Imágenes de páginas
PDF
EPUB

traducta, (ut ex Diodori Siculi Bibliothecæ libro primo intelligimus) Atheniensium regnum condidit; ante primam Olympiadem annis 780. ut ex Castore habet, in chronico suo, Eusebius. Ab ejus temporibus Græcorum antiquitates deducit chronographus Parius, a doctissimo Seldeno nostro inter Arundelliana marmora editus: utpote post quem, et parem illi ætate Mosem, "quæ apud Græcos mirabilia narrantur, contigerunt; Deucalionis diluvium, Phaetontis incendium, ortus Erichthonii, Proserpinæ raptus, Cereris mysteria, Eleusiniorum institutio, Triptolemi agricultura, Europæ ab Jove raptus, Apollinis nativitas, Cadmi ad Thebanos adventus; atque iis juniores, Bacchus, Minos, Perseus, Esculapius, Dioscuri, Hercules;" quemadmodum in Præparationis evangelicæ libro decimo, capite nono, ab Eusebio est observatum.

2465. Anno Cecropis 18. Chaldæi contra Phoenices dimicarunt'.

2466. Victis Chaldæis, Arabes in Babylonia regnaverunt; annis 216. ante Belum Assyrium. Eorum primus Mardocentes, per annos 45. regnum obtinuit. Qui videtur esse Merodach; a Babyloniis postea Deus habitust: a quo et reges eorum, Merodach-Baladan et Evil-Merodach nomina sua mutuati sunt.

2473. b. Moses, vitæ annis 40. completis, invisens fratres suos Israelitas, et aspiciens onera eorum; quum videret quendam Ægyptium percutientem virum Hebræum, occidit illum et abscondit in arena. Quod quum innotuisse videret Moses, non fratribus suis solum, sed ipsi etiam Pharaoni, qui eam ob rem ultimo supplicio ipsum plectendum quæritabat, in terram Madianitidem fugit; ubi ducta in uxorem Zippora, Hobabi sive Jethronis filia, alios vitæ suæ annos 40. exegit"; quot annis pavisse illum gregem Jethronis, etiam in Pirke Eliezer capite quadragesimo legimus.

2474. d. Caleb filius Jephunnæ natus est; 40. annis

r Euseb. chronic.

t Jerem. cap. 50. ver. 2.

s Jul. African.

"Act. cap. 7. ver. 23-30. Exod. cap. 2. ver. 11-22. cum cap. 3. ver. 1. cap. 18. ver. 1, 2. Num. cap. 10. ver. 29. et Jud. cap. 4. ver. 11.

antequam a Mose mitteretur ad explorandum terram Ca

nanæam*.

2494. a. Ramesses Miamun mortuus est, anno regni sui 67. cujus tyrannidis diuturnitas notata etiam fuisse videtur verbis illis", "Post multum vero temporis mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israel, propter opera vociferati sunt;" propter servitutem scilicet, quæ etiam illo rege mortuo durabat. Sub filio enim et successore illius Amenophi continuata ea est, annorum novendecim et mensium sex spatio: quod regni tempus a Manethone tributum ipsi legitur. Ex cujus tota narratione, utcunque anilibus figmentis contaminata, (quæ fuse a Josepho, libro primo contra Apionem, habentur refutata) duæ veritates historicæ clarissime colliguntur. I. Sub hoc Amenophe, patre Sethosis sive Ramessis, (sequentis dynastiæ, quæ Manethoni decima nona est, regis primi) non sub Amenophe altero (tertio hujus decimæ octavæ dynastiæ rege) uti Josephus hariolatus est, Israelitas ducente Mose, juxta Manethonis quidem sententiam, ex Ægypto decessisse. II. Quem Ægyptii Amenophim, patrem Sethosis (sive Ramessis) et Armais, appellant; eundem a Græcis Belum, Ægypti et Danai genitorem, nuncupari. Et Beli certe tempus a Thallo chronographo assignatum, 322. annis ante Trojanam cladem, Theophilo Antiocheno et Lactantio referentibus, cum Amenophis nostri ætate exacte congruit. Licet mythologi, Belum Ægyptium et Belum Assyrium Nini patrem confundentes, a Belo hoc, qui in Erythræo mari submersus est, colonias ex Ægypto in Babyloniam traductas fuisse fabulentur.

