Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anno Christi.

riam conservandam, pro insigni deinceps usi fuerint. Tom. 6. pag. 188.
193. 195. 256, 257, 258.
DCCCXVIII. Dani sive Nordmanni, duce Turgcsio Norwego, Hiberniam per
annos XXX. tributariam effecerunt et gentili furore debacchantes, ec-
clesias fere omnes destruxerunt, libros incendio absumpserunt, viros eru-
ditione et sanctitate illustres in latibula compulerunt et inventos martyrio
affecerunt. Unde nova in florentissimam insulam invecta est barbaries:
ibid. pag. 92. 373. 420, 421. 479, 480. quibus et ille locus addi poterit,
ex actis Geraldi Saxonis: "Turgesius Norvagiensis, tyrannus valde cru
delis, totam devastans Hiberniam, tandem ad Maionensem deveniens
ecclesiam, templum quod fuit ibi a sanctis constructum ac asseribus
plumbeis contectum in contemptum Dei et sanctorum comburendo de-
struxit:" et quod de nongentis monachis a piratis una die in Bencho-
rensi apud Ultonienses cœnobio interfectis a Bernardo est traditum.
Ibid. pag. 476.

Sedulius Scotus clarus habebatur. Ibid. pag. 331, 332.

DCCCXIX. Achaius sive Eochaig, Scotorum Albiensium rex, mortem obiit.
Ibid. pag. 259.

DCCCXXVII. Recepta post XXXIII. annorum ávapxíav Northumbria, Egber-
tus occiduorum Saxonum rex monarchiam Angliæ, quæ nomen illud eo
tempore putatur accepissse, primus sibi vendicavit. Tom. 5. pag. 134. et
tom. 6. pag. 207.

DCCCXXXIV. Farananus ecclesiæ Armachanæ ann. XIV. episcopus præfuit.
Tom. 6. pag. 420, 421.

DCCCXXXVI. Egberto Angliæ monarchæ succedens filius Ethelwulphus, avito
West-Saxonum regno contentus, cætera quæ pater subjugaverat Æthel-
stano filio suo tradidit. Ibid. pag. 258.

DCCCXXXVIII. Alpinus filius Achaii sive Eochaig, Dalriedæ rex, a Pictis oc-
cisus est. Successit filius Kenedus sive Kinadius: qui Pictorum regnum
delevit, sexies Saxones debellavit, et leges Mac-alpin (hoc est, filii Alpini)
dictas promulgavit. Ibid. pag. 147. 260, 261.

DCCCXL. Kenedus hic, quem Kennethum II. vocant, post susceptum Dalrietæ
regnum biennio transacto, in Pictaviam duxit exercitum. Ibid.
DCCCXLII. Idem, quinto ineunte regni sui anno, Pictos profligavit: tanta in
eos grassatus sævitia, ut neque mulieribus neque impuberibus neque sa-
cris parceret ordinibus. Unde et hinc XVI. annorum Albanici ipsius im-
puberibus neque sacris parceret ordinibus. Unde et hinc XVI. annorum
Albanici ipsius imperii ducitur initium. Ibid.

DCCCXLIII. Anno regni sui sexto, cum pirata Danorum occupatis litoribus
Pictos sua defendentes non modica strage prædando maritima contrivis-
sent, Kenedus Dorsum Albaniæ transcendens in reliquos Pictorum ter-
minos arma vertit: multisque eorum occisis, reliquos in fugam.compulit,
et amborum regnorum monarchiam conquisivit. Ibid. pag. 260.
DCCCXLV. Picti, reparatis aliquantulum Anglorum auxilio viribus, quatuor
annis Kenedum frustra infestant. Ibid.

DCCCXLVIII. Turgesius, urbe Armachana occupata, Farananum primatem
una cum omnibus religiosis et studiosis inde expulit, expulsi vero Faran-
nani locum suscepisse putatur Dermitius: qui sapientissimus omnium
doctorum Europæ fuisse dicitur. Ibid. pag. 420, 421.

