Imágenes de páginas
PDF
EPUB

eum non pertinere ad eorum numerum, quos Deus in Christo ante mundi constitutionem gratis elegit et prædestinavit ad regnum. Pro quibus tamen nec oratio fidelium debet desistere, nec charitas aliquando torpere, ut Deus eis gratiam suæ illuminationis donet; per quam in eis semen divini sermonis fructificet, qui frustra exterioribus auribus sonat, nisi Deus spirituali munere auditum hominis interioris aperiat."

Præter communem hunc ad omnes, peculiaris Fulgentii ad Petrum diaconum liber transmissus extat: in quo, non de hisce tantum quæstionibus, sed de universa fidei regula, Catholicam ecclesiæ doctrinam brevi quasi tabella delineandam ille sibi proposuit. Unde ad præsens spectantia negotium capitula hæc excerpsimus.

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; neminem hic posse hominum pœnitentiam agere, nisi quem Deus illuminaverit, et gratuita sua miseratione converterit, apostolus enim dicit: Ne forte det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis."

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; posse quidem hominem, quem nec ignorantia literarum nec aliqua prohibet imbecillitas vel adversitas, verba sanctæ legis et evangelii, sive legere, sive ex ore cujusquam prædicatoris audire: sed divinis mandatis obedire neminem posse, nisi quem Deus gratia sua prævenerit; ut quod audit corpore, corde etiam percipiat, et accepta divinitus bona voluntate atque virtute, mandata Dei facere et velit et possit. Nequed enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus: qui etiam operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate."

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; Deo incommutabili non solum præterita et præsentia, sed etiam futura omnia incommutabiliter esse notissima; cui dicitur: Deuse, qui occultorum es cognitor, qui scis omnia antequam fiant."

b Fulgent. de fide ad Petr. cap. 31. et cap. 4. sequent.

2 Tim. cap. 2. ver. 25, 26.

d1 Cor. cap. 3. ver. 6. Philipp. cap. 2. ver. 13.

e Dan. cap. 13. ver. 42. Susannæ.

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; Trinitatem Deum incommutabilem rerum omnium atque operum tam suorum quam humanorum certissimum cognitorem, ante omnia secula scire quibus esset per fidem gratiam largiturus: sine qua nemo potest ex initio mundi usque in finem a reatu peccati tam originalis quam actualis absolvi. Quos enim Deus præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis filii sui."

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; omnes quos vasa misericordiæ gratuita bonitate Deus fecit, ante constitutionem mundi in adoptionem filiorum Dei prædestinatos a Deo neque perire posse aliquem eorum quos Deus prædestinavit ad regnum coelorum; nec quenquam eorum quos non prædestinavit ad vitam ulla posse ratione salvari. Prædestinatio enim illa gratuitæ donationis est præparatio, qua nos apostolus ait prædestinatos" in adoptionem filiorum Dei per Jesum Christum in ipsum."

Eosdem Africanos episcopos in Sardinia exulantes de gratiæ et liberi arbitrii quæstione consuluerunt etiam Johannes quidam presbyter et archimandrita atque Venerius diaconus: quorum prior Johannes Maxentius forte fuerit; quem ut Antiochenum presbyterum fuisse ex Adone, ita pro archimandrita se gessisse ex illis Dioscori diaconi verbis possumus colligere: "Maxentius, qui sub abbatis vocabulo dixit se congregationem habere; si interrogetur, aut cum quibus monachis vixit, aut in quo monasterio, aut sub quo abbate monachus factus est, dicere non potest:" qua ratione, inter Pauli exitum et Euphrasii ingressum vacante sede Antiochena, istas ab eis scriptas fuisse literas liceret conjicere. Ad eas vero respondit tum seorsum Fulgentius, de veritate prædestinationis et gratiæ tribus libris editis; tum communiter Byzaceni præsules alii, synodica ejusdem argumenti conscripta epistola. Fulgentianæ de gratia doctrinæ summa est: eam "noni omnibus hominibus universaliter dari, et quibus datur non

Rom. cap. S. ver. 29.

Ephes. cap. 1. ver. 5.

Dioscor. suggest. post Hormisdæ epist. 64. pag. 528, 529. edit. Roman. i Fulgent. de verit. prædest, et grat. lib. 2. pag. 75. edit. Paris. ann. 1612.

æqualiter dari. Illius est enim, (inquit) vel quibus eam, vel quantam dare, qui non eam humanis voluntatibus aut operibus debitam retribuit, sed gratuitam illuminandis cordibus misericors ac benignus infundit. Et ideo cui voluerit, et quantum voluerit, profecto largitur; quia neque ullo bonæ voluntatis exortu, neque effectu cujusquam boni operis priusquam gratiam tribuat invitatur."

