MLXXX. Turstinus Normannorum primus Glastoniensis cœnobii abbas factus est. Tom. 5. pag. 152.
MLXXXII. Vitalis abbas Westmonasteriensis, ad quem Sulcardus monachus ecclesiæ illius scripsit historiam, mortem obiit. Ibid. pag. 156. MLXXXVII. Walwani, regis Arthuri nepotis, sepulchrum in Rossia inventum fuisse scribitur. Tom. 6. pag. 32.
MXC. Marianus Scotus et conterranei ejus, Ifacius, qui CXX. vixit annos, Clemens, Murichardochus, Johannes, Candidus et Donatus, imperante Henrico IV. Ratisbonam venerunt: quorum fama moti plures Scoti de Hibernia adventarunt; quibus septem illi præfuerunt. Vid. Johannem Aventinum lib. 6. annal. Boiorum. Alium hunc fuisse a Mariano chro- nographo tom. 6. pag. 282. confirmat Matthæus Raderus in sua Bavaria
Osmundus, breviarii Sarisburiensis concinnator, claruit. Tom. 5. pag. 180.
MXCI. Benigni, Armachani antistitis, reliquiæ Ferremeria translatæ sunt Glas - toniam. Tom. 6. pag. 438, 439.
MXCVI. Epistolæ ad Anselmum Cantuariensem archiepiscopum a Waterfordi- ensibus transmissæ subscribit Samuel Dubliniensium et Ferdomachus Laginiensium episcopus. Ut enim Laginiensium archiepiscopatus a sede Slebhtiensi primum ad Fernensem, ita succedentibus temporibus ob S. Brigidæ honorem a Fernensi ad Kildariensem (cujus hic Ferdomna- chus antistes erat) translatus est; atque in Dubliniensi ecclesia postre- mum constitutus. Ibid. pag. 163. 425.537.
MCI. Ferdomnachus Kildariensis episcopus obiit. Ibid. pag. 537. MCII. Felix O-Dullane episcopus Ossoriensis obiit: cujus ecclesia cathedralis tunc erat apud Aghboo in superiori Ossoria. Ibid. pag. 426. MCIII. Mugronus O-Mungar, Armachiæ et totius primarius, III. Nonas Octobris vitam finivit. Herwoldus Landavensis episcopus centenario major obiit: in cujus senec. tute, bellis in Wallia ferventibus, ecclesiæ illius status plurimum debi- litatus fuisse dicitur. Tom. 5. pag. 109.
occidentalis Europa lector Ibid. pag. 422.
MCVII. Urbanus Glamorganensis sive Landavensis ecclesiæ in Wallia epis- copus Cantuariæ consecratus est. Ibid. pag. 115.
MCVIII. Mæl-patricius O-Druranus munus lectoris Armachiæ suscepit. Tom. 6. pag. 422.
Turgotus prior Dunelmensis III. Calendas Augusti episcopus Sancti Andreæ Eboraci consecratus est. Ejus tempore totum jus Keledeorum totius regni Scotia translatum est in episcopatum sancti Andreæ. Ibid. pag. 197.
MCIX. Hervæus, sede Bangorensi in Wallia dimissa, primus Eliensis epis- copus factus est. Tom. 5. pag. 161.
MCXV. Turgotus, quum septem annis ecclesiæ S. Andreæ in Scotia præfuisset, mortuus est. Tom. 6. pag. 197.
"Wilfridus episcopus de Sancto David in Walonia obiit. Usque ad illum episcopi extitere Britonici:" inquit Florentius Wigorniensis. Hucusque etiam omnes episcopi ecclesiæ Menevensis sive S. Davidis, omni archi- episcopali dignitate usi fuisse dicuntur, excepto pallio, et episcopos
Walliæ tanquam suffraganeos consecravisse; nulla penitus alii ecclesiæ facta professione vel subjectione. Tom. 5. pag. 108. 113. Henricus I. Anglorum rex, subacta Wallia, Bernardum primum Norman- norum Menevensem episcopum constituit; qui licet Cantuaria consc- crationem susceperit, jura tamen ecclesiæ suæ publice protestatus est; et crucem interdum sibi præferri per Walliæ fines attentavit. Ibid. pag. 108.
MCXIX. Ab Urbano Landavensi episcopo in Remensi concilio coram Calixto II.
pontifice, pro juribus ecclesiæ suæ, adversus Bernardum Menevensem episcopum facta est protestatio. Inserta ea est Landavensis ecclesiæ regesto, quod Teilo appellatur, et a Galfrido fratre Urbani episcopi con- cinnatum fuisse putatur. Ibid. pag. 106. 108.
