Imágenes de páginas
PDF
EPUB

pugnanda, vel potius obruenda, actuum verborumque arma corripitis; pro queis conservandis atque firmandis, si necesse fuisset, et pœna ultro subeunda, et vita ponenda erat? Sed videamus et sequentia. Domum, inquit, suam bene regentem, filios habentem subditos, cum omni castitate. Ergo imperfecta est patrum castitas, si eidem non et filiorum accumuletur. Sed quid erit, ubi nec pater, nec filius mali genitoris exemplo pravatus conspicitur castus? Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam adhibebit? Hæc sunt verba quæ indubitatis effectibus approbantur. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non vino multum deditos, non turpe lucrum sectantes; habentes mysterium fidei in conscientia pura. Hi autem probentur primum; et sic ministrent, nullum crimen habentes. His nimirum horrescens diu immorari, unum veridice possum dicere, quin hæc omnia in contrarios actus mutentur: ita ut clerici, quod non absque dolore cordis fateor, impudici, bilingues, ebrii, turpis lucri cupidi, habentes fidem et, ut verius dicam, infidelitatem in conscientia impura, non probati in bono sed in malo opere præsciti, ministrantes et innumera crimina habentes, sacro ministerio adsciscantur."

Matth. cap. 16. ver. 16.

"Audistis etiam illo die, quo multo dignius multoque rectius erat, ut ad carcerem vel catastam pœnalem quam ad sacerdotium traheremini, Domino sciscitanti, quem se esse putarent discipuli, Petrum respondisse: Tua es Christus filius Dei; eique Dominum pro tali confessione dixisse, Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in cœlis est. Ergo Petrus a Deo patre doctus, recte Christum confitetur. Vos autem, moniti a patre vestro Diabolo, inique Salvatorem malis actibus denegatis. Vero sacerdoti dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Vos quidem assimilamini viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam. Notandum vero est, quod insipientibus in ædificanda domo arenarum pendulæ mobilitati Dominus non cooperetur; secundum illud: Fece

e Ibid. cap. 7. ver. 26.

runt' sibi reges, et non per me. Itidemque quod sequitur eadem sonat dicendo: Et portæ inferni non prævalebunt, ejusque peccata intelliguntur. De vestra quid exitiabili structura pronunciatur? Venerunt flumina, et flaverunt venti, et impegerunt in domum illam; et cecidit, et fuit ruina ejus magna. Petro ejusque successoribus dicit Dominus; et tibi dabo claves regni cœlorum: vobis vero; Non novi vos, discedite a me operarii iniquitatis, ut separati sinistræ partis cum hædis, eatis in ignem æternum. Itemque omni sancto sacerdoti promittitur: Et quæcunque solveris super terram, erunt soluta et in cœlis; et quæcunque ligaveris super terram, erunt ligata et in cœlis. Sed quomodo vos aliquid solvetis, ut sit solutum et in cœlis, a cœlo ob scelera adempti, et immanium peccatorum funibus compediti? ut Salomon1 quoque ait: Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur: quaque ratione aliquid in terra ligabitis quod supra mundum etiam ligetur, præter vosmet ipsos; qui ita ligati iniquitatibus in hoc mundo tenemini, ut in cœlis nequaquam ascendatis, sed in infausta tartari ergastula, non conversi in hac vita ad Dominum, decidatis?"

"Nec sibi quisquam sacerdotum de corporis mundi solum conscientia supplaudat; cum eorum queis præest, si qui propter ejus imperitiam vel desidiam seu adulationem perierint, in die judicii de ejusdem manibus, velut interfectoris, animæ exquirantur. Quia nec dulcior mors, quæ infertur a bono quoque homine quam a malo. Alioquin non dixisset apostolus, velut paternum legatum suis successoribus derelinquens. Mundus1 ego sum ab omnium sanguine: non enim subterfugi, quo minus annunciarem vobis omne ministerium Dei. Multum namque usu ac frequentia peccatorum inebriati, et incessanter irruentibus vobis scelerum cumulatorum ac si undis quassati, unam veluti post naufragium, in qua ad vivorum terram eva

Ose. cap. 8. ver. 4.

Matth. cap. 7. ver. 23.

k Funiculis.

Act. cap. 20. ver. 26, 27.

Matth. cap. 7. ver. 27. iProv. cap. 5. ver. 22.

datis, pœnitentiæ tabulam toto animi nisu exquirite; ut avertatur furor Domini a vobis, misericorditer dicentis: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Ipse omnipotens Deus totius consolationis et misericordiæ paucissimos bonos pastores conservet ab omni malo, et municipes faciat, subacto communi hoste, civitatis Jerusalem cœlestis, hoc est, sanctorum omnium congregationis, Pater et Filius, et Spiritus sanctus: cui sit honor, et gloria, in secula seculorum, Amen."

Prolixius ista, quam instituti fortasse ratio postulabat, ex Gilda describenda curavimus: partim ut justitia inde nobis divini judicii elucesceret, omnium generum atque ordinum flagitiis ad summum fastigium jam perductis, reipublicæ et Ecclesiæ Britannicæ fundamenta non concutientis modo sed exturbantis et penitus propemodum evertentis; partim ut nos et nostram hic pertimesceremus. vicem, in mentem identidem revocantes illud apostoli, "Vide" bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate; alioquin et tu excideris." Quod et Alcuinum jam olim fecisse videmus in epistola, post Anglo-Saxonum quidem adventum CCCXL. ante nostrum vero tempus DCCCXL. annis, ad Cantuariensem archiepiscopum Æthelardum transmissa. Legitur," inquit ille," in libro Gilda Britonum sapientissimi, quod iidem Britones propter rapinas et avaritiam principum, propter iniquitatem et injustitiam judicum, propter desidiam et pigritiam prædicationis episcoporum, propter luxuriam et malos mores populi, patriam perdiderunt. Caveamus hæc eadem nostris temporibus vitia inolescere; quatenus benedictio divina nobis patriam conservet in prosperitate bona, quam nobis in sua misericordia perdonare dignata est."

