Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CAP. XVI.

De Hibernia, Britannicarum insularum altera; quæ Britannia minor, et Scotia major aliquando dicta. Scotorum nomen ante tertium post ortum Servatoris seculum scriptoribus incognitum, deinceps Hibernis et eorum in Dalrieda Britannica colonis commune fuit; Scotia tamen appellationem sola Hibernia retinente ad seculum usque decimum: post quod, novo ab exteris Irlandiæ introducto vocabulo, vetus Scotiæ nomen in desuetudinem abiit. De mortis Christi recente nuncio ad Ultoniensem regem Conchurem perlato nostratium traditio. Ab apostolis in Britannicis insulis annunciatum esse evangelium ex Eusebio et aliis ostenditur: ubi de Simone Zelota et Petro, Jacobo majore cum matre Salome, patre Zebedæo sive Aristobulo, et fratre Barnaba; qui ad partes hasce dicuntur appulisse. De S. Beato et ejus Achate qui Helvetiis, et S. Mansueto qui Lotharingis fidem primus prædicavisse memoratur: Eugenio item primo Toletanorum episcopo, et Josepho Arimathæensi qui ab animalibus venenatis Hiberniam liberavisse fingitur. De Dicho, Eucho, et Achlena horumque filiis Cataldo Tarentinorum et Donato Lupiensium in Italia episcopo. De Florentino, Honesto, Firmino, Macra, Guthagono et Ghillone. De conversione Hiberniæ quam Constantini Magni temporibus ancillæ cujusdam opera factam fuisse fabulantur. De Hildeberto Scotorum archiepiscopo, et ejus discipulo Sedulio Scoto Hiberniensi. De S. Colmano et Dymma et aliis religionis Christianæ sub annum Domini CCCL. in Hibernia professoribus. De Eliphio et Euchario fratribus, eorumque sororibus Menna, Libaria et Susanna. De S. Kebii Cornubiensis adventu in Hiberniam: deque Celestii Scoti adolescentia et Christianis parentibus. Johannis Chrysostomi de fidei Christianæ professione in Britannicis insulis conservata testimonia. De S. Ailbeo cum quinquaginta suis comitibus, S. Kiarano et S. Declano Romam visitantibus; et post reditum, una cum S. Ibaro, religionem Christianam in patria propagantibus. De Guniforti et Gunibaldo, et Rosino Florido Dempsteri. De Palladio, et ejus ad Scotos legatione.

BRITANNICAS insulas, Polybii et aliorum veterum Græcorum scriptis celebratas, numero binas, magnitudine reli

a Polyb. hist. lib. 3. pag. 209. edit. Græco-Latin. Casauboni.

MCCCCXXII. metropoli" Salisburgensi Wigulei Hundii intextum legitur: "Sane," inquit, "pro parte religiosorum abbatis, prioris et conventus monasterii Scotorum et Ybernicorum de majori Scotia, in Ratisbona, devotorum nostrorum, oblata nostræ celsitudini supplex petitio continebat," &c. et ante illum Dovenaldus O-Neyl, princeps Hibernicorum Ultoniæ, in fine literarum ad Johannem XXII. Romanum pontificem datarum: "Sciat° paternitas vestra reverenda, quod præter reges minoris Scotiæ, qui omnes de nostra majore Scotia originem sumpserunt, linguam nostram in conditiones quodammodo retinentes, reges de sanguine nostro centum nonaginta septem in tota Hiberniæ insula regnaverunt." Ita Conradus a Monte puellarum canonicus Ratisbonensis, in vita S. Erhardi, quam ex codice MS. monasterii S. Magni Ratisbonæ a se descriptam communicavit mihi Stephanus Vitus: "Floruerunt in area tempestatis hujus fluidæ et procellosæ vitæ viri sancti in Hibernia quæ major Scotia dicebatur, et se disperserant in numero multo per omnia Franciæ et Germaniæ loca, et hinc ad alia terreni orbis climata; ut lumine fidei illuminarent populum tenebrarum, et cæcitatis erroribus extirpatis ad Solem justitiæ converterent oculos lippientes." Cui concinit et antiquus ille Ratisbonensis breviarii de eodem S. Erhardo hymnus :

Verus hic Israelita,

Quem fraus omnis fugit :

Hunc exortum pusionem
Major Scotia nutriit.

