Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Here the king Westmer
Slow the king Rothynger.

Hic rex Westmer

Occidit regem Rothinger. Scribit Johannes Rossus Warwicensis, “ Roderico Pictorum vel potius Scytharum duce perempto, illos alium quendam Berench in ducem elegisse; a quo villa Berewick, quasi Berenchi villa, nomen sumpsit : "quæ fabella apud eulogii authorem, et, illius hic prementem vestigia, Guilielmum Caxtonum, etiam extat; de Marii rebus, in quinto operis sui libro ita scribentem, “ Primo vocabatur Marius; deinde, victoria habita, vocabatur Westmarius : a quo dicitur Westmerland : nam illam partem patriæ multum de cætero dilexerat. De hominibus Rodorici remanserunt nongenti ; qui fidelitatem et homagium regi Westmer faciebant. Dedit enim eis quandam vastam terram ad inhabitandum per se, ne cum aliis commiscerentur. Fuit autem unus magnus inter eos, qui vocabatur Beringarius : (Beryngerum Caxtonus vocat :) erat enim princeps eorum. Hic fecit villam inter eos, quam post nomen suum nominavit; et vocavit illam Berwyk: quæ usque hodie ita nominatur. Acta sunt hæc anno Domini CXLII.”

Incidit ille annus in Antonini Pii imperium: quum idem tamen author alibi, Florilegi rationibus congruenter, ad Vespasiani tempora ista referat : sic enim in quarto ejusdem operis libro legimus: “ Contigit tempore Vespasiani gentem Pictorum de Scythia navigasse : et flatu ventorum oras boreales Hiberniæ ingressi sunt, ubi in multitudine copiosa Scottos invenerunt. Nam cum terra illa ambas gentes sustinere non potuit, miserunt Scotti Pictos ad septentrionalem partem Britanniæ, opem contra adversarios promittentes. Tempore Vespasiani Cæsaris, apud Britones regnante Mario filio Arviragi, Rodericus rex Pictorum cæpit Albaniam devastare. Quem Marius occidens, dedit devicto populo qui cum Roderico venerat borealem partem Albaniæ ad inhabitandum :" quibus consimilia etiam in alio Britanniæ chronico anonymo, ad annum Domini MCCCXLVII. producto, invenimus : “ Tempore Vespasiani, gens Pictorum de Scythia per oceanum Bri. tanniam ingressa, regnante apud Britannos Mario filio Arviragi; cujus rex Rodericus Albaniam devastavit: quem Marius rex Britonum prælio interfecit juxta Lugubaliam, quæ est nunc Karliol; et populo devicto, qui cum Roderico venerat, borealem partem Albaniæ quæ Kathenesia dicitur ad habitandum dedit. Illi vero uxoribus carentes, cum de natione Britonum habere non possent, transfretantes Hiberniam sibi Hiberniensium filias copularunt eo tamen pacto, ut sanguis maternus in successionibus præferatur.”

Atqui sub Domitiano Vespasiani filio, Arviragum Marii hujus patrem in Britannia regnavisse, ex Juvenale constat : qui in quarta Satyra Domitiano, Flaviæ gentis ultimo, " quem calvum dixit sua Roma Neronem,” ita descripto;

Cum jam semianimem laceraret Flavius orbem
Ultimus, et calvo serviret Roma Neroni :

Veientonem sic illum alloquentem inducit:

Omen habes, inquit, magni clarique triumphi :
Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
Excidet Arviragus.

ubi vetus scholiastes a P. Pithæo editus, Britannorum regem hunc Arbilam dictum notat. Arivogum potius appellatum nummus indicat, quem in thesauro Cottoniano vidimus, nomine ARIVOG signatum. Juxta hanc vero rationem, Pictorum e Scythia discessus in illa incurrisset tempora, quibus Trajanus, "Daciset Scythis subactis, de eis triumphavit;" quem triumphum ad Candidi et Quadrati consulatum, hoc est, ad æræ nostræ Christianæ annum CV. refert Cassiodorus : et Scythæ exules non in australi Caledoniæ sive Albaniæ parte, quæ ante annos non multos Julio Agricolæ, in has regiones Romanum exercitum ducenti, Galgaco duce, super triginta millia armatorum opposuit, sed ultra Grampium in Cathanesia, extrema insulæ parte, freto Pictlandico ab Orcadibus sejuncta, incolis tum