66

Interim de auctoris nostri scopo illa Johannis Prisæi Britanni non prætermittenda est admonitio: "Hoc solum

Ezech. cap. 33. ver. 11.

» Rom. cap. 11. ver. 22.

• Alcuin. epist. 28. in operib. edit. Paris. ann. 1617. col. 1535. et 1668.

▸ Pris. hist. Britannic. defens. cap. ult.

in libello isto sibi proposuisse videtur, ut Britannos suos vel pudore saltem suffusos resipiscere velle existimaret; si eorum vituperanda potius omnia collegisset atque ob oculos poneret, quam si aliqua laude digna, quæ vel ipsi vel eorum antecessores gessere, intermiscuisset. Ideo eos partim omni probrorum genere obruit, partim divinis oraculis percellit: ut nihil suspicari libeat eorum illum odio aliquo deprompsisse." Et Polydori Vergilii Itali, veteribus Romanorum persecutionibus hanc religionis apud Britannos inclinationem acceptam referentis, illa altera: "Pauci recte dogma Christianum retinebant, quos noster Gildas bonos appellat: reliquos vero et præsertim sacerdotes, ita per mala temporum errantes, castigat laboratque in viam reducere. Ista exponenda hoc loco erant, ut unusquisque sciret Britanniam non genuisse malos sacerdotes, sed hominum crudelitatem atque impietatem fecisse: quando illa omnium provinciarum prima Christianam religionem recepit, ac omni tempore, etiam nunc, populum longe religiosissimum tulit, habetque." De authoris vero religione et fide, Giraldus audiendus est, in priore Cambriæ suæ descriptioni præfixa præfatione: "Præ aliis Britanniæ scriptoribus, solus mihi Gildas, quoties eundem materiæ cursus intulerit, imitabilis esse videtur: quia ea quæ vidit et ipse cognovit scripto commendans, excidiumque gentis suæ declarans potius quam describens, veram magis historiam texuit quam ornatam. Gildam itaque Giraldus sequitur: quem utinam moribus et vita sequi posset; factus ejusdem, plus sapientia quam eloquentia, plus animo quam calamo, plus zelo quam stylo, plus vita quam verbis imitator."

Aliarum Gildæ lucubrationum ad nos pervenit nihil, præter fragmenta quædam quæ, veteris libro canonum titulorum sexaginta sex inserta, in Cottoniana bibliotheca vidimus. Nam ut cum aliis, quæ inter Plautinas comodias habetur, Aululariam huic adscribam, persuaderi mihi non patior: licet eo etiam politissimi judicii virum Ge

Et alteri in Benedictina bibliotheca Cantabrig. Spelman. concil. pag. 54,

r Vid. Casp. Barthii adversar. lib. 4. cap. 17. et lib. 28. cap. 15.

rardum Johannem Vossium propendere non ignorem. Sic enim ille, libro secundo de historicis Latinis, in fine capitis vigesimi primi "Siquid Gildæ, præter epistolam ac invectivam in clerum Britanniæ, tribui debet; id fuerit Querolus, sive Aulularia illa, quæ cum Plauti nomine falso prodiit. Sane Gildæ adsignant codices quidam manu exarati: nec stylus refragatur, nisi quod ille in Gildæ epistola sit impeditior intricatiorque, quam in Querolo." Et de dissimilitudine quidem styli res aperta est, sermonis genere aliquanto nitidiore conscriptam esse Aululariam, quam Gildæ hunc libellum; quem, ob horridulum et incomptum orationis characterem, etiam a Guilielmo Neubrigensi in Anglicanæ suæ historiæ prooemio ita vituperatum invenimus: "Cum sermone sit admodum impolitus atque insipidus, paucis eam vel transcribere vel habere curantibus, raro invenitur." De manuscriptis vero, aut magnopere ego fallor, aut a Camdeni nostri marginali ista notula, minus attente considerata, obortus ille error est. "Gildas" hic in MS. exemplaribus Galliæ Querulus dicitur; ut mihi retulit V. C. Barnabas Brissonius." Quo non aliud significatum ille voluit, quam nostri hujus libelli authorem dictum fuisse Querulum: vel libello potius ipsi, qui ex querelis totus pene est conflatus, datum hoc fuisse epitheton: quomodo Cantabrigiensis bibliothecæ exemplar MS. prænotatum et ipsi observavimus. "Incipit liber querulus sancti Gilda sapientis, de excidio Britanniæ." Ut inter comodos Querulum nostrum quærere, supervacaneæ plane fuerit operæ.

Gildæ, sub Iltuti disciplina, Paulum condiscipulum fuisse diximus: quem, Aurelianum cognomento dictum, in Osa primum insula, "quæ a continenti Armoricanæ regionis terra, quam cornu Galliæ nominant, pelago sexdecim passuum in transversum porrecto sejungitur," eremiticam duxisse vitam, Aymoinus" refert. Britanniam mi

s Camd. Britan. pag. 77.

Supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 539. Vid. Vincent. specul. hist. lib. 21. cap. 122. Caroli Sausseyi annal. eccles. Aurelian. lib. 4. cap. 7. Andreæ Saussayi martyrol. Gallican. et Benedict. Gonon. de vitis patrum occident. lib. 2. pag. 134, 135. ex Renato Benedicto.

Aymoin. Floriac. de miraculis S. Benedicti, lib. 3. cap. 11.

« AnteriorContinuar »