Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ETAS MUNDI II.

1657. a. ANNO sexcentesimo primo vitæ Noachi, mensis primi die primo, (Octobris vigesimo tertio, feria sexta, ut novi anni ita et novi mundi die primo) cum siccata esset superficies terræ, removit Noachus operculum arcæa.

Mensis secundi, die vigesimo septimo, Decembris decimo octavo, feria sexta, cum exaruisset terra, Dei mandato exivit Noachus, cum omnibus qui cum ipso fuerant in arca".

Noachus egressus soteria Deo immolavit. Deus rerum naturam, diluvio corruptam, restauravit: carnis esum hominibus concessit; atque Iridem dedit signum fœderis.

Anni vitæ humanæ quasi dimidio breviores fiunt.

1658. d. Arphaxad natus est Semo centenario, biennio post diluvium finitum scilicet.

1693. d. Salah natus est; quum Arphaxad pater ejus 35. vixisset annos".

1723. d. Heberus natus est; quum Salah pater ejus 30. vixisset annos1.

1757. d. Quum Heberus 34. vixisset annos, natus est ei filius, cui nomen dedit Phaleg", "quia in diebus ejus divisa fuit terra"." Urbis enim et turris extructione per linguarum confusionem (quæ Babeli, capitis undecimi versu nono, nomen dedit) tum interrupta; gentium dispersio est secuta,

a Genes. cap. 8. ver. 13.

e Gen. cap. 8. et 9.

e Gen. cap. 11. ver. 12.

Gen. cap. 11 ver. 16.

b Ibid. cap. 8. ver. 14.-19.
d Ibid. cap. 11. ver. 10.

Ibid. cap. 11. ver. 14.

h Gen. cap. 10. ver. 25. et 1 Chron. cap. 1. ver. 19.

De quibus vide chronologiæ nostræ sacræ partem 1. cap. 5.

in varias orbis partes secundum linguas suas variis deductis coloniis.

Anni vitæ humanæ iterum quasi dimidio breviores efficiuntur.

1771. a. Hinc ad captam ab Alexandro Babylonem anni 1903. intercesserunt: quot annorum observationes cœlestes inde in Græciam Aristotele procurante, a Calisthene fuisse missas, testis est Porphyrius'. Unde apparet, siderum contemplationi vacare cœpisse Babylonios ipsius Nimrodi temporibus: a quo tota eorum regio terræ Nimrodi accepit cognomentum. Quum et illius suasu condi primum Babylon cœpta", ibidemque prima regni ipsius sedes collocata, (quemadmodum in Geneseos capite decimo, versu decimo, confirmat Moses) indeque gens ipsa Babylonica antiquitatis nomine celebrata imprimis fuerito.

1787. d. Rehu sive Ragau natus est; quum Phaleg pater 30. vixisset annos".

1816. Ægyptiorum in subjectos potestatem ac regium imperium usque ad integros 1663. annos duravisse, refert in annalibus suis Constantinus Manasses. Qui a tempore quo Ægyptus a Cambyse rege Persarum subjugata est retro numerati, ad hoc nos perducunt: circa quod, Misraim Chami filius colonias in Ægyptum duxit; quæ inde Misraimi et terræ Chami nomen adepta est. Unde posteriores Pharaones, filios regum antiquorum se fuisse jactitabant'.

1819. d. Serug sive Saruch natus est; quum Ragavus pater 32. vixisset annos".

1849. d. Nachor natus est, quum Saruchus pater 30. vixisset annost.

1878. d. Terach sive Thara natus est, quum Nachor pater 29. vixisset annos".

[blocks in formation]

1915. c. Ægialeus Sicyoniorum in Peloponeso regnum incepit, 1313. annis ante primam Olympiadem3.

1920. c. Ex vicina Arabia irrumpens gens eorum quos Hyc-sos, id est, reges pastores Ægyptii vocabant, Memphim ceperunt; et tota Ægypto inferiori (quæ mari Mediterraneo est exposita) potiti sunt: quam primus eorum rex Salatis per annos 19. obtinuity.

1939. d. Bæon, secundus rex, ann. 44.

1948. d. Postquam Thara 70. vixisset annos, natus est ætate primus trium ipsius filiorum. Non Abram quidem (quem post 60. demum annos natum infra videbimus) sed Haran, tertii fratris Nachoris socer. Hic enim, prius quam pater Thara Ure Chaldæorum discederet, vita ibidem functus, filiam reliquit Milcam, patruo Nachori nuptam. 1983. c. Apachnas in Ægypto regnat, annos 36. menses 7c.

1996. d. Phaleg sextus a Noacho, mortuus est; 209. post natum Ragavum annis".

1997. d. Nachor, nonus a Noacho, mortuus est; 119. post natum filium Tharam annis.

2006. d. Noachus mortuus est, quum vixisset 950. annos; post finitum diluvium, 350. annisf.

2008. c. Abram natus est: quippe 75. annorum existens, quum pater Thara moreretur, annum agens ætatis 2058.

