Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vero sequente, et ab hostibus metu omni liberatis et a Jubilæi religione solutis, secure et impune agriculturam exercere licuit.

b. Mardocempado, sive Merodaco Baladani, postquam duodecim annos in Babylonia regnasset, succedens Arkianus, anno Nabonasari 39. regnavit annis quinque®.

Parion, in ora Hellesponti juxta Lampsacum, conditur1; vel potius colonia eo deducta, a Milesiis et Erythræis, instauratur.

3296. Dejoces rex Medorum, anno primo Olympiadis XVIII. (quæ hoc anno acta est) Ecbatana condidit: ut in Græco Eusebii chronico legimus. Ea, Ezræ, cap. VI. ver. 2. Achmetha, a Ctesia in Persicis Stephano Byzantino referente, Agbatana appellatur. Hujus structuræ plenior descriptio in capite primo libri Judithæ habetur: ubi ab Arphaxado Medorum rege condita fuisse dicitur; sicut a Dejoce, in Herodoto et scriptoribus aliis. Quod argumento est, utroque illo nomine unum et eundem regem designari; de quo plura, ad annum mundi 3448. erunt dicenda. 3299. Taracus Æthiops (supra ad annum mundi 3294. Tirhaka dictus) in Ægypto regnat annish 18.

3300. Post Arkianum, apud Babylonios biennii interregnum fuiti.

3302. Belibus [al. Belithus, et Belelus] Babyloniorum regnum obtinuit, annis tribusk.

3305. Apronadius apud eosdem regnat, annis sex.

3306. c. Ezekiam sepelientes in superiore parte sepulchrorum posterorum Davidis, honore affecerunt eum in morte ejus totus Juda et habitatores Hierosolymorum, Cui succedens filius Manasses, 55. annis regnavit". Hic rursus ædificavit excelsa quæ demolitus fuerat Ezekias pater ipsius, extruxit altaria toti exercitui cœlorum in duobus atriis domus Domini, traduxit filium suum per ignem in valle filii Hinnomi, divinationibus et conjectati

e Ptolem. in regum canone. h African.

k Ptoi. reg. canon.

m2 Cbron. cap. 32. ver. 33.

f Euseb. chron.

i Ptol. reg. canon.

Ibid.

2 Reg. cap. 21. ver. 1. 2 Chron. cap. 33. ver. 1.

onibus et præstigiis usus est, collocavit sculptile simulacrum in templo Dei: fecitque ut aberrarent Juda et habitatores Hierosolymorum, faciendo malum amplius quam gentes quas perdiderat Dominus a conspectu Israelitarum. Insuper etiam sanguinem innoxium fudit quamplurimum, usque adeo ut impleret Hierosolyma confertim : præter peccatum suum quo ad peccandum induxit Judam, ut faceret quod malum videtur in oculis Domini". In qua sanguinis innoxii effusione, illa prophetæ Esaiæ præcipue memoratur: quem serra lignea medium ab eo fuisse dissectum, Talmud Babylonicum in tractatu nin', Justinus Martyr in dialogo cum Tryphone, Hieronymus in Esaiæ capite vigesimo et quinquagesimo septimo, et nostrorum alii, illud impio0noav apostoli ad Esaiæ martyrium accommodantes. Propter quæ omnia comminatus est Deus, "se extensurum super Hierosolyma regulam Samariæ et perpendiculum domus Achabi; atque abstersurum se Hierosolyma ut qui abstergere solet gabatam, abstergit, deinde subvertit eam in os"."

3311. Rigebelus apud Babylonios regnat, anno uno3. 3312. Mesessimordakus apud eosdem regnat, annis quatuort.

3316. Interregnum apud Babylonios fuit, annorum

octo".

Dejoces Medorum imperium usque ad Halym fluvium propagavit, annis ante finem Astyagis 128. ut ex Herodoto colligitur".

Olympiade XXIII. Herostratus Naucratites ex Ægypto mercator, ad Paphon Cypri nave appulsa, Veneris imagunculam, magnitudine palmi, operis vetusti, emisse dicitur; ejusque virtute a subita tempestate magno miraculo liberatus, Naucratin devectam in æde Veneris apparatu solenni eandem consecravisse: ut apud Athenæum, et

2 Reg. cap. 21. ver. 2-11. 2 Chron. cap. 33. ver. 2-9.

P 2 Reg. cap. 21. ver. 16. et cap. 24. ver. 4.

Heb. cap. 11. ver. 37.

Ptol. reg. canon.

u Ptol. reg. canon.

r2 Reg. cap. 21. ver. 15.

Ibid.

Lib. 1. cap. 130.

ipsum Naucratitem, in libro decimo quinto Deipnosophiston legitur. Verum, si Strabonem in libro decimo septimo audimus, nulla eo tempore in Egypto erat Naucratis : quippe non ante Cyaxaris Medi et ejus æqualis Psammitichi Ægyptii regis tempora a Milesiis constructa.

3317. Rebus turbatis, duorum annorum in Ægypto ἀναρχία fuit.

3319. Awdɛkapxía, post eam, in Ægyptum est introducta, sive duodecim virorum principatus, communi consilio regnum administrantium: de quo Herodotus et Diodorus' qui 15. annis aristocratiam hanc duravisse notat. Ad eam vero spectare existimat Tremellius prophetiam onerosam Ægypti, in Esaiæ capite decimo nono propositam: in cujus versiculo quinto et sexto, de Nilo exsiccando hæc etiam legitur prædictio: "Deperdent aquas ne influant in mare, adeo ut fluvius siccetur et arescat: et retro abjicientes flumina, exhaurient et siccabunt rivos ductos aggeribus," quod, ex Herodoto, sic exponit Tremellius. Duodecim isti reguli "omnia opera naturæ, miseri sui populi opera, oppugnabunt, et aquas Nili avertent vel ad siccitatem usque; ut stagnum Morios cum suis pyramidibus et labyrintho perficiant, adducti sola libidine animi sui." Scaliger vero de siccitate intelligit "tanta futura, ut Nilus diebus æstivis nulla incrementa caperet, neque Ægyptum irrigaret:" et ad superiora Soi sive Sabaconis tempora prophetiam refert.

3323. c. Deficiente Babyloniorum stirpe regia, post octo annorum interregnum, Esarchaddon rex Assyriæ sub antiquum eos jugum reduxit; et occupato Babyloniæ regno, per tredecim annos illud obtinuit; quemadmodum ex canone regum Ptolemaico didicimus. Illius enim Assaradinum nostrum esse Esarchaddonem, non ipsum nomen modo, sed etiam sacræ historia demonstrat consensus; quæ eum Assyriæ simul et Babyloniæ regem fuisse, non obscure indicat; ut paulo post, ad annum mundi 3327. videbimus.

Diodor. Sicul. lib. 1. cap. 66.
Lib. 1. cap. 66.

In canonib. Isagogic. pag. 311.

VOL. VIII.

Lib. 2. cap. 147.

M

3324. Ardys, Gygis filius, apud Lydos regnavit annos 49. Hic Prienenses expugnavit, et Miletum invasita.

3327. In Sicilia Gela, in Pamphylia Phaselis conditæ, a duobus fratribus, Antiphemo et Lacio: quibus de habitationis loco Delphicum oraculum consulentibus responsum fuisse, ut hic orientem, ille occidentem versus navigaret, ex Aristaneti commentario primo de Phaselide refert Stephanus Byzantinus, in I'λa. Heropythus in libro de Colophoniorum finibus, de Phaselidis ædificatione agens, tradit Lacium, qui eo coloniam deduxit, Cylabræ pastori ad pabula tum illic oves agenti, soli in quo urbem ædificavit pretium dedisse salsamenta, quæ ille poposcerat. Plenius vero Philostephanus in libro primo de civitatibus Asiæ narrat, Lacium Argivum, unum ex iis qui cum Mopso, Colophonis conditore, profecti fuerant, et quem Lindium fuisse quidam aiunt, fratrem Antiphemi Gelæ conditoris (quem etiam Lindium e Rhodo fuisse, libro septimo Herodotus, et in libro sexto Thucydides confirmant) a Mopso cum viris quibusdam missum, oraculo et jussu Mantus, Mopsi matris, quia navium ipsius puppes ad Chelidonias insulas diffractæ collisu fuissent, cum sociis retardatum serius noctu appulisse; emisseque terram ubi extructum oppidum est, ut Manto prædixerat, a Cylabra quodam, dato salsamento, quod ex omni commeatu nautico is habere maluitc.