MCXX. Celsus qui et Celestinus, Hibernis Ceallach dictus, Armachanus archie- piscopus claruit. Tom. 6, pag. 480.
Malachias, a Celso presbyter ordinatus, Benchorense in Hibernia a piratis olim destructum reparavit cœnobium. Ibid. pag. 283. 476.
MCXXIX. Henricus Blesensis, Henrici I. ex sorore Adela nepos, Stephani regis et Theobaldi comitis Blesensis frater, abbas Glastoniensis, Winto- niensem adeptus est episcopatum. Tom. 5. pag. 145.
S. Albani reliquiarum facta est translatio sub Gaufrido Albanensi abbate. Ibid. pag. 202.
MCXXX. Gillebertus, Lumnicensis sive Limiricensis episcopus, primus Romani pontificis legatus in Hibernia. Tom. 6. pag. 432. 481.
Rogerus de Bello-monte, secundus e Normannico sanguine Warwici comes, claruit: qui ecclesiam B. Mariæ in oppido Warwicensi construxit. Tom 5. pag. 510.
MCXLIII. Gilbertus Lambethæ a Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo Lan- elvensis sive Asaphensis ecclesiæ consecratus est episcopus. Ibid. pag. 115.
Guilielmus Somerset, Malmesburiensis bibliothecarius, in fine vitæ novel- lam suam terminavit historiam. Ibid. pag. 145.
Oenus miles, diebus regis Stephani, purgatorium S. Patricii ingressus fuisse traditur. Tom. 6. pag. 461, 462.
MCXLVIII. Malachias, celebris ille Armachanus archiepiscopus, mortem obiit. Ibid. pag. 283. 480.
Bernardus in Remensi concilio, coram Eugenio III. pontifice, de Mene- vensis suæ ecclesiæ jure metropolitico cum Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo certamen iniit; sed conatu irrito. Tom. 5. pag. 108. MCL. S. Cataldi reliquiarum translatio a Giraldo Tarentino archiepiscopo facta est. Tom. 6. pag. 307.
Gervasius abbas cœnobii Ludensis, monachum suum Gillebertum de Luda ad construendum monasterium in Hiberniam misit: qui Gillebertus postea abbas de Basingewere in Flintensi comitatu factus est: ex cujus relatione, quæ de Oeni in Purgatorium S. Patricii leguntur ingressu, Henricus Saltereyensis monachus literis mandavit. Ibid. pag. 461, 462.
MCLI. Ab Eugenio III. pontifice per legatum suum Johannem Paparonem quatuor pallia sunt transmissa in Hiberniam, quo nunquam antea pal- lium delatum fuerat, eorumque unum Dubliniensi antistiti, totius Lagi-
niensis provinciæ tunc facto metropolitano, collatum. Tom. 6. pag. 524. 432.537.
Gilberto in Lan-elvensis sive Asaphensis ecclesiæ episcopatu successit Gal- fridus Arthurus, Britannica interpres et interpolator historiæ. Tom. 5. pag. 115. et tom. 6. pag. 89.
Post Wermundum sive Wimundum monachum Savignensem, Manniæ et Hebridum insularum Johannes monachus Sagiensis constitutus est epis- copus. Tom. 6. pag. 181, 182.
Radulphus Gubius abbas S. Albani mortem obiit. Tom. 5. pag. 186. MCLVI. Coloniæ reperti fuisse dicuntur tituli quidam sepulchrales, Ursulana- rum virginum, et virorum qui eas comitati sunt, nomina inscripta præ- ferentes; indeque enata Elizabethæ Schonaugiensis abbatissæ, ipsi etiam Baronio improbata, insomnia. Tom. 6. pag. 155. 160, 161. 165, 166. Ursulæ et Dariæ corpora Glastoniensi cœnobio Henricus Wintoniensis epis- copus donavisse memoratur. Ibid. pag. 162.
MCLX. Laurentius Dunelmensis claruit, quem de Cuthberto episcopo librum edidisse scribit Balæus cent. 2. cap. 88. Forsan idem est qui Cuthberti acta edidit vide pag. 512.
MCLXV. Malcolmo IV. Scotorum regi defuncto Guilielmus Rufus frater suc- cessit: qui eodem hoc anno, cum episcopo insularum (Manniæ, et alia- rum XXXI. quæ sunt inter Scotiam et Hiberniam et Angliam) ad Hen- ricum II. Anglorum regem se contulit. Tom. 6. pag. 182. 261. MCLXVII. Simon monasterii S. Albani abbas constitutus est.
MCLXX. Fervente inter Henricum II. et Thomam Becketum Cantuariensem archiepiscopum contentione, Gilbertus Folioth Londinensis episcopus sedi suæ jus metropoliticum frustra arrogat. Ibid. pag. 92.