Anno Christi.

Caso Turgesio, Hiberni Nordmannos a finibus suis expulerunt. Unde rex
eorum, Dei auxilio tanta potitus victoria, ad Carolum Calvum Francorum
regem pacis et amicitiæ gratia legatos cum muneribus misit; viam sibi
petendi Romam concedi deposcens. Tom. 6. pag. 420, 421.
DCCCXLIX. Aluredus, nobilis ille Anglorum rex, nascitur. Ibid. pag. 259.
Kenedus, anno regni sui duodecimo, septies uno die cum Pictis congressus,
universas eorum copias fudit; indeque Sconam rediens, Druskenum
filium Feredethi Pictorum regem obtruncavit, atque illud regnum suo
adjecit imperio. Unde ab anno sequente Giraldus Cambrensis Alba-
nicæ Scotorum monarchiæ deducit epocham: ibid. pag. 256. 260–262.
ubi non ad Twedam, nedum ad Tinam fluvium, Kenedum australem
regni sui limitem protendisse; neque universam Pictorum gentem dele-
visse, sed Scotico imperio subjecisse illum, ostenditur.

Picticæ gentis ut regem Druskenum, ita Tarnanum archiepiscopum postre-
mum fuisse aiunt. Ibid. pag. 208.

DCCCL. Patricius abbas, relicta patria sua Hibernia, Glastoniam petiisse, ibique
ad VIII. Calendas Septembris vitam finivisse dicitur. Ibid. pag. 458—
462.

DCCCLI. Ab Æthelstano filio Ethelwulphi Sandwici in Cantio Danorum cæsus
est exercitus. Ibid. pag. 258.

DCCCLII. Forannanus et Dermitius, Armachani antistites, mortem obierunt :
ipsaque urbe Armachana die Paschatis a Nordmannis ethnicis vastata
est. Ibid. pag. 421.

DCCCLVII. Æthelwulphus rex Anglorum Idibus Januarii mortuus est; quum
regnasset ann. viginti, mens. quinque. Ibid. pag. 258.

DCCCLVIII. Kenedus rex Albaniæ mortuus est: quum Dalreuinis suis annis
XX. Pictis vero annis XVI. præfuisset. Successit illi in regno frater
Domnallus sive Donaldus, Alpini filius. Ibid. pag. 261–263.
Ninius discipulus Elvodugi (sive Elbodi illius, quem anno DCCCIX. obi-
isse diximus) Britannicam historiam, quæ falso Gildæ nomine circum-
fertur, edidit. Tom. 5. pag. 110. et tom. 6. pag. 374. 523.

DCCCLXII. Domnallus sive Donaldus filius Alpini, rex Scotorum et Pictorum,
mortuus est. Tom. 6. pag. 262, 263.

DCCCLXXI. A Danis urbs Alclyde sive Dunbrittania spoliata, Northumbria
capta, et Picti plurimum afflicti sunt. Ibid.

Ibid.

Ainlaphus et Ivarus Danorum duces ex Albania cum ducentis navibus Dub-
liniam advenerunt: prædam maximam hominum Anglorum, Britonum
et Pictorum captivam secum in Hiberniam adducentes.
DCCCLXXV. Dani cum Halfdeno duce suo, tota Nordanhumbrorum regione
occupata, Pictos et Strætcledwalos sive Cumbros depopulati sunt. Ibid.
DCCCLXXVI. Constantinus filius Kenedi, rex Scotorum et Pictorum, mortem
obiit. Ibid.

DCCCXXVIII. Edh sive Ethus filius Kenedi alter, fratri in regno succedens,
a sociis suis occisus est. Ibid.

Guthrunum Danorum regem, quem alii Gurmound vocant, Aluredus An-
glorum rex de fonte sacri baptismatis suscepit, Æthelstani nomen illi
imposuit, atque Northumbria eum donavit. Ibid. pag. 91, 92. 259.
DCCCLXXIX. Mælcobus filius Crumvaili antistes Armachanus, et Moctheus
lector a Nordmannis ethnicis capti sunt. Ibid. pag. 421.