De veritate prædestinationis sententiam suam doctissimus pater ita aperit. "Omnesk prædestinati sic vocantur ut justificentur, sic justificantur, ut glorificentur. Ac per hoc prædestinavit quos voluit, et ad opera bona, et ad præmia sempiterna: prædestinavit ad vitam bonam, prædestinavit ad vitam æternam: prædestinavit ad fidem, prædestinavit ad speciem; prædestinavit adoptandos in seculo, prædestinavit glorificandos in regno: prædestinavit per gratiam faciendos primogeniti fratres, prædestinavit per gratiam perficiendos ejusdem unigeniti cohæredes. Hæc omnia sicut in se continet prædestinationis æternitas, sic implet prædestinantis Dei misericordia, et justa majestas." "Prædestinatio' utique filiorum Dei ad hoc utiliter non solum cognoscitur, verum etiam prædicatur; ut in omnibus bonis humanæ voluntatis et operis, dum divina prædestinatio in æterna gratiæ præparatione cognoscitur, ejusdem prædestinationis effectus in ipsa gratiæ donatione nihilominus agnoscatur: ac per hoc in ista filiorum Dei adoptione, quam Deus et prædestinando præparavit ex æternitate, et vocando ac justificando largitur in tempore, gratia Dei glorificetur, et ipsa laudetur."

"Cujusm prædestinationis ita manet æterna firmitas et firma æternitas, non solum in dispositione operum, verum etiam in numero personarum: ut nec de illius numeri plenitudine quispiam salutis æternæ gratiam perdat, nec extra illius numeri quantitatem ad donum salutis æternæ perveniat. Deo enim, qui scit omnia antequam fiant, sic non est incertus prædestinatorum numerus, sicut disposi

* Fulgent. de verit. prædest. et grat. lib. 3. pag. 131, 132.

[blocks in formation]

torum operum dubius apud eum non invenitur effectus." "Ita" nemo potest ejus mutare prædestinationem, sicut nullus potest ejus vincere voluntatem. Quod si numerus ille certus non est apud Deum, aut divina scientia fallitur, aut voluntas divina mutatur, aut divina virtus adversitate qualibet superatur. Quod si aliquid horum soli possunt impii dicere, aut forte nec impius aliquis audet horum dicere aliquid; nemo divinam prædestinationem neget: quandoquidem illius Dei prædestinatio vera prorsus asseritur, cujus scientia irreprehensibilis, et voluntas incommutabilis, et virtus insuperabilis invenitur."

Ex Byzacenorum patrum epistola synodica hæc tantum excerpta damus: "Accepimus" vestræ caritatis epistolam, quæ nostrum ex parte relevavit, ex parte vero mœstificavit exilium. Gaudemus enim, quia rectam tenetis de gratia Dei sententiam, cujus lumine illuminatur, et juvamine gubernatur, liberum humanæ mentis arbitrium. Sed quadam sumus nebula mororis affecti, quia significastis quosdam fratres in quæstione de gratia Dei, et humano arbitrio non rectum tenere fidei Catholicæ tramitem: sed adversus Dei gratiam elevare velle humani arbitrii libertatem. Ubi primum, dilectissimi, debetis agnoscere, immo vos non ambigimus agnovisse, ad hoc divinitus ista permitti, ut hinc divinæ gratiæ virtus documento possit indicii manifestioris intelligi. Quandoquidem ipsa gratia nullatenus agnoscitur nisi detur: quæ quamdiu non est in homine, tamdiu necesse est ut ei aut sermone repugnet, aut opere."

"Quod autem vos dicitis, sola Dei misericordia salvari hominem; illi autem dicunt, nisi quis propria voluntate cucurrerit et elaboraverit, salvus esse non poterit: digne utrumque tenetur, si rectus ordo servetur divinæ misericordiæ et voluntatis humanæ, ut illa præveniat, hæc sequatur: sola Dei misericordia initium salutis conferat; cui deinde voluntas hominis cooperatrix suæ salutis existat : ut misericordia Dei præveniens voluntatis humanæ dirigat

n Fulgent. de vcrit. prædest. et grat. lib. 3. pag. 136. • Epist. synod. ejusd. edit. pag. 2.

P Ibid. pag. 9.

cursum; et humana voluntas obediens, eadem misericordia subsequente, secundum intentionem currat ad bravium: per hoc humana voluntas in eo quod currit utiliter et laborat, ex Dei misericordia sibi esse donum cursus ac laboris agnoscat: nec sit ingrata misericordiæ, per quam salutis accipit initium, ut per ipsum perveniat ad plenum sempiternæ salutis effectum: quia tunc erit bona, si Dei præveniatur dono; et tunc permanebit bona, si ejus non destituatur auxilio."

"Contra prædestinationem vero sanctorum magnæ pervicaciæ est aliquem vel parare, vel habere conflictum; cum apostolicæ prædicationi nullus audeat refragari, qua non solum dicitur de Domino: Quos autem præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis filii ejus; et alio loco, Prædestinarit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: verum etiam ipsum caput nostrum, ipsum primogenitum in multis fratribus, beatus Paulus prædestinatum confidenter prædicat dicens: Qui factus est ci ex semine David secundum carnem: qui prædestinatus est filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis: quisquis ergo prædestinatum Christum et sanctos ejus negat, apostolicam fidem perversus oppugnat. Omnes autem prædestinati ipsi sunt, quos vult" salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Qui propterea omnes dicuntur, quia in utroque sexu, ex omni hominum genere, gradu, ætate et conditione salvantur. Semper quippe voluntas Dei omnipotentis impletur; quia potestas ejus nullatenus vincitur. Ipse est enim qui omnia quæcunque voluit, fecit in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis; et cujus voluntati nemo resistit. Verum namque est quod de se testatus est Filius, quia in vivificandis nullum initium humanæ voluntatis expectat; sed ipsam voluntatem bona faciendo vivificat."

"Præ omnibus studium gerite libros sancti Augustini,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »