divulgatum fuisset, reversi sunt prædicti hostes ex Hibernia : et secum Scotos, Norwegenses et Dacos conducentes, regnum a mari usque ad mare ferro et flamma affecerunt.” Hæc Galfridus: de Albania, in quam jam tertio Pictos deduxit, paulo post adjiciens: “Erat autem Albania penitus frequentationė Barbarorum vastata : et quicumque hostes superveniebant, opportunum intra ipsam habebant receptaculum."

Quo pacto Gratianus municeps successisse dici possit Maximo, (quum ille GratianusP Honorio VII. et Theodosio II. consulibus anno Christi CCCCVII. id est, annis post necem Maximi novemdecim apud Britannos et tyrannus creatus et post menses quatuor occisus fuerit) nunc non exquiro : a Britannicis ad Scoticos historicos devenio ; qui a Maximo hoc, dum Britanniæ legatus esset, fædere cum Pictis conjuncto, suos ingenti prælio superatos et ex tota insula pulsos fuisse scriptitant. “ Cecidit," inquit Johannes Fordonus?, “his diebus in

1

• Hist. Britann. lib. 6. cap. 1. Vid. Matthæum Florilegum, ann. 392.

p Zosim. histor. lib. 5. et 6. Bed. histor. ecclesiastic. lib. 1. cap. 11. ex P. Oros. lib. 7. cap. 40.

1 Fordon. Scotichronic. lib. 2. cap. 45.

Ethac quoque

bello rex Scotorum Eugenius, cum filio; multique cum eis principes et reguli: vulgus etiam innumerabile. Sed et reliqui qui bello supererant, relictis prædiis, subesse cum populo vel hostibus servire nolentes, elegerunt in terram potius alienam velut advenæ, degentes liberi, quam propria subditi vivere continua servitute. regis frater cum suo filio, cui nomen Erth, aliisque pluribus Hiberniam petiit: alii vero Norwegiam. Insulas itaque quidam petentes, per omne tempus latebant excidii: præter quas, omne regnum, circa Dominicæ tempus incarnationis annum videlicet CCCLX. amiserunt.”

Juxta Johannis Majoris' rationes in annum CCCLIII. juxta Buchanani in CCCLXXVII. circiter, exilium illud Scotorum conjiciendum esset. Hector Boethiust, et ejus abbreviator Johannes Leslæus, vel Robertus Turnerus potius, ad secundum Juliani apostatæ imperii annum casum istum refert: qui anno Christi partim CCCLXII. partim CCCLXIII. respondet; licet ille CCCLXXIX. hic nominet. Eo anno, tum reliquos Scotos Romanis armis regno ejectos fuisse ait, tum Ethodium (ita enim eum appellat, quem Fordonus et Major Ethach nominat) a Maximo Legato Albione prohibitum, in Norvagiam Daniamve (non, ut Fordonus scripsit, in Hiberniam) concessisse. Hibernos deinde ad pristinas sedes Scotos, cognatum populum, vi reducere conantes, a Romanis et Pictis atrociter oppressos esse addit: coactumque Hiberniæ regem per legatos pacem a Maximo Romanorum duce petere; quam et illi impetraverint, prius tamen ab eo duriter objurgati, quod “ cum hostibus, contra Romanos Romanorumque socios et confederatos, auxiliares copias miserint in Albionem, præsertim, quum ad eum usque diem Hibernia sola inter orbis regna Romanis armis manserit intacta."

Maximum hunc, “ cum per tyrannidem oppressis Britannis sumpsisset victoriam, a militibus imperatorem crca

[ocr errors]

r Major, de gest. Scotor. lib. 2. cap. 1. s Buchanan. rer. Scoticar. lib. 5. in rege XL. i Boeth. Scotor. histor. lib. 6.

tum fuisse" Gregorius Turonensis"; " in Britannia a militibus imperatorem constitutum, incursantes Pictos et Scotos strenue superavisse,” Tiro Prosper" (sive Gennadius Massiliensis ille fuerit) affirmat in chronico. Abductis tamen postea in Gallias Romanis legionibus, ab iisdem ferocibus gentibus Britanniam misere vastatam fuisse, conqueritur Gildas Britannus: post commemoratam cædem tyranni, statim adjiciens: “ Exin Britannia omni armato milite, militaribus copiis, rectoribus, licet immanibus, ingenti juventute spoliata, (quæ comitata vestigiis supradicti tyranni domum nusquam ultra rediit,) et omnis belli usus penitus ignara; duabus primum gentibus transmarinis vehementer sævis, Scottorum a Circio, Pictorum ab aquilone calcabilis, multos stupet gemitque annos:" ubi illud PRIMUM non de prima infestatione simpliciter posse accipi, quæ ex Ammiano Marcellino et aliis jam producta sunt satis evincunt: sed de calcatione, hoc est, infestatione simul ac dirissima depressione; ut in verbis proxime sequentibus sese Gildas explicat. De TRANSMARINIS autem, quare ita dictæ sunt gentes illæ, Beda' sententiam suam ita aperit: “ Transmarinas dicimus has gentes, non quod extra Britanniam essent positæ, sed quia a parte Britonum erant remotæ, duobus sinibus maris interjacentibus ; quorum unus ab orientali mari, alter ab occidentali, Britanniæ terras longe lateque irrumpit, quamvis ad se invicem pertingere non possint. Orientalis habet in medio sui urbem Guidi. Occidentalis supra se, hoc est, ad dexteram sui habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat Petram Cluith : est enim juxta fluvium nominis illius:" quanquam author glossæ Cantabrigiensis bibliothecæ MS. Gildæ adjectæ, non ad Scotos quos Reudæ ductu in Albaniam jam ante venisse sensit Beda; sed ad alios qui rapiendi atque prædandi spe ex Hibernia in Britanniam quotannis transmittebant, illud referendum annotaverit : “Quia Scotti, inquit, tunc temporis in Hibernia habitabant, et Picti in Scotia, id est, ab aquilone:" cui apprime

u Gregor. Turon. hist. Franc. lib. 1. cap. 38.
w Et eum secutus Sigebertus ad annum Christi 384.
* Bed. histor. lib. 1. cap. 12.

y Supra, pag. 116.

« AnteriorContinuar »