De S. Albani miraculis apud se patratis ab Albanensibus monachis editus est libellus. Ibid. pag. 380.
MCLXXI. Henricus Blesensis, episcopus Wintoniensis, mortem obiit. Ibid. pag. 145.
MCLXXVI. Vivianus sive Vibianus Thomasius tituli S. Stephani in Cœlio monte presbyter cardinalis, Romani pontificis in Hibernia et Scotia le- gatus, "Scotiam intravit; conculcans et comminuens obvia quæque, expeditus capere nec impeditus rapere." Tom. 6. pag. 454.
Andreas episcopus Cathenesii, et libelli de Albaniæ divisione author, cla- ruerunt. Ibid. pag. 147.
MCLXXVII. Reliquiæ Amphibali et sociorum ejus Redburnæ effossæ fuisse memorantur, et ad ecclesiam S. Albani, opera Simonis abbatis translatæ. Tom. 5. pag. 194. 380, 381.
Reliquiæ S. Petroci ab ecclesia Bodminiæ in Cornubia furto ablatæ, et ad S. Mevennii in Britannia Armorica monasterium translatæ, Henrici II. Anglorum regis mandato restitutæ sunt. Tom. 6. pag. 84, 85. MCLXXIX. Alexandri III. bulla ad Laurentium Dubliniensem archiepiscopum transmissa. Ibid. pag. 524. 531.
MCLXXX. Guilielmus Marcellus et Radulphus Dunstapulensis monachi in Albanensi cœnobio claruerunt: quorum alter soluta oratione, alter versu acta Albani et Amphibali Latine edidit. Tom. 5. pag. 185–189.
MCLXXXIII. Simon abbas monasterii S. Albani mortem obiit : cujus locum Guilielmus ille Martellns frustra ambivit. Tom. 5. pag. 185.
Johannes Curtius, expulsis secularibus canonicis de ecclesia cathedrali Du- nensi, (ut habet in annalibus suis Pembrigius) eorum loco monachos ni- gros e Cestria advocatos substituit: prioratu ecclesiæ ab eodem et Mala- chia Dunensi episcopo cuidam Gulielmo de Etleshale monacho Cestrensi Tom. 6. pag. 372, 373.
Charta donationis Hugonis de Lacy, ecclesiæ Donschachlinensi concessa, ab Eugenio Clunardensi sive Midensi episcopo confirmata est. pag. 384.
Richardus Præmonstratensis novas de virginibus Ursulanis revelationes commentus est. Ibid. pag. 168, 169.
MCLXXXIV. Glastoniense cœnobium die XXV. Maii combustum est: tom. 5. pag. 146, 147. in cujus restauratione repertæ fuisse dicuntur Patricii, In- dracti et Gildæ reliquiæ. Ibid. pag. 537. et tom. 6. pag. 455, 456. MCLXXXV. Ab Henrico II. Anglorum rege novæ ecclesiæ Glastoniensi a se fundatæ diploma concessum est, quod magnum privilegium appellatur. Tom. 5. pag. 150, 151.
Amlavo O-Muredo defuncto Thomas sive Tomaltach O-Conor in archiepis- copatu Armachano successit : cujus hortatu a Jocelino Furnesii mona- cho editum est opus de vita B. Patricii. Tom. 6. pag. 372.
Comes Johannes filius Henrici II. in Hiberniam venit: et Duni inventa sunt Patricii, Brigidæ et Columbæ corpora. Ibid. pag. 452. MCLXXXVI. Ad Urbanum III. pontificem a Malachia Dunensi episcopo et Johanne Gurcio missa legatione; per Vivianum cardinalem, nuncium pontificium, V. Idus Junii, die S. Columbæ memoriæ sacro, reliquiarum Patricii, Brigidæ, et Columbæ facta est translatio. Ibid. pag. 452-454. 458, 459.
Vivianus legatus pontificius, generali præsulum Hiberniæ synodo Dublinii coacta; auro Hibernico, quod multum sitierat, minus onustus in Sco- tiam remeavit." Ibid. pag. 454.
MCLXXXIX. Arthuri regis et uxoris suæ Weneveriæ corpora Glastoniæ re- perta fuisse dicuntur ab Henrico Soliacensi, cœnobii illius abbate. Tom. 5. pag. 144-147. et tom. 6. pag. 32. 40, 41.
Henricus II. Anglorum rex, sexto die Julii, mortuus est.
MCXCI. Gladium regis Arthuri, quem Britones Caleburne vocant, Tancredo regi Siciliæ a Richardo I. Anglorum rege donatum fuisse scribunt. Ibid. MCXCIII. Henricus Soliacensis ex abbate Glastoniensi episcopus factus est Wigorniensis. Ibid. pag. 146.
MCXCV. Idem mortem obiit. Ibid. MCXCIX. Turonensis et Dolensis ecclesiæ vetus illa de jure metropolitico co- ram Innocentio III. agitata est controversia: in qua Dolensis cecidit, et Turonensi metropoli fuit subjecta. Tom. 6. pag. 48. Vid. Innocent. regest. lib. 2. epist. 79. et Roger. Hoveden. in historia anni 1199. Sub finem ejusdem anni, coram eodem Innocentio pro jure metropolitico Menevensis suæ ecclesiæ contra Cantuariensem archiepiscopum Giraldus Cambrensis certamen iniit: tom. 5. pag. 96. 111. 116. de quo horum temporum scriptor anonymus, qui in Merlini vaticinia commentarium
"Vidi iisdem temporibus Giraldum Menevensem archidiaconum, pro pallio obtinendo apud S. David, cum Huberto Walteri Cantuariensi archiepiscopo coram papa contendisse." Vid. Roger. Hoveden. in hujus
MCCXV. Glastonienses cum Jocelino Bathonensi ac Wellensi episcopo de cœ- nobii sui privilegiis contenderunt. Tom. 5. pag. 151, 152.
MCCXXX. Simon Sodorensis factus est episcopus. Tom. 6. pag. 182. MCCXLVII. Idem anno pontificatus sui XVIII. pridie Calendas Martii in Mannia insula mortuus est; sepultusque in insula S. Patricii, in ecclesia S. Germani quam ipse ædificare cœperat.
Laurentius Manniæ archidiaconus in illius locum electus, statim ad Nor- wegiam profectus est; ut se Haraldo regi et Nidrosiensi archiepiscopo, a quo consecrandus fuerat, præsentaret. Ibid.
MCCL. Michael Glastoniensis abbas extitit. Tom. 5. pag. 152.
MCCLII. A Davide O-Bragan Clochorensi episcopo coram Innocentio IV. ac- tio est instituta contra Reynaldum Armachanum archiepiscopum; quem a sede ipsius, ecclesiam Ludunensem, cum tribus in Louthiano comitatu decanatibus, abstulisse conquestus est: quemadmodum ab eodem Da- vide ecclesiam de Ardsratha, cum pluribus aliis ecclesiis de Ophcathrach, subduxisse Germanum O-Chearbalan, episcopum Rathlurensem sive De- rensem, Clochorenses criminantur. Tom. 6. pag. 417.
MCCLVI. In octavis S. Stephani vetus Albani mausoleum denuo inventum fuisse scribitur. Tom. 5. pag. 178. 201-203. 377.
MCCLXI. Nicolai martyris reliquiæ apud Peblis in Laudonia repertæ fuisse fe- runtur. Tom. 6. pag. 175, 176.
MCCLXVI. Ad Alexandrum III. Scotorum regem a Norwegis Manniæ et insu- larum regnum translatum est. Ibid. pag. 182.
MCCLXXII. Keldeorum sive Colideorum S. Andreæ, apud Scotos, meminit Henricus Silegravius in domuum religiosarum Britanniæ catalogo. Ibid. pag. 197, 198.
MCCLXXV. Marcus Gallovidiamus, electus Manniæ episcopus, ab Alexan- dro III. Scotorum rege ad metropolitanum suum Nidrosiensem archie- piscopum consecrandus mittitur. Ibid. pag. 183.
MCCLXXXI. Ross-cree, in Tipperariensi comitatu, ab Edvardo I. Anglorum rege Edmundo Butlerio comiti Carickiano, Jacobi primi comitis Ormon- diæ parenti, donata est. Ibid. pag. 541.
MCCLXXXIII. Constantii imperatoris corpus in Arvonia repertum et, Edvar- do I. Anglorum rege jubente, in ecclesia honorifice collocatum fuisse traditur. Tom. 5. pag. 83.
MCCLXXXIV. Galfridus de Sancto Leodegario, episcopus Ossoriensis, duello acquisivit manerium de Seir-keran.
MCCXCVII. Guilielmo Feasar episcopo Andreapolitano defuncto, in ejus locum a canonicis III. Nonas Novembris electus est Guilielmus Lambertonus, cui electioni cum reclamarant Keldei, eorum præpositus Auminus Ro- mam appellavit: ubi non modo electus approbatus est a pontifice sed omne etiam jus deinceps Keldeis abrogatum. Ibid. pag. 198. MCCXCIX. Bonifacii VIII. bulla pro Scotis ad Edvardum I. Anglorum re- gem data. Ibid. pag. 185.
« AnteriorContinuar » |