Anno Christi.

DCCCLXXXIII. Grimbaldus Flandrensis, doctissimos viros Oxoniam secum
adduxisse, novas leges ac prælegendi formulas instituisse, atque eccle-
siam S. Petri ab ipso fundamento ibidem extruisse dicitur: tom. 5. pag.
391, 392. quo et notula illa spectat, ex vita Alfredi regis quam scripsit
S. Neothus (si titulo credere libeat) desumpta: quam ad marginem libri
sexti polychronici Ranulphi Cestrensis, manu satis antiqua, appositam
in membranis Thomæ Alani Oxoniensis reperi. "Grimbaldus, præsente
victoriosissimo Alfredo cæterisque regni magnatibus, in universitate Ox-
oniæ legit primo lectionem scholasticam: qui paulo ante fuit Parisi-
ensis Cancellarius." Hunc Asserius Menevensis ut cantatorem optimum,
et omni modo ecclesiasticis disciplinis et in divina Scriptura eruditissi
mum celebrat. Videndum annon ejus sit sacramentorum ille liber,
quem Grimoldi abbatis nomine, in secundo tomo Liturgicorum Jacobi
Pamelii habemus editum.

DCCCLXXXVI. Simultatem inter veteres Oxonienses academicos et novos ad-
venas, quæ per tres annos occultior extiterat, tandem acrius erupisse, in
fragmento Asserio Menevensi temere assuto, legimus: quam cum frustra
rex Alfredus componere tentavisset; Grimbaldum offensum Oxoniam
reliquisse aiunt, et ad monasterium Wintoniense a rege nuper fundatum
concessisse. Ibid.

DCCCLXXXIX. Guthrunus Danorum rex, Æthelstanus in baptismo nominatus,
mortem obiit. Tom. 6. pag. 259.

DCCCXC. In Demetia Hemeidus regulus dominatus est: qui monasterium et
parochiam S. Davidis deprædatus est, et Menevensem archiepiscopum
inde expulit. Tom. 5. pag. 123, 124.

DCCCXCI. Tres Scoti de Hibernia ad Ælfredum Anglorum regem venerunt :
Dufflanus, Macbethus, et Magulmemenus insignis doctor. Tom. 6.
pag. 278.

Suibneus filius Mailchuvai, doctor Scotorum peritissimus, Clonmacnoisiæ in
Hibernia obiit. Ibid.

DCCCXIX. Bressalus lector Armachanus mortuus est. Tom. 6. pag. 421.
DCCCCVI. Asserius Menevensis archiepiscopus, mortuus est: quem ego quidem
rerum Ælfredi regis scriptorem fuisse existimo: utcunque Balæus ex
annalibus ejus (in quibus nihil tamen tale invenio) non solum affinem
sed etiam cancellarium eum fuisse dicat nescio cujus senioris Asserii,
ejusdem sedis archiepiscopi. Tom. 5. pag. 124. 392, 393. Neque ipsi
etiam Guilielmo Malmesburiensi facilem assensum præbeo, qui (in se-
cundo tam de regum quam de pontificum Anglorum gestis libro) Asse-
rium nostrum, ab Ælfredo rege ex Sancto Dewi evocatum, Schireburnen-
sem ait constitutum fuisse episcopum. Nam noster quidem inde se ab
Ælfredo advocatum fuisse agnoscit: sed, cum annum ætatis XLV. rex
ille ageret, hoc est, anno Christi DCCCXCIII. acta illius se con-
scripsisse adjicit: quum integro ante illud tempus decennio Asserium
Schireburnensem episcopum defunctum fuisse, Florentius Wigornien-
sis et Matthæus Florilegus confirment: ipso etiam Malmesburiensi non
diffitente; ubi Sigelmum, Asserii in Schireburnensi episcopatu succes-
sorem, partem Dominici ligni a papa Marino missam regi Ælfredo detu-
lisse narrat: lib. 2. de gest. Reg. cap. 4. cujus Marini mortem ab Asserio

Anno Christi.

