Imágenes de páginas
PDF
EPUB

norem Childebertus Francorum rex Withuro cuidam comiti eo tempore regendam commiserat: a quo Parisios ad aulam regiam legatus Paulus, mandato principis, Osissimorum episcopus est ordinatus. Nam, ut in vita ejusdem legitur,“ Childebertus rex eum a terra elevans, et cujusdam præsulis baculum accipiens; Suscipe, inquit, pastoralem gradum, quo officio queas prodesse saluti plurimorum. Et evocatis tribus episcopis, qui eum benedicerent; vir Dei perfusus lacrymis, volens nolens suscepit quod multo tempore distulit. Cui benedicto statim rex gloriosus Agnensem Leonensemque pagos, cum sibi debito reditu, regiæ auctoritatis præcepto tradidit.” Posthæc vero

Paulus* senectute fessus, coram omni populo unum ex discipulis suis, Johenium nomine, ut suo officio fungeretur instituit. Cui per unum annum ministranti, et in Christo dormienti, alium ex suis Tiernomagilum appellatum honorifice subrogavit. Qui per annum et diem functus injuncto sibi officio, quievit in Domino. Quo defuncto vir venerabilis, parvo tempore, suo rursus inservivit officio. Sed deficientibus viribus, iterum quendam ex suis Cetomerinum nomine, ut pro se ministraret, ordinavit: præsente Induale cognomento Candido, Domnonensis patriæ magna ex parte duce nobilissimo, S. Samsonis consobrino; qui forte tunc advenerat, ut Pauli orationibus se commendaret." Dein Paulus,“ sedem suam Cetomerino relinquens, migravit ad Batham insulam; ubi cum plurimo grege monachorum, sub magisterio ipsius mire viventium, multum tempus peregit:" ac tandem, ubi centum annis et eo amplius vixisset, in pace quievit. Unde ad anmum Domini DC. vel etiam DCXXa. pervenisse traditur. · Sub Malgone vel Maglocuno illo, in quem invectus est novissimo loco Gildas, morbum illum epidemicum quæ flava pestis dicebatur invaluisse, ex vita Theliai Landavensi regesto inserta, in quinto capite declaravimus :

w Vit. S. Pauli Leonens. sec. 3. in bibliotheca Floriacensi Johann. a Bosco. * Ibid. sec. 4.

y Ibid. sec. 6. 2 Jo. Trithem. de viris illust. ord. Benedict. lib. 3. cap. 48. * Jo. Capgrav. post vitam S. Ithamari. b Supra, op. tom. 5. pag. 98. et 107.

Ibi ipse

“ Traxit enim," ut biographus ille loquitur, “ Mailconum regem Guenedotiæ, delevit et patriam suam : et in tantum incanduit dicta clades, et per totam illam gentem, quod patriam pene reddidit desertam. Surrexit igitur sanctus Teliaus, adducens secum quosdam suffraganeos episcopos suos et cæterorum ordinum viros, cum utriusque sexus hominibus viris et mulieribus. Et devenit primitus ad Cornubiensem regionem: et bene susceptus est a Gerennio rege illius patriæ, (Constantini', ut videtur, successore) et tractavit illum et suum populum cum omni honore. Inde perrexit sanctus cum suis comitibus ad Armoricas gentes: et bene continuo susceptus est ab eis. et S. Samson plantaverunt magnum nemus arboreti fructiferi quasi ad tria miliaria, id est, a Dol usque ad Cai; et decorantur ipsa nemora eorum nomine usque in hodiernum diem: vocantur enim arboreta Teliavi et Samsonis. Et ex illo tempore et deinceps episcopatus Dolensis decoratur et celebratur sub testimonio omnium Armoricorum Britonum, ob conversationem et reverentiam sancti Teliavi."

