Imágenes de páginas
PDF
EPUB

omnes principes Israelis cohortatus, ut operi perficiendo strenue incumberent.

c. Idem, numeratis Levitis, primum quidem a nato triginta, postea vero a nato viginti annos et supra, distributionem eorum fecit, et quibusque officia sua assignavit : ordine tum ecclesiasticæ tum civilis politiæ constituto, anno regni sui quadragesimo', ineunte scilicet, ante mortem anno uno et dimidio.

Rehoboam Salomoni ex Naama Ammonitissa nascitur: utpote 41. annorum existens, quum regnare inciperet. Licet enim ipse Salomon puerum parvum se appellett, et David pater puerum et tenellum fuisse agnoscat": virum sapientem tamen idem pater eum nominat, etiam antequam superadditæ illius sapientiæ cumulo a Deo donaretur. Quæ tria (ætas tenera, filius genitus, et sapientia perspecta) de Salomone duodevicenario dici potuisse nemo mirabitur, qui eadem postea in Josia, annum ætatis decimum sextum agente, simul concurrisse consideraverity.

2989. b. David septuagenarius, belli et fugæ continuatis laboribus attritus, adeo effœto fuit corpore, ut pannorum adjectione haudquaquam calefieret. Unde ad eum fovendum, Abissaga puella Sunamitis est delecta. c. Adonias, occasione ex patris infirmitate arrepta, Joabi et Abiatharis consilio atque auxilio usus, regnum occupat. De eo David per Bathsebam et Nathanem certior factus Salomonem, a Zadoko sacerdote, Nathane propheta, et Benaja filio Jehojadæ, Gihonem perductum, regem ungi curat. Quod audiens Adonias, ad asylum confugit: et, prehensis cornibus altaris, benignitate Salomonis liber dimissus est2.

David, congregatis omnibus præfectis, chiliarchis, et centurionibus Israelis, una cum filiis et aulicis suis, tum

11 Chron. cap. 22. ver. 1, 2, 3—17, 18, 19.

r 1 Chron. cap. 23. ver. 3. 27. cap. 24, 25, 26. ver. 31.

1 Reg. cap. 14. ver. 31. 1 Chron. cap. 12. ver. 13.

t1 Reg. cap. 3. ver. 7.

" 1 Chron. cap. 22. ver. 5. et cap. 29. ver. 1.

* 1 Reg. cap. 2. ver. 9.

y 2 Chron. cap. 34. ver. 1, 2, 3. cum cap. 36. ver. 5.

z 1 Reg. cap. 1.

illos ad timendum Deum, tum Salomonem ad extruendum templum cohortatus est: cujusque partis structuræ forma, atque distributionibus sacerdotum et Levitarum ad unumquodque ministerium, scripto; auroque et argento, ad singula instrumenta cujusque ministerii, certo pondere, Salomoni traditis". Deinde suo exemplo, et hortatu, ut reliqui etiam omnes aurum et argentum et æs et ferrum et lapides ad opus domus Dei liberalissime conferrent, effecit. Tunc, gratiis Deo actis, postridie diei illius, sacrificaverunt illi juvencos mille, arietes mille, et agnos mille, cum libaminibus eorum: denique regem secundo instituerunt Salomonem; ungentes eum in summum principem, et Zadokum in summum sacerdotem"."

2990. a. David, Salomonem filium præceptis instruens, moriture: postquam Hebrone super Judam annis 7. et mensibus 6. atque Hierosolymis 33. annis super totum Israelem et Judam regnavisset; ex quibus 40. annos, quos Scriptura illi tribuere solet, ante constitutum regem Salomonem exegisse eum, existimare par est; sex vero amplius menses, regnante Salomone superstitem fuisse: ita ut anni Salomonis, in Scriptura commemorati, a mense primo deducendi sint, semestri ante mortem Davidis integro.

b. Adonias, intercedente Bathseba, Abisagam Sunamitidem in uxorem a Salomone expetit: indeque, ut affectati regni reus, illius jussu occiditur. Abiathar, e posteris Eli, sacerdotio amovetur, substituto Zadoko, ex Phineasi posteris: uti prædictum a Deo fuerat, atque ita summum sacerdotium & familia Ithamaris ad familiam Eleazari rediit, atque in ea deinceps confirmatum est. Joab, sibi metuens, ad Dei tentorium confugit: ubi, prehensis cornibus altaris, a Benaja filio Jehojadæ interficitur; qui illi, in præfectura militiæ, a rege suffectus est. Simei vero, qui conviciis Davidem laceraverat, a Salomone domum ædificare jussus est; unde, ultra torrentem Kidronis, capitis periculo egredi illi non liceret.

a 1 Chron. cap. 28.

1 Reg. cap. 2. ver. 1-10.

e 1 Sam. cap. 2. ver. 33. 35.

b 1 Chron. cap. 29. ver. 1-22.

d 2 Sam. cap. 5. ver. 5.

11 Reg. cap. 2.

Hadad Idumæus, audita Joabi morte, ex Ægypto in patriam reversus est: quem Salomoni postea ad vanitates converso, adversarium suscitavit Deus.

2991. a. Pharaoh rex Ægypti filiam suam Salomoni matrimonio conjunxit: et Gezerum, tribus Ephraimitica civitatem, quam, incolis Cananæis cæsis ceperat, filiæ suæ donavit. Eam vero Salomon Sionem, in regiam Davidis, deduxitk.

c. Salomon Gibeone, ubi tabernaculum tum fuerat, mille holocausta obtulit. Ibi optione ei in somnis a Deo data petendi quod vellet, sapientiam elegit. Unde sapientia divinitus donatus est, aliis donis supra quam petierat cumulata: quæ, in judicio litigantium inter se mulierum apparere incipiens, auctoritatem ei et reverentiam magnam apud subditos conciliavit'.

2992. a. Salomon ab Hiramo rege Tyri per nuncios salutatus, juvari ab ipso petit, in materia pro structura templi suppeditanda: quod Hiramus certis conditionibus mercedis accipiens, cum eo paciscitur, et præstat. Salomon vero operarios suppeditat, adjunctis præfectis et curatoribusm.

1 Reg. cap. 11. ver. 14. 21.

i 1 Reg. cap. 9. ver. 16.

b Josu. cap. 21. ver. 21.

* 1 Reg. cap. 3. ver. 1. 2 Chron. cap. 8. ver. 11. 11 Reg. cap. 3.

m 1 Reg. cap. 5.

ETAS MUNDI V.

c. ANNO CCCCLXXX. ab egressu Israelitarum ex Ægypto, anno quarto regni Salomonis, mensis secundi, qui Ziv tunc dictus est, die secundo, Maii 21. feria secunda, templi fundamenta a Salomone jacta sunta.

2993. b. Simei, exactis tribus annis postquam ut sedem Hierosolymis figeret mandatum acceperat, rediens Gatho, (unde duos fugitivos servos reduxerat) jussu Salomonis occisus est.

3000. a. Anno undecimo regni Salomonis, mense octavo, qui Bul dictus est, templi structura absoluta est, cum omnibus rebus ejus: spatio annorum septem, ac dimidiic. Ejus vero dedicatio in sequentem annum est dilata, propter celebritatem jubilæi.

3001. a. Jubilæus nonus, millenarium vel chiliadem quartam mundi aperiens; in quo, templi encænia magnifice a Salomone celebrata sunt. Congregatis enim ad eum omnibus Israelitis, mense septimo, qui Ethanim dictus est, arca Sion in adytum, tabernaculum ac vasa sacra Gibeone in thesaurum templi deducta sunt. Ubi, quum Deus præsentiæ suæ signum aspectabile edidisset; Salomon in suggesto æneo flexis genibus conceptas ad Deum preces effudit. Populo deinde benedicens, boum 22. millia, ovium 120. sacrificavit. Atque ita festo dedicationis altaris septem diebus, et festo tabernaculorum aliis diebus septem, et octavo tabernaculorum die celebrato: die demum mensis septimi 23. populus in tentoria sua dimissus esta.

a 1 Reg. cap. 6. ver. 1. 37. 2 Chron. cap. 3. ver. 2. b 1 Reg. cap. 2. ver. 39.

c Ibid. cap. 6. ver. 38.

d 1 Reg. cap. 8. ver. 1, 2—65, 66. 2 Chron. cap. 5. ver. 3, 4, 5. cap. 6. 7. ver. 8, 9, 10.

Mensis septimi dies octavus, Octobris 30. feria sexta, septem dierum dedicationis primus fuit. Dies decimus, Novembris 1. feria prima, jejunium expiationis: in quo, juxta legem, clangore tubæ jubilæus erat indicendus. Dies 15. Novembris 6. feria sexta, festi tabernaculorum primus. Dies 22. Novembris 13. feria item sexta, tabernaculorum octavus; cujus magna erat observatio. Sub finem vero sequentis diei, Novembris 24. feria septima, peracto Sabbato, concessit populus ad tentoria

sua.

3012. c. Salomon, decimo tertio post extructum templum anno, totius suæ regiæ structuram absolvit: viginti annis in utrumque opus impensis; 7. cum dimidio in Dei, 13. (vel 12. cum dimidio) in suæ domus ædificatione peractis'.

Exactis annis illis 20. quibus ædificatæ sunt domus Dei et regia, Salomon viginti civitates Cabulis regionis (tribui Asheris contermina) a se acquisitæ Hiramo regi Tyri, in compensationem officiorum quibus adjutus ab eo fuerat, obtulit: quas ab eo repudiatas ille ædificavit, et Israelitarum colonias eo deduxits.

Cum absolvisset Salomon utramque domum, et murum Hierosolymorum circumquaque; filiam Pharaonis uxorem suam, ex civitate et domo Davidis in domum deduxit quam illi ædificaverath: ædificato etiam Gezero, quam Pharao pater Cananæis ereptam illi donaverat in tribu Ephraimitica1.

3026. c. Sesak, aliis Sesonchis dictus, in Ægypto (juxta chronologiam nostram Ægyptiacam) regnum iniit: ad quem Jeroboam Nebati filius fugit; usque ad mortem Salomonis cum eo commoratusk.

37.

d Levit.. cap. 25. ver. 9.

e 2 Chron. cap. 7. ver. 9. cum Levit. cap. 23. ver. 36. et Joan. cap. 7. ver.

f 1 Reg. cap. 7. ver. 1. cap. 9. ver. 10. et 2 Chron. cap. 8. ver. 1.

1 Reg. cap. 9. ver. 10--13. 2 Chron. cap. 8. ver. 1, 2.

h1 Reg. cap. 3. ver. 1. cap. 7. ver. 8. cap. 9. ver. 24. 2 Chron. cap. 8. ver. 11.

i 1 Reg. cap. 9. ver. 15, 16, 17.

k 1 Reg. cap. 11. ver. 40. cap. 12. ver. 2.

« AnteriorContinuar »