2513. b. Mosi, pascenti gregem Jethronis soceri sui ad montem Horebum, in rubo ardente et incombusto Deus apparet; et ad populum suum a servitute Ægyptica liberandum vocat. Ille, munus sibi impositum diversis subterfugiis detrectans, tandem miraculis, opis divinæ promissione, adjunctione fratris Aaronis, illud suscipit.

Moses, impetrata a Jethero sive Jethrone socero suo

* Josu. cap. 14. ver. 7. 10.

y Exod. cap. 2. ver. 23.

2 Act. cap. 7. ver. 30-35. Exod. cap. 3. et cap. 4. ver. 1-18.

venia, cum familia sua in Ægyptum pergit: sed in itinere, propter neglectam Eliezeris circumcisionem, a Deo sistitur; nec nisi illo circumciso dimittitur. Unde, remissis ad socerum Zippora uxore et duobus filiis Gershomo et Eliezere, jam liber Horebum usque regressus, fratri Aaroni ibidem occurrit: eoque comite, legationem prodigiis apud Israelitas confirmatam obiita.

Moses et Aaron, legatione sua regi exposita, ut seditionis capita, cum objurgatione repelluntur: graviores labores Israelitis, præter diurnum pensum, imponuntur. Cujus causa operum curatores cæsi, quum frustra apud Pharaonem questi essent, cum Mose et Aarone expostulant, et Moses cum Deo: a quo placide exauditur et confirmatur Moses.

Moses cum amplioribus mandatis ad Isaelitas remissus, duriore servitute pressos, nihil efficit: quamobrem Pharaonem iterum convenire jussus, metu ejusdem eventus detrectat.

Moses 80. et Aaron 83. annos natus, Deo urgente, cum Pharaone congreditur; ubi miraculum virgæ in colubrum conversæ præstigiis suis imitati magi, obstinatiorem regis animum effecerunt. Magorum istorum qui Mosi restiterunt, principes fuerunt Jannes et Jambres, sive Mambres, ab apostolo nominati, celebres non solum apud Hebræos, in tractatu Talmudico nina de oblationibus, capite nono, (ubi *) ››› Jochanne et Mamre vocantur) et Chaldaica paraphrasi quæ Jonathani tribuitur, sed etiam apud ethnicos. Sic enim Numenius Apamæus, philosophus Pythagoricus, in tertio libro Tepì тayalou (ab Eusebio, libro nono Præparationis evangelicæ, capite octavo, citatus) historiam hanc refert: "Jannes et Jambres, scribæ rerum sacrarum Ægyptii, quo tempore Ægypti finibus ejecti Judæi sunt, claruere; viri omnium judicio rerum magicarum scientia nemini concedentes. Quippe ambo quidem communi Ægyptiorum consensu delecti sunt, qui

a Exod. cap. 4. ver. 18-31. cum cap. 18. ver. 1-6. b Exod. cap. 5.

d Exod. cap. 7. ver. 1—13.

c Ibid. cap. 6.

e 2 Tim. cap. 3. ver. 8.

1 Exod. cap. 1. ver. 15. et cap. 7. ver. 11.

Museo duci Judæorum, cujus apud Deum potentissimæ preces erant, sese opponerent; adeoque gravissimas quasque calamitates a Museo in Ægyptum invectas omnium in oculis dissolvere ac dissipare potuerunt." Quo et illud Plinii referendum", "Est et alia magices factio a Moyse et Janne et Jotape Judæis pendens;" qui falsus est tamen, tum Mosem inter magos, tum Jannem et Jotapem inter Judæos recensens.