• Interea dum hæc agerentur et tractarentur, contigit quod Christus per misericordiam suam præciperet, ut illa prædicta lues quæ flava dicebatur exiret et evanesceret de Britannia insula tota. Quo audito, fidelis ductor Teliaus in modicum exhilaratus, et sancto spiritu summonitus (missis legatis in Franciam, et ultra Alpes in Italiam, et quocunque cognitum sibi erat eos aufugisse) recollegit compatriotas diligenter in unum; ut omnes, extincta pestilentia, cum data pace per omnia redirent ad propria." Demum“ præparata magna barca, peractisque septem annis ac septem mensibus, quos S. Teliaus duxerat in Armoricorum patria, intravit in eam, cum multis doctoribus et quibusdam aliis episcopis : et applicuerunt in portum vocatum Dingerein,” rege Gerennio in extremis tum posito; qui “accepto corpore Domini de manu S. Teliai, lætus migravit ad Dominum. Post hæc sanctus vir repetivit sedem suam episcopalem, comitante eum cleri et populi copia : et habitavit ibi usque in consummationem vitæ. Ad quem convenerunt discipuli qui fuerant beati Dubricii, Lunapeius, Gurmaet, Cynmur, Toulidauc, Luhil, Fidelis, Hismael, Tyfhei, Oudoceus, et multi alii discipuli; ut eum moribus et doctrina imitarentur. Ex quibus Hismaelem consecravit in episcopum; mittens illum ad consulendam ecclesiam Minuensem", etiam viduatam pastore: nam sanctus David ad Dominum migraverat. Et multos alios ejusdem ordinis viros similiter sublimavit in episcopium : mittens illos per patriam, dividensque parochias sibi ad opportunitatem cleri et populi.” Mortemque tandem obiit quinto Idus Februarii, in loco qui ab ipso Lhandeilo-vaur, sive ecclesiæ Theliai magni, nomen obtinuit; super ripam Tyvi (sive Tovii potius agri Maridunensis fluvii) ubi solitariam vitam per tempus aliquod duxerat.

c Vid. supra, pag. 60, 61.

“ In cujus vita crevit ecclesia Landavia pro sanctitate sua tam moribus quam doctrina, in ecclesiis et territoriis sibi datis, cum omni libertate sua, dignitate et privilegio a regibus contemporaneis suis Teudric filio Teithpall, Idon filio Ynir Guent, Gurcant maur, Mailcun, Aircol Lauhir, Catgucaun Tredecil, Rein, et a multis aliis regibus et principibus dextralis Britanniæ; et ita ecclesiis nominandis, cum suis terris et dotibus, cum finibus subscriptis et testantibus legitimis viris. Privilegium sancti Teliavi est et ecclesiæ suæ Landaviæ, datum sibi omnibus successoribus suis in perpetuo a regibus istis et principibus Britanniæ, confirmatum apostolica auctoritate, cum omnibus legibus suis in se plenariis sibi et terris suis, libera ab omni regali servitio, sine consule, sine proconsule, sine conventu, intus nec extra, sine expeditione, sine vigilanda regione: et cum omni justitia sua, de fure et furto, de rapina, de homicidio, de arsione, de rixa, de sanguine, de refugio violato ubique in terra sancti, de assaltu viarum et extra vias, de faciendo judicio et patiendo de omni populo sancti Teliavi in curia Landaviæ, de communione aquæ et herbæ, campi et sylvæ, populo ecclesiæ S. Teliavi cum mercato et moneta in Landavia; cum applicatione navium ubique per terras S. Teliavi libera pro regibus et omnibus nisi ecclesiæ Landaviæ et episcopis ejus. De opprobrio et omni injuria, quod rex Morcanhuc et sui homines fecerint episcopo S. Teliavi et suis hominibus, idem rex Morcanhuc et sui homines rectum faciant episcopo et suis hominibus, et judicium patiantur in curia Landaviæ. Omnis lex quæ fuerit regali, omnis etiam et in curia plenarie episcopali Landavensi." Hæc ex Landavensi regesto excerpta dedimus, quæ, arbitratu suo, quisque vel legere poterit vel negligere.

Menevensem,

sive S. Davidis. • Vid. supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 110.