Auson. in Cæsarib. 2 Δάκας και Σκύθας υποτάζας κατά τούτων έθριάμβευσεν: Euseb. in chronic,

vacua consedissent. Dacos vero et Sarmatas corpora sua inscribere” solitos fuisse auctor est Pliniusa : quod Pictis nostris in usu fuisse, ex Claudiano et Isidoro non opus est ut admoneam,

Secundam Pictorum coloniam in australi Albaniæ parte constitutam tradit historia Britannica. Fulgenium enim quendam, inde transfretantem in Scythiam, adversus Severum imperatorem Pictos auxiliares conduxisse narrat : iisque postea Carausium“ dedisse locum mansionis in Albania ; ubi cum Britonibus mixti per subsequens ævum permanserunt.” Diocletiano vero et Maximiano imperantibus, purpuram in Britannia assumpsit Carausius : de quo Eutropiuso: “ Carausius, qui vilissime natus, in strenuo militiæ ordine famam egregiam fuerat consecutus, cum apud Bononiam per tractum Belgicæ et Armoricæ pacandum mare accepisset quod Franci et Saxones infestabant, multis barbaris sæpe captis, nec præda integra aut provincialibus reddita aut imperatoribus missa, cum suspicio esse cæpisset consulto ab eo mitti barbaros ut transeuntes cum præda exciperet . atque hac se occasione ditaret

;

a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit, et Britannias occupavit." Et Paulus Orosiusd: “ Carausius quidam, genere quidem infimus sed consilio et manu promptus, cum ad observanda oceani littora, quæ tunc Franci et Saxones infestabant, positus plus in perniciem quam in provectum reipublicæ ageret, ereptam prædonibus prædam nulla ex parte restituendo dominis sed sibi soli vendicando, accendens suspicionem quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici negligentia permitteret: quamobrem a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit, ac Britannias occupavit." Et Sextus Aurelius Victor, ab Andrea Schotto editus; “ Maximianus Herculius in Galliam profectus, fusis hostibus aut acceptis, quieta omnia brevi patraverat. Quo bello Carausius, Menapiæ civis, factis promptioribus enituit : eoque eum,

a Plin. lib. 22. cap. 1.
6 Galfrid. Monemuth. hist. lib. 5. cap. 2. et 3.

Eutrop. hist. Rom. lib. 3.
d Oros. lib. 7. cap. 25. et eum secutus Beda, lib. 1. cap. 6.

[ocr errors]

simul quia gubernandie, quo officio adolescentiam mercede exercuerat, gnarus habebatur, parandæ classi ac propulsandis Germanis maria infestantibus imperatores præfecere. Hoc elatior,cum parum multos opprimeret, neque prædæomnia in ærarium referret: Herculii metu, a quo se cædi jussum compererat, Britanniam hausto imperio capessivit."