2018. c. Sarai, quæ et Iscah, Haranis fratris Abrami filia", nata est: utpote decennio, marito suo Abramo ætate minori.

2020. b. Apophis in Ægypto regnat annos 611.

2026. d. Rehu sive Ragau, septimus a Noacho, mortuus est: 207. post natum Saruchum annis'.

Euseb. chron.

▾ Manetho, in Ægyptiaticorum lib. 2. apud Josephum, lib. 1. contra Apio

[blocks in formation]

Gen. cap. 11. ver. 32. et cap. 12. ver. 1. 4. cum Act. cap. 7. ver. 4.

h Gen. cap. 11, ver. 29, 30.

Manetho.

i Ibid. cap. 17. ver. 17.

Gen. cap. 11. ver. 21.

2049. d. Serug sive Saruch, octavus a Noacho, mortuus est; 200. post natum Nachorem annism.

2079. Hoc fere tempore, Chedorlaomer rex Elami sive Elymaidis (inter Persiam et Babyloniam positæ) subegit reges Pentapoleos, Sodoma videlicet, Gomorrhæ, Admæ, Seboim, et Belæ sive Zoaris: qui duodecim annis illi serviverunt".

2081. b. Janias in Ægypto regnato, annos 50. mensem 1. 2083. a. Deus Abramum vocat Ure Chaldæorum, ad proficiscendum in eam regionem, quam ostensurus esset illip. Ur vero ista, quam in Mesopotamia cum Stephano protomartyre etiam Abarbinel' collocat, a sacerdotibus et mathematicis ex artis vocabulo Chaldæorum appellationem sortitis (quo nomine, in ipsa etiam Chaldæa, Genethliaci a reliquis magis distincti reperiunturs,) habitata fuit. Ex quorum consortio et Terach et filii ejus idolorum cultum didicerunt. Sed a filio demum Abramo de divina vocatione certior factus, ab idololatria resipiscens, assumpsit ut familiæ pater Abramum.

Assumpsit igitur Terach Abramum filium suum, et Lotum filium Haranis nepotem suum, et Sarai nurum suam uxorem Abrami filii sui: et egressi una Ure Chaldæorum, ad proficiscendum in regionem Cananis, pervenerunt Charanem, (in eadem cum Ure Mesopotamia sitam;) et consederunt illic, gravi Terachi imbecillitate detenti.

c. Quumque fuissent dies Terachi 205. annorum, mortuus est Terach Charane".

m Gen. cap. 11. ver. 23.

• Manetho.

n Ibid. cap. 14. ver. 1, 2. 4.

P Gen. cap. 15. ver. 7. Josu. cap. 24. ver. 2, 3. Nehem, cap. 9. ver. 7. Act. cap. 7. ver. 2, 3, 4.

4 Act. cap. 7. ver. 2.

r In Gen. cap. 11.

Daniel. cap. 2. ver. 2. 10. Ibid. cap. 4. ver. 7. et cap. 5. ver. 11.

Josu. cap. 24. ver. 2.

" Gen. cap. 11. ver. 31, 32.

ÆTAS MUNDI III.

ABRAMUM, quum mortuus esset pater ejus, denuo vocavit Deus a terra sua, et a cognatione sua, atque a domo paterna sua : addita fœderis evangelici promissione, de benedicendis in ipso (id est, in semine ipsius benedicto, Domino nostro Jesu Christo) omnibus familiis terræ. A qua promissione, et migratione Abrami eam incunctanter subsecuta, deducendi sunt 430. anni peregrinationis Abrami et posterorum ipsius in terra non sua". Et initio et fine eorum in decimo quinto die mensis Abib constituto; qui hoc anno in Maii Juliani diem quartum et feriam quartam hebdomadicam (juxta nostras rationes) incidet.

Hoc igitur die Abram, quum Charanem attigit, et esset annorum septuaginta quinque, Deum vocantem secutus, assumsit Saram uxorem suam et Lotum filium Haranis fratris sui, cum universis facultatibus suis quas comparaverant et animabus quas acquisiverant Charane; et profecti, ut abirent in regionem Canaanis, tandem pervenerunt in eam. Et transivit Abram per regionem illam ad locum usque Shecemi, ad quercum Mora; de qua etiam postea occurrit mentio.

Apparens Dominus Abramo, promisit se semini ipsius daturum regionem illam; qui ibidem altare extruxit Domino qui apparuerat ipsi. Postea refigens tentorium, inde ad montana profectus est, versus orientalem tractum Luzi,

Gen. cap. 12. ver. 1, 2, 3. cum Act. cap. 7. vcr. 4.

b Exod. cap. 12. ver. 40, 41. cum Galat. cap. 3. ver. 17.

c Gen. cap. 12. ver. 4, 5, 6.

d Gen. cap. 35. ver. 4. Josu. cap. 24. ver. 25, 26. et Jud. cap. 9. ver. 6.

« AnteriorContinuar »