(in gestis Ælfredi) ad DCCCLXXXIV. a Florentio Wigorniensi ad
annum proxime sequentem relatam videmus.

DCCCCXXXVII. Helmstano in Wintoniensi episcopatu successit Swithunus:
quem in Cantabrigiensis academiæ cathedra sacræ theologiæ professo-
rem fuisse volunt; horum æquali, Bonagratia de villa Dei, in epistola
ad nigros monachos Angliæ illud attestante. Ibid. pag. 390.
Anlaphus Norwegus, Hiberniensium (ut aiunt) multarumque insularum
rex, a socero suo Constantino filio Ethi Scotorum Albiensium rege inci-
tatus, infinitam Danorum, Norwegorum, Scotorum ac Pictorum multitu-
dinem adversus Æthelstanum Anglorum regem, Edvardi senioris filium,
contraxit. Prælio vero ad Bruneburgum commisso, in quo Tarketuli
cancellarii, Croylandensis postea abbatis, fortitudo emicuit, Æthelstanus
Scotos et Pictos imperio suo subjecit. Tom. 6. pag. 264.
DCCCCXL. Æthelstanus, rex Anglorum, Glocestriæ vitam finivit. Ibid. pag.
259.

Ei succedens Edmundus senior, Dunstanum Floriacensem monachum
Glastoniensis cœnobii abbatem constituit. Tom. 5. pag. 135. 152.
DCCCCXLIII. Constantinus III. Ethi filius, Scotorum Albiensium rex, di-
misso regno, Keldeorum sive Colideorum S. Andreæ abbas factus est.
Tom. 6. pag. 197.

DCCCCXLIV. Edmundi regis donatio, ecclesiæ S. Mariæ Glastoniæ concessa,
et Dunstano ejus abbati; qui regiis opibus suffultus, Glastoniense cœ-
nobium magnifice restauravit. Tom. 5. pag. 135, 136.
DCCCCXLVI. Edmundus rex, Leolini regis Demetiæ auxilio fretus, Cumbriam
totam cunctis opibus spoliavit: ac duobus filiis Dunmail ejus provinciæ
regis oculorum luce privatis, regnum illum Malcolmo I. Scotorum regi
de se tenendum concessit; ut aquilonares Angliæ partes terra marique
ab hostium adventantium incursione tueretur. Tom. 6. pag. 204, 205.
DCCCCL. Osulfus primus Nordanhumbrorum comes constitutus est. Ibid.
pag. 262.

DCCCCLIII. Mælpatricius lector Armachanus obiit. Ibid. pag. 422.
DCCCCLV. Guentoniensis episcopi, Monemuthensibus præsidentis, in Landa-
vensi regesto fit mentio. Tom. 5. pag. 116.

DCCCCLX. Indulpho apud Scotos regnante, Edenburgum ab Anglis relictum
usque in hodiernum diem a Scotis est possessum. Tom. 6. pag. 207.
Ældredi Albanensis abbatis tempore, navalia armamenta et conchylia Ve-
rolamii sunt effossa. Tom. 5. pag. 182, 183.

DCCCCLXVIII. Diploma ab Edgaro Anglorum rege Westmonasteriensi ec-
clesiæ concessum. Tom. 6. pag. 99. 289.

DCCCCLXX. Ædmari Albanensis abbatis tempore liber idiomate antiquo Bri-
tonum de S. Albani martyrio conscriptus a fossoribus inventus, et Un-
wona presbytero interprete in linguam Latinam transfusus fuisse dicitur.
Tom. 5. pag. 184, 185.