Ubi cum Menapiæ civem eum appellat Victor, et Menapia urbs non in Belgica sed in Hibernia a Ptolemæo ponatur, licet Menapiorum populus utrobique ab eodem statuatur, videndum cum Camdeno' nostro, an non Hibernus potius habendus fuerit Carausius quam Belga. Quamcunque vero ille patriam habuerit, “ virum rei militaris peritissimum” fuisse testatur Eutropius; ita ut cum contra eum ab imperatoribus “ bella frustra tentata essent, ad postremum pax convenerit : soli Carausio," ut addit Victor, “ remisso insulæ imperio; postquam jussisk ac munimento incolarum contra gentes bellicosas opportunior habitus fuisset." Quum autem Carausius in Britannüs rebellaret, Diocletianus, ut tradunt Eutropius et Orosius, “ Maximianum Herculium ex Cæsare fecit Augustum:" quod quidem Calendis Aprilibus, Maximo II. et Aquilino consulibus, id est, anno Diocletiani secundo et Christianæ nostræ epochæ CCLXXXVI. factum, in fastis suis consularibus annotat Idatius. Anno tamen Diocletiani "tertio, Carausium sumpta purpura Britannias occupavisse," in chronico Eusebiano legimus. Ad quem locum, in Basileensis editionis margine, Johannes Sichardus notulam hanc apposuit: “ Hic puto Scotiam ab Anglia primum divisam.” Quæ opinio nulla sane vel ratione vel auctoritate nititur : nisi eo fortasse referendum quis putaverit, quod de muro Caledoniam a reliqua Britannia dirimente apud Ninii interpolatorem habetur annotatum: “A Pen guaul, quæ villa Scotice Cevail, Anglice vero Peneltum dicitur, usque ad ostium fluminis Cluth et Cair Pentaloch, quo murus ille finitur, rustico opere Severus construxit : sed nihil profuit. Carausius postea imperator reædificavit, et septem castellis munivit, inter utraque ostia : domumque rotundam politis lapidibus super ripam fluminis Carun, quod a suo nomine nomen accepit, fornicem triumphalem in victoriæ memoriam erigens, construxit.” Murum istum Graham's dyke, domum Arthur's oven et Julius hoff, appellant hodie.

e Tõs außepvntirñs, sive rei nauticæ.

Camden. in Hibernia, pag. 748. Vide Jani Dousæ Bataviam, pag. 33. 6 Vide Jo. Livineii notas ad panegyric. 9. pag. 354.

Estque hic præterea illud observandum, ut paulo ante Scoticarum gentium a Porphyrioh philosopho, ita nunc Pictorum nominis ab Eumenio rhetore, primam mentionem factam inveniri. Hic enim in panegyrico ad Constantium Cæsarem, Britannicarum rerum statum sub Carausio et Julio Cæsare inter se componens, de Julianis temporibus ita sententiam suam effert: “ Ad hoc natio etiam tunc rudis, et soli Britanni, Pictis modo et Hibernis assueta hostibus, adhuc seminudis, facile Romanis armis signisque cesserunt: prope ut hoc uno Cæsar gloriari in illa expeditione debuerit, quod navigasset oceanum." De ipsius vero Constantii adversus Caledonios expeditione paulo ante obitum suscepta, in alio ad Constantinum magnum illius filium panegyrico verba faciens ; hac oratione utitur : “Neque enim ille tot tantisque rebus gestis, non dico Caledonum aliorumque Pictorum sylvas et paludes, sed nec Hiberniam proximam, nec Thulen ultimam, nec ipsas, si quæ sunt, fortunatorum insulas dignabatur acquirere: sed, quod eloqui nemini voluit, iturus ad Deos genitorem illum Deorum, ignea cæli astra refoventem, prospexit oceanum. In quibus Eumenii verbis observare licet: primum quidem, post victoriam Pictorum Constantium Patrem mortuum esse; ut a vetere historico est notatum, quem una cum Ammiano Marcellino vir eruditissimus Henricus Valesius nuper edidit. Deinde, non Caledones solum inter Pictos hic recenseri, sed præter eos alios etiam fuisse Pictos innui, Caledoniæ euim incolas in

h " Neque enim Britannia fertilis provincia tyrannorum, et Scoticæ gentes omnesque usque ad oceanum per circuitum barbaræ nationes Moysen prophetasque cognoverant.” Vide supra, cap. 1. op. tom. 5. pag. 1. Vide Holstenii dissertationem de scriptis Porphyrii, pag. 25, 26.

Dicaledonum legit id. Valesius in notis ad Ammian. lib. 27. cap. 8.

« AnteriorContinuar »