Completa est prophetia, initio regni Achazi, ab Esaia promulgata: "Intra sexaginta quinque annos atteretur Ephraim, ut non sit populusd." Etsi enim a Salmanasare maxima pars populi ante annos 44. deportata fuerat, et regnum plane abolitum: inter reliquias tamen, quæ in terra sua remanserant, reipublicæ aliqua facies adhuc retenta est. Tum vero desiit esse populus, quum tenues illæ Ephraimitarum reliquiæ peregrinorum adventantium multitudine pene sunt obrutæ: (ex avitis enim sedibus

a Herodot. lib. 1. cap. 15. Athenæ. Dipnosophist. lib. 7. d Esai. cap. 7. ver. 8.

b Euseb. chron.

ejectas plane non fuisse, ex Josiæ historia liquet,) novis colonis e Babele, Cutha, Hava, Hamatha et Sepharvaimis, in Samaria collocatis; qui ex hereditario deinceps jure possidentes Samariam, habitabant in civitatibus ejus'; quod ab Esarchaddone rege Assyriæ, qui et Asnappar magnus et gloriosus dictus est, jam factum, ex ipsorum Cuthæorum confessiones, intelligimus.

Eodem, ut videtur, tempore et eadem opera qua in terra Israelitica ista sunt gesta, ex Samaria in vicinam Judæam progressi principes exercitus regis Assyriæ, Manassem regem in vepretis quibusdam latitantem ceperunt ; et chalybeis compedibus vinctum Babylonem deduxerunth. Quam Judææ etiam illatam cladem, ex eadem illa ipsa Esaiæ prophetia nonnulli ita eliciunt: "Intra sexagesimum quintum annum conteretur Ephraim, ne sit amplius populus. Et caput Ephraimi Samaria, et caput Samariæ filius Remaliæ: et vos ipsi, nisi credideritis, non confirmabimini," id est, conteremini vos quoque; ut Jacobus Cappellus notavit in suo chronico. Ubi Hebræos etiam addit, in Seder Olam Rabba, et Thalmudicos doctores, (a D. Kimchi in Ezechielis capite quarto citatos) similiter tradere; Manassem anno regni vigesimo secundo abductum esse captivum Babylonem, et triginta tribus annis ante suum obitum egisse pœnitentiam; qua acta, Deum in libertatem atque regnum ipsum restituisse Scriptura confirmat. Brevem enim fuisse captivitatem illam, ex eo colligitur, quod, nulla illius ratione habita, 55. nihilominus annis regnavisse legatur Hierosolymisk.

Novi coloni Samaritani, quum in habitationis suæ principio Deum Israelis non colerent, a leonibus infestati sunt. Quod resciscens rex Assyriæ, unum ex deportatis e Samaria sacerdotibus ad illos remittendum curavit: qui, Bethele residens, docebat eos quomodo Deum colerent;

e 2 Chron. cap. 34. ver. 6, 7. 33. et cap. 35. ver. 18. cum 2 Reg. cap. 23. ver. 20.

19,

1 2 Reg. cap. 17. ver. 24.

h2 Chron. cap. 33. ver. 11.

Earæ cap. 4. ver. 2. 10.

12 Chron. cap. 33. ver. 12, 13.

2 Reg. cap. 21. ver. 1. 2 Chron. cap. 33. ver. 1.

« AnteriorContinuar »