Et quidem Britannicos Scotos a nostris et nomen traxisse suum et originem, præter auctores jam antea❞ a nobis laudatos, testem etiam hic nobis ultro se præbet Giraldus Cambrensis. Cum enim Hibernienses scripsisset "dictos esse et Gaidelos, dictos esse et Scotos;" subdit, "Scotiam quoque partem insula Britannicæ dictam esse aquilonarem, quia gens originaliter ab his propagata terram

n Tom. 2. pag. 396. edit. Monach. ann. 1620. • Scotichronic. lib. 12. cap. 32.

P Supra, cap. 15. pag. 103.

4 Girald. Topograph. Hibern. distinct. 3. cap. 7. Vid. supra, pag. 115.

270

illam habitare dignoscitur. Quod tam linguæ, quam cultus, tam armorum etiam quam morum, usque in hodiernum probat affinitas." Cui et Johannem Tinmuthensem comitem adjungimus, S. Columbani vitam sic exordientem: "Beatus Columbanus in Hibernia insula in oceano sita, quam Scotorum gens inhabitat, ortus est. Hibernia enim antiquitus Scotia dicta est: de qua gens Scotorum Albaniam Britanniæ majori proximam, quæ ab eventu modo Scotia dicitur, inhabitans originem duxit et progressum habuit." Et S. Columbæ vitam ita terminantem: "Est autem sciendum, quod Hibernia proprie Scotorum est patria. Antiquitus igitur Scotia pro Hibernia sæpius scribi solet; sicut hic in vita sancti Columbæ diligenter intuentibus apparet et etiam venerabilis Beda de gestis Anglorum, multis in locis Hiberniam exprimere volens, Scotiam scripsit."

Quando vero primum Græcis et Romanis nomen Scotorum innotuerit, et quamdiu Hiberniæ nostræ incolæ illud retinuerunt; res a multis est et quæsita et disputata. Qui primo et secundo post Christum seculo Scotici nominis mentionem reperisse se existimant; vel ementitæ antiquitatis monimenta, vel novorum criticorum conjecturas' pro certis veterum testimoniis nobis hic obtrudunt. Nam ubi in 'Αποκολοκυνθώσει sua Seneca de Claudio ludens cecinit:

Ille Britannos
Ultra vagi
Litora ponti,

Et cæruleos

Scuta Brigantes,

Dare Romuleis

Colla catenis

Jussit, et ipsum

Nova Romanæ

Jura securis

Tremere Oceanum.

Josephus Scaliger in Propertianis primum notis, deinceps in Eusebianis animadversionibus, pro Scuta Brigantes,

[merged small][ocr errors][merged small]

legi vult, Scoto-Brigantes : et ubi Florus poeta in Adrianum imperatorem, apud Ælium Spartianum, similiter lusit:

Ego nolo Cæsar esse,

Ambulare per Britannos,
Scythicas pati pruinas.

Pro Scythicas, Thomas Dempsterus Scoticas substituit: "Nec tamen hæc divinatio est," ait ille, "sed' liber meus MS. probissimæ notæ correctionem diserte adstruit." Verum tam suspecta" fidei hominem illum fuisse comperimus, et toties tesseram fregisse; ut oculatos nos esse hic oporteat et, nisi quod videmus, nihil ab eo acceptum credere.