Extat in eodem regesto et Theliai successoris Oudocei vita : cujus initium, quod res ad hujus temporis historiam spectantes complectatur, hic etiam exhibendum duximus : “Fuit vir Budic filius Cybsdan natus de Cornugallia; qui in Demeticam regionem, tempore Aircol Lauhir regis ejusdem regni, venit cum sua classe, expulsus patria sua. Qui cum moraretur in patria, accepit sibi uxorem Anaumed nomine filiam Ensic; mater autem illius Guenhaf, filia Linonui; de qua Anaumed nati sunt sibi Ismael et Tyfei martyr jacens in Pennalun. Qui cum moraretur in patria, missis legatis ad eum de nativa sua regione Cornugallia, ut sine mora cum tota sua familia et auxilio Britannorum ad recipiendum regnum Armoricæ gentis veniret: defuncto rege eorum illum volebant recipere natum de regali progenie. Facto ab illis consilio uno ore, audita legatione et accepta, affectuose accepit uxorem suam prægnantem cum tota familia sua et classe applicuit in patriam: et regnavit per totam Armoricam terram : et in tempore suo tamdiu durantem usque ad Alpes. Et uxor ejus peperit filium nomine Ouduceum: quem post tempus maturitatis misit ad studium literarum ; sicut promiserat sancto Teliauo antea in Britannia, quod si filium haberet, illum Deo commendaret, sicut commendaverat ambos fratres suos prædiximus. S. Oudoceus ab infantia cæpit ditari scientia et eloquentia in tantum quod suos contemporaneos et simul consocios excellebat moribus et sanctitate. Et post immensum

I Glamorganiæ.

& Vid. supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 110. Camden. in Cornwall, pag. 134. et Frodoardi chronicon, ad ann. 919.

VOL. VI,

G

cum

tempus venit flava pestis per majorem Britanniam.” Ea occasione, ut dictum est antea, adiit S. Theliaus, suis clericis et populo Cornugalliam quæ postea vocata Cerniu budic: et ibi invenit nepotem suum Oudoceum, virum præclarum et mansuetum et utriusque legis peritum, ut candelam super candelabrum. Et post tempus suæ conversationis, S. Teliaus archiepiscopus Landaviæ ecclesiæ S. Petri apostoli rediit ad natale solum cum suo nepote illum comitante: qui tantum crevit in bonitate et scientia, quod sibi electione cleri et populi succedith in episcopatu Landavensis ecclesiæ."

Glamorganiæ eo tempore rex erat Teudric, sive Theodoricus: de quo in eodem regesto legimus : “Rex Teudric cum esset in regno suo tenens pacem cum populo et justitiam, postposuit temporalem potestatem pro æterna: ita quod regnum suum commendavit filio suo Mourico, et vitam eremitalem in rupibus Dindyrn cæpit ducere. Qui cum esset in vita illa, cæperunt Saxones terram suam invadere super filium suum Mouricum: et ita nisi ipse solus adhuc eis succurreret, quod omnino filius suus ab extraneis exhæreditaretur. De quo Teudric dicebant, cum regnum suum teneret, quod nunquam victus ab hostibus fuerat, sed semper victor: et ita visa facie sua in acie bellorum, statim hostes vertebantur in fugam.” Hunc igitur, ut reliqua D. Franciscum Godwinum referentem audias, “ bellum inferentibus Saxonibus opponendum, invitum sui ab eremo abduxerunt: qui Tinternæ juxta Vagam. fluvium occurrentem hostem magno prælio fudit. Sed accepto in capite vulnere (quod eum non latuit) mortifero, reditum maturavit, ut inter suos expiraret; rogato prius filio, si in via deficeret, templum ibi loci ut extrueret ubi animam exhalasset, et ibidem corpus conderet exanime. Vix quinque millia passuum processerat, cum ad confluentes Vagæ et Sabrinæ spiritum emisit. Quare eo ipso in loco prout optaverat ecclesiola excitata, cadaver loculo inditum est saxeo: quem nuper seu casu confrac

! Vid. supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 110.
i Wyc, in orientali Monemuthensis agri termino.

« AnteriorContinuar »