Magis Pharaonis frustra sese opponentibus, Deus Mosis ministerio decem plagas Ægyptiis inflixit: quarum memoria in Psalmo septuagesimo octavo et centesimo quintoh celebratur. Eas duodecim mensium spatio, per intervalla, fuisse inductas Hebræi autumant: quum intra unicum mensem, hac fere temporum serie, peractæ fuerint.

Circa mensis sexti (qui anno sequente, et deinceps, duodecimus numeratus est) diem 18. prima plaga contigit; aquarum in sanguinem versarum. Completo deinde septiduo1, circa 25. diem, secunda plaga, ranarum, secuta est: quæ die proximo ablata est. Circa diem 27. tertia plaga, ciniphum vel pediculorum, est inducta. Circa 28. diem Moses minatus quartam plagam, muscarum et aliorum insectorum colluviei: quæ circa 29. immissa, et 30. amota est.

c. Circa mensis septimi (qui, paulo post, primi nomen accepit) diem primum, plagam quintam minatus Moses, sequente die eam induxit: pestis videlicet et interitus pecorum. Circa diem 3. plaga sexta eam excepit; ulcerum et pustularum, erumpentium in hominibus et jumentis: qua et ipsi magi affecti sunt, non minus quam reliqui Ægyptiik. Unde natum illud Justini, ex Trogo, libro trigesimo sexto: "Ægyptii, quum scabiem et vitiliginem paterentur, responso moniti, Mosem cum ægris, ne pestis ad plures serperet, terminis Ægypti pellunt." Confer excerpta ex Diodori Siculi libro quadragesimo in Photii . bibliotheca.

Circa quartum diem, plagam denuncians Moses, circa quintum induxit, et sexto eam amovit. Erat autem hæc,

Lib. 30. cap. 1.
Exod. cap. 7. ver. 25.

h Secund. Hebr.
* Ibid. cap. 9. ver. 11.

tonitruum et pluviarum et gravis grandinis cum igni commixtæ: quibus "linum et hordeum læsum est, quia hordeo jam spica erat et lino culmus; triticum vero et zea non sunt læsa, eo quod latentia erant" sub terra. Unde recte colligit Nicolaus Fullerus', mense Abib, hanc plagam contigisse.

Circa septimum diem, plagam octavam denunciavit Moses, et sequente die immisit; locustarum videlicet omnia depascentium: quam circa nonum diem removitTM.

Mensis Abib, qui hactenus septimus, deinceps primus mensis totius anni est constitutus": in memoriam exitus Israelitarum ex Ægypto; a cujus initio illius epocha idcirco deducitur, licet ipse exitus in medium mensem inciderit.

Hujus primi mensis die decimo, (qui fuit Aprilis Juliani 30. feria hebdomadica 5.) Paschatis et azymorum ritu instituto; agnus paschalis seligitur, mactandus post quatuor dies'.

Moses nonam plagam, triduanarum tenebrarum, in Ægyptum inducit: quæ tantæ fuerunt, ut Ægyptiorum nullus toto eo tempore moverit se de loco in quo erat; licet Israelitis omnibus lux esset in habitationibus ipsorum.

Die decimo quarto, Maii quarto, feria secunda, Moses cum Pharaone postremo locutus, decimam plagam cædis primogenitorum, medio noctis sequentis infligendam, denunciat; et vehementi ira commotus, ab eo discedit'. Vesperi hujus diei, primum Pascha celebratum est.

Libro 3. miscellan. pag. 389.

m Exod. cap. 10. ver. 4. 13. 19.

n Exod. cap. 12. ver. 2. cum cap. 13. ver. 4.

。 Num. cap. 9. ver. 1, 2. cum Exod. cap. 40. ver. 17.

P Exod. cap. 13. ver. 3. 6.

9 Ibid. cap. 10. ver. 22, 23.

Exod. cap. 10. 24-29. cap. 11. ver. 1. 4-8.

Exod. cap. 12. ver. 11, 12.

« AnteriorContinuar »