His adduntur auctores subdititii duo, Joseph Ben Gorion et Hegesippus: qui in oratione a Josepho ad obsessos Hierosolymitanos habita mentionem Scotia ab eo factam fuisse fingunt. Sic enim de Romanis ille loquens apud Hegesippum introducitur: "Quid vobis cum victoribus. universæ terræ ; quibus secreta oceani et extrema Indiæ parent? Quid attexam Britannias, interfuso mari a toto orbe divisas, et a Romanis in orbem terrarum redactas? Tremit hos Scotia, quæ terris nihil debet: tremit Saxonia inaccessa paludibus, et inviis septa regionibus." Nomine Scotia, quam insulam facit nulli alii terræ conjunctam continuatamque Hiberniam, quod etiam a Camdeno est notatum, haud dubie designans. Apud Pseudogorionidem2 vero, majore cum loquacitate pariter et vanitate: "Quid vero, fratres et amici mei, Romanis bellum inferre vultis? cum ipsi dominatores sint gentium; qui aperuerunt claustra Indiæ et omnium insularum maris usque ad mare oceanum, et omnes partes orientales. Qui et imperium habent in terminos terræ, usque ad Britanniam ; et in omnem Scotiam, quæ stagnis aquarum undique

Dempster. apparat. ad histor. Scotic. lib. 1. cap. 1.

u Vide supra, pag. 117.

w Hegesip. de Excid. Hierosolym. lib. 5. cap. 15. Vide et Balderic. in chronic. Camaracens. lib. 1. cap. 2.

x Patent?

y Camden. Britann. pag. 89.

z Ben. Gorion, perek 84. fol. 126. editionis Hebraicæ, Venetiis excusæ,

[blocks in formation]

clausa est: cujus populus magnus est sicut gigantes, proceræ homines staturæ et fortissimi, peritissimique jaculandi sagittas, atque strenuissimi milites in bello. Ad quos cum venisset dux exercitus Romani, opposuerunt se illi, nec voluerunt ei subditi esse: cum autem reges Romanorum venerunt, subegerunt eos ut servirent ipsis."

Vespasianum vero, quum adhuc Neronis dux esset, "percussisse totam terram occidentalem, et Aschenaz (sive Germaniam) et Scotiam", et totam terram Tubal, et universam terram Togarma," alter ille Hebræus significat, qui Pseudo-Josephi hujus majus opus in compendium redegit, et alicubi etiam aliarum fabularum interjectione nonnihil auxit. Sed utrumque infimæ antiquitatis esse scriptorem, præter alios luculenter jampridem ostendit Scaliger: alterumque illum feudávvμov Hegesippum Constantinianis posteriorem fuisse temporibus, illa de Antiochia verba satis declarant: "Urbse tertio loco ante ex omnibus quæ in orbe Romano sunt civitatibus æstimata, nunc quarto, postquam Constantinopolis excrevit civitas Byzantiorum: Persarum quondam caput, nunc repulsorium. Prima enim Roma, secunda Alexandria, tertia Antiochia, quarta Constantinopolis." Quam tamen postremam periodum contra mentem auctoris ab alio adjectam fuisse, res ipsa indicat: sicut et fortasse pericopen illam proxime præcedentem, ex qua non multo post annum DCCCCLXVIII. Hegesippum hunc vixisse collegit eruditissimus Vossius. Cujus opinioni ne penitus hic assentiar, tum floridior quam ea ferebant tempora scriptoris stylus, tum Isidori Hispalensis me cohibet auctoritas; quem in libris Originum non solum ad ea quæ in prius citato Hegesippi testimonio de Saxonia dicta sunt leviter allusisse, sed ista etiam, quæ de ejusdem gentis incolis ibidem subjiciuntur, plane expressisse deprehendi: "Validissimum genus ho

[blocks in formation]

Josephi compend. pag. 206. edit. Basil. ann. 1559.

d Joseph. Scalig. in Elencho Trihæresii, cap. 4.

C Hegesip. lib. 3. cap. 5.

f Voss. de historic. Græc. lib. 2. cap. 14.

Isidor. Origin. lib. 9. cap. 2. et lib. 19. cap. 1.

h Hegesip. lib. 5. cap. 15.

« AnteriorContinuar »