Osulfus comes, Nordanhumbranæ provinciæ administratione cum Oslaco
divisa, regionem ad aquilonarem plagam Tinæ positam illius curæ com-
misit; Eboraco cum suis finibus sibi reservato. Tom. 6. pag. 262.
DCCCCLXXI. Ædgarus rex Glastoniensis cœnobii privilegia confirmavit et
amplificavit præsentibus Dunstano Cantuariensi et Oswaldo Ebora-

Anno Christi.

censi archiepiscopo, Athelwoldo Wintoniensi et Brithelmo Fontanensi
sive Wellensi episcopo, Edgiva regina et multis aliis. Tom. 5. pag. 142.
Eodem Edgaro præsente, ecclesiæ Glastoniensi ab Ealdredo quodam do-
natæ sunt XI. hidæ de Clifan. Ibid. pag. 143.

DCCCCLXXV. Edgarus rex Laudoniam Kenedo III. Scotorum regi ea condi-
tione concessit; "ut annis singulis in festivitatibus præcipuis, quando
rex et ejus successores diadema portarent, venirent ad curiam et cum
cæteris regni principibus festum cum lætitia celebrarent." Tom. 6.
pag. 207.

DCCCCLXXXVI. S. Albani reliquiæ, a Germano Romam perlatæ, per Theo-
phaniam imperatoris Othonis II. conjugem Coloniam deportatæ fuisse
dicuntur. Ibid. pag. 379.

DCCCCXCIII. Leofrico (Ælfrico et Aluricio aliis dicto) ex abbate S.'Albani

facto archiepiscopo Cantuariensi, successit in abbatia frater ejus uterinus
Alfricus qui S. Albani in cœnobio illo decantatum officium composuit.
Tom. 5. pag. 180. Vide Balæum, centur. 10. cap. 52.

MXXVIII. Marianus Scotus chronographus in Hibernia natus est. Tom. 6.
pag. 282.

MXXXII. Glastoniensis cœnobii privilegia a Cnutone rege confirmata sunt.
Tom. 5. pag. 141.

MXL. Siwardus, comitem Eadulphum interficiens, totius provinciæ Nordanhum-
brorum contitatum ab Humbra usque ad Twedam administravit. Tom.
6. pag. 262.

MLIV. Siwardus Nordanhumbrorum dux, jussu Edvardi regis et confessoris,
Malcolmum III. (Con-more sive Capitonem dictum) filium regis Cum-
brorum, profligato Macbetho, regem Scotorum constituit.
Ibid. pag.

204. Vide Edvardi I. literas ad Bonifacium papam apud Matthæum
Westmonasteriensem in Florib. historiar. et Thomam Walsingham. in
Ypodigm. Neustriæ, anno MCCCI.

MLV. Siwardo defuncto, in ducatu Nordanhumbria successit Tostius: sub quo
Copsi totius comitatus curam gerebat. Ibid. pag. 262.

MLX. Wulsinus, monachus inclusus, sanctitatis opinione in Anglia claruit.
Ibid. pag. 288.

MLXI. Nicolai II. pontificis rescriptum ad Edvardum regem de Westmonas-
teriensis ecclesiæ privilegiis. Ibid. pag. 289.

MLXV. Privilegia ab Edvardo rege Westmonasteriensi ecclesiæ, denuo a se
extructæ, concessa. Ibid. pag. 288.

Assumenta legibus illius adjecta. Ibid. pag. 33, 34.

MLXVII. Copsius Nordanhumbrorum illorum qui ad septentrionalem plagam
Tini fluminis habitant a Guilielmo I. Anglorum rege comes factus est.
Ibid. pag. 262.

MLXX. Crucem Stane-moriæ, in Westmorlandiæ et Richmondiensis comitatus
confiniis, a Guilielmo I. Angliæ et Malcolmo III. Scotia rege, tanquam
limitem utrique regno fixam fuisse, Scotorum tradunt historici. Ibid.
pag. 107. Vide Camden. in Yorkshire, pag. 596.

Malcolmus III. episcopatus Scotia constituens, Gallovidiæ, quæ Sodorensi
episcopo subdita fuisse dicitur, sedem antiquam suam episcopalem Can-
didam Casam restituit. Ibid. pag. 206.

Incertæ fidei leges Guilielmo I. adscriptæ. Ibid. pag. 264, 265.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »