Imágenes de páginas
PDF
EPUB

elegantissime exprimitur: "Mihi est rivus meus, nam ego feci mihi." Nemo est qui rivum meum mihi possit adimere, et vindicare sibi,

c. Ezekiel, postquam lateri sinistro per dies 350. incubuisset, ad latus dextrum conversus per dies 40. illi incubuit, totidem annorum iniquitatis domus Judæ typum gerentes. Quo referendum et caput quintum ejusdem prophetiæ, cum duobus sequentibus.

d. Anno deportati Jechoniæ sexto, die quinto, Septembris 22. feria quarta, Deus Ezekieli, per spiritum Hierosolymam abducto, visione indicat confertissimam Judæorum idololatriam, et supplicia propter illam eventura".

Eo prophetante, Pelatia filius Benaiæ moritur. Deus pios in Babyloniam deportatos præsentiæ suæ sanctificatione, et evangelicis in futurum promissionibus consolatur. Visione disparente, propheta per spiritum ad suos in Chaldæam reductus, enarravit illis omnia quæ Dominus ipsi ostenderat".

3411, a. Deus, typis et verbis, Sedekiæ regis nocturnam fugam, excæcationem, captivitatem, et mortem in Babylonia; itemque Judæorum deportationem, et calamitates ante eam ipsis eventuras, prædicit. Ad quem annum etiam septem sequentia capita sunt referenda: ex quibus intelligimus, eo tempore et Danielis, ob preces pro salute aliorum effusas, nomen fuisse celebre, et Sedekiam fœderis et juramenti religione contempta, contra Nebuchadnesarem rebellavisse2.

d. Anno deportati Jechoniæ septimo, mensis quinti die decimo, Augusti 27. feria prima, Ezekiel seniores ad Deum consulendum accedentes redarguit hypocriseos: deinde calamitates eventuras omnibus, minas contra idololatras, et promissiones erga bonos pronunciata. Quo et tria sequentia capita videntur referenda.

3413. Batto Cyrenensis regni conditori, quum 40. reg

Ezek. cap. 4. ver. 6.

u Ezek. cap. 8. ver. 1.

cap. 9, 10, 11.

Ezek. cap. 11. ver. 13--25. y Ezek. cap. 14. ver. 14. 20.

a Ezek. cap. 20. ver. 1.

* Ibid. cap. 12.

2 Ibid. cap. 17. ver. 15. 17.

navisset annos, succedens filius Arcesilaus, 16. annis regnavitb.

3414. a. Annus sabbatarius: in quo Hierosolymitani, adventante adversus eos cum copiis Nebuchadnesare, servorum libertatem promulgarunt. Nam Babylonius adversus rebellem Sedekiam ducens exercitum, vastata regione et occupatis arcibus, ad ipsam Hierosolymam oppugnandam demum accessit". Omnes enim civitates Judæ jam occupaverat, Hierosolyma, Lacisho et Azeka exceptis; quas oppugnavit ille, cum omnibus copiis suis, omnibusque regnis terræ in dominio suo1.

b. Ante mediam vero hyemem non est cœpta obsidio Hierosolymitana. Anno enim regni Sedekiæ nono, mense decimo, die decimo, Januarii 30. feria quinta, Nebuchadnesar et omnes ejus copiæ castra juxta Hierosolymam posuerunt; extruentes contra eam propugnacula circumquaque. In cujus memoriam, non solum captivitatis tempore, sed etiam ad hodiernum usque diem jejunium annuum a Judæis est observatum,

Eodem ipso die, obsidio urbis Ezekieli in Chaldæa a Deo revelatur: ejusque determinatum excidium per bullientis olla typum significatur. Uxor prophetæ vespere moritur, quam ille luctu prosequi vetatur: gravissimæ Judæorum calamitatis ea in re typum exhibens, quæ planctum omnem sit superatura1.

d. Jeremias, Deo jubente, Sedekiæ regi prænunciat : Hierosolymam a rege Babyloniæ capiendam et comburendam, regem vero ipsum in Babyloniam abducendum, ibidemque morientem honorifice esse sepeliendum.

Propheta, ob hoc vaticinium, a Sedekia inclusus est atrio custodiæ quæ erat in domo regia; ubi, anno ejusdem

Herodot. lib. 4. cap. 159.

e Juxta legem, Exod. cap. 21. ver. 2. et Deuter. cap. 15. ver. 1, 2, 12.

4 Jerem. cap. 34. ver. 8, 9, 10.

e Joseph. antiquit. lib. 10. cap. 10.

Jerem. cap. 34. ver. 1.7.

2 Reg. cap. 25. ver. 1. Jerem. cap. 39. ver. 1. et cap. 52. ver. 4.

h Zachar. cap. 8. ver. 19.

Jerem. cap. 34. ver. 1—7.

i Ezek. cap. 24. ver. 1, 2, &c.

Sedekiæ decimo, Nebuchadnesaris vero decimo octavo ineunte, promissione restitutionis a Deo accepta, Hanameelis filii patrui sui agrum jure redempturæ sibi comparavit', cæteraque contigerunt, quæ in Jeremiæ capitibus XXXII. et XXXIII. continentur.

Pharaonis Hophræ, sive Vaphris, copiis ex Ægypto egressis, ut Sedekiæ ferrent suppetias; Chaldæi, eis occursuri, Hierosolymis discesserunt. Sedekias ad Jeremiam prophetam, (soluta obsidione jam liberum, et in arctam et tetram, quæ postea secuta est, custodiam nondum datum) legatos misit; qui preces ipsius pro salute populi expeterent. Propheta auxiliares illas Pharaonis copias in Ægyptum reversuras, atque Chaldæos iterum civitatem oppugnaturos captamque combusturos, pronunciatm.

Hierosolymitani, præsenti obsidionis metu liberati, servos et ancillas, quos ex legis præscripto manumiserant, contra fœdus suum in servitutem retraxerunt: quos impii et inhumani facti Jeremias reprehendens, vicissim contra ipsos libertatem gladio, pesti et fami promulgavit; Babylonios intermissam obsidionem redintegraturos, et civitatem captam combusturos, prænuncians".

Interea, dum abessent copiæ Chaldæorum Hierosolymis propter exercitum Pharaonis, Jeremias fugam meditans, a principibus cæsus in foveam carceris qui erat in domo Jonathanis conjicitur; multisque diebus ibi detineturo.

Nebuchadnesar, Ægyptiaco exercitui occursurus, anno regni sui decimo octavo ex iis qui, ante solutam obsidionem, Hierosolymis ad ipsum defecerant, 832. Babylonem deportandos curavit.

Pittacus Mitylenæus, septem sapientum unus, cum classe missus a suis est in Troadem adversus Atheniensium ducem Phrynonem Pancratiastem et Olympionicem; qui Sigeum et Achilleum pagum Lesbiis ibi eripuerat. In prælio victores effecti Athenienses, Alcæi Mitylenæi poetæ, qui

Jerem. cap. 32. ver. 1—16. "Jerem. cap. 34. ver. 11-22. P Jerem. cap. 52. ver. 29.

m Ibid. cap. 37. ver. 3—10.

Ibid. cap. 37. ver. 11-16.

abjectis armis fugerat, clypeum apud templum Minervæ in Sigeo suspenderunt. Phrynoni deinde ad singulare certamen provocanti siquis congredi vellet, occurrit Pittacus; et retejaculo, quod sub clypeo occultaverat, involutum tridente ac pugione confodit. Unde, ob agrum ita servatum, Mitylenæis magna ei dona offerentibus, conjecta hasta id duntaxat agri petiit, quo cuspis pertigisset: qui locus, ab illo sacratus, Pittacii nomen postea obtinuit, Historiam mutilatam tradidit Herodotus, cujus defectum supplevit Plutarchus libro de malignitate Herodoti; cum Strabone, Polyænos, Festo in Retiario, et Diogene Laertio, qui Pittaco tunc principatum a Mitylenæis ultro delatum esse indicat, viginti annis ante mortem; quam anno tertio Olympiadis LII. obiisse illum narrat. Unde rationibus subductis, ad annum tertium Olympiadis XLVII. referre maluimus, quam cum Eusebio ad XLIII. Olympiadis secundum, licet illud magis ei faveat, quod in stadionicarum catalogo, Olympiade XXXVI. Phrynon victor fuisse annotatur.

Neque tamen per duellum hoc plane finitum est bellum. Arbiter vero ab utraque parte delectus Periander Corinthius, et ipse e septem sapientum numero unus, ita litem diremit, ut utrique ea colerent quæ haberent; Atheniensibus Sigeo, Mitylenæis Achilleo pago relicto"; quem ipsum Periandrum sexto abhinc anno, ante Olympiadem XLIX. decessisse, ex Sosicrate ostendit in ejus vita Laertius. Quod Herodoti detegit anachronismum; qui pacem hanc inter Athenienses et Mitylenæos a Periandro factam ad posteriora Pisistratidarum tempora retulit.

3415. b. Anno deportati Jechoniæ decimo, mense decimo, die duodecimo, Februarii 1. feria prima, Ezekiel vaticinatur contra Pharaonem et Ægyptum; quod esset baculus arundineus domui Israelis (frustra enim suppetias obsessis Hierosolymitanis jam tulerat :) primum Pharaoni, Hophræ, sive Apriæ, cladem in Libycis solitudinibus a

[blocks in formation]

Cyrenæis (ut ad annum mundi 3430. videbimus) deinde desolationem totius Ægypti, a Babylonio inferendam, et 40. annorum spatio continuandam, prædicit.

c. Fugato Pharaonis exercitu, Hierosolymitanam obsidionem redintegravit Nebuchadnesar circa 15. diem tertii mensis; diebus videlicet 390. ante captam urbem: ut ex typo Ezekielis cap. IV. ver. 5. 8. colligimus. Tum vero Jeremias, a Sedekia consultus, de eo in manum Nebuchadnesaris tradendo responsum dat: qui et ejus precibus motus, ex fovea carceris qui erat in domo Jonathanis ad atrium custodiæ transferri eum jubet; tracta panis in diem ex vico pistorum illi concessa, donec consumptus est omnis panis ex civitate3.

d. Continuata obsidione, Jeremias iterum a Sedekia per legatos consultus, simile reddit responsum : et regem et cives in manum Nebuchadnesaris tradendos; eos qui in civitate mansuri sunt, gladio, aut fame, aut peste morituros, eos autem qui ad Chaldæos egressuri sunt, vita sua loco spolii potituros".

Ob hoc responsum Jeremias a principibus in foveam Malchiæ, quæ erat in atrio carceris, conjicitur. Unde opera Ebed-melechi eunuchi eductus, a rege denuo consulitur: et repetito judicio contra Judæam, in atrio carceris usque ad urbem captam servatura, ubi Ebed-melecho, Dei nomine, liberationem ab omnibus periculis pronunciat.

3416. c. Anno deportati Jechoniæ undecimo, mensis primi, ut videtur, (non, ut Tremellio et Prado placuit, quinti: is enim in annum duodecimum incidit) die primo, Deus per Ezekielem Tyro, de miserando jamjam a Nebuchadnezare capiendæ Hierosolymæ statu exsultanti, ab eodem Nebuchadnesare excidium venturum pronunciat, tam admirabile, ut omnes exteri aspicientes et recordantes præteritam illius gloriam subitumque casum perhorrescant. Idemque finitimis Sidoniis eventurum propheta vaticinatur, ad gloriam Dei et Ecclesiæ bo

Ezek. cap. 29. ver. 1-16.

2 Jerem. cap. 21.

b Jerem. cap. 39. ver. 15-18.

Jerem. cap. 37. ver. 17-21. a Ibid. cap. 38.

« AnteriorContinuar »