Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anno Christi.
DCLXV. Colmanus, Scotis suis in Inis-bofindia relictis, Anglica gentis mona-
chis novum paravit cœnobium, quod Inui geo vel potius Muigeo (ut pos-
tea, ad annum DCXCVII.) appellatum Beda confirmat. Tom. 6. pag. 535.
Magunciam, Magunensem et Maionensem abbatiam scriptor vitæ Geraldi
Saxonis nominat: de eodem addens: "Ad Magunensem ecclesiam ipse
cum suis devenit. Ibi quoque sanctissimus vir usque in finem vitæ mo-
ram trahens, in amore Dei et proximi permansit."
Sæviente pestilentia, Dermitius et Blathmac Hiberniæ reges, ibid. pag. 515.
Fechinus Fouriæ abbas, Aileranus sive Eleranus sapiens, Cronanus filius
Silni, duo abbates Clonenses Colmanus Cass et Cummenius, cum aliis
multis (inter quos vitæ Geraldi scriptor sororem illius Sigresiam, cum
centum sanctimonialibus de ejus collegio, et quinquaginta ejusdem Geral-
di, in Elitheriensi monasterio discipulos, connumerat) e vita sublati sunt.
Ibid. pag. 537-541.

DCLXVII. Theodorus, Tharsi in Cilicia natus, sub finem hujus anni Roma sub-
diaconus ordinatus, Romanam suscepit tonsuram. Ibid. pag. 488.
DCLXIX. Cummineus Albus, sextus abbas Hyensis, obiit. Successit Failbeus,
ann. X. Ibid. pag. 245.

DCLXX. Oswio Nordanhumbrorum regi defuncto successit filius Egfridus: qui
mox post patris obitum deficientes Pictos subegit. Ibid. pag. 208.
Kenewalchius occiduorum Saxonum rex Berthualdo primo e gente Anglo-
rum Glastoniensis monasterii abbati, Theodoro Cantuariensi archiepis-
copo intercedente, Ferrameriam donavit. Tom. 5. pag. 137-140. 152.
Fiacrius Hibernus, ad Pharonem Meldorum episcopum profectus, in Gallia
claruit. Tom. 6. pag. 255. 511,512.

Molingus, secundus Fernensis archiepiscopus, in Hibernia floruit. Ibid.
pag. 425.

DCLXXIII. Beda natus est in Girwensi territorio, non longe a Tinæ fluminis
ostio. Ibid. pag. 139. 516.

DCLXXIV. Hiberniam sanctis viris plenam fuisse, ad hunc annum Marianus
Scotus annotat: tom. 6. pag. 281. Ex quibus quartus sanctorum ordo
constitui poterit.

DCLXXV. Ositha, a Monenna sive Modwenna instituta, et Edithæ virginis
curæ commendata, ab Ecca et Bedwino orientalium Anglorum episco-
pis velum accepit; et in villa Chicensi, a Sigero orientalium Saxonum
rege sibi tradita, sacrarum virginum cœtui præfuit: ubi postea a Dani-
corum piratarum duce martyrio est affecta. Ibid. pag. 249, 250.
DCLXXVI. Colmanus, prius Lindisfarnensis postea Inis-bofindanus episcopus,
mortem obiit. Ibid. pag. 536.

DCLXXVIII. Comanus episcopus Fernanus in Hibernia obiit.

Ibid. pag.

540.
Kentwinus occiduorum Saxonum rex, Hedda episcopo Wintoniensi impe-
trante, insulam Glastoniæ liberam ab omni regali servitio vetustæ Eccle-
siæ concessit, sicut reges Britonum ante eum jampridem confirmaverant :
libero jure fratribus ibi Deo servientibus concesso rectorem sibi eligendi
et constituendi secundum regulam S. Benedicti. Tom. 5. pag. 137-
140.

Wilfridus a sede Eboracensi pulsus est. Tom. 6. pag. 208.

Anno Christi.

DCLXXIX. Failbeus septimus abbas Hyensis obiit. Successit Adomnanus ac-
torum Columbæ scriptor ann. XXV. Tom. 6. pag. 245.

DCLXXX. Adamnanus alius, et ipse Scotus sive Hibernus, in Coludiensi sive
Coldinghamensi monasterio, vitam exegit severissimam. Ibid.

DCLXXXI. Trumwinus provinciæ Pictorum, quæ tunc Anglorum erat imperio
subjecta, episcopus a Theodoro Cantuariensi præsule est ordinatus. Ibid.
pag. 203.

Duæ chartæ Glastoniensi cœnobio, cujus abbas tum erat Hemgislus sive
Hemgiselus, hoc anno inveniuntur concessæ. Hedda Wintoniensis epis-
copi una,
cum consensu Cedwallæ tum pagani facta. Altera Baldredi
reguli, ex consensu ejusdem Heddæ et Aldhelmi Malmesburiensis abbatis
concessa. Tom. 5. pag. 138.

Coludiense sive Coldinghamense commune viris et fœminis cœnobium in-
cendio est absumptum. Tom. 6. pag. 513.

DCLXXXIV. "Egfridus rex Nordankumbrorum, misso Hiberniam cum exer-
citu duce Bertho, vastavit misere gentem innoxiam, et nationi Anglorum
semper amicissimam :" ut his ipsis verbis Beda Anglus retulit. Ibid.
pag. 276.

A Theodoro Cantuariensi archiepiscopo Twifordiensis synodus juxta flu-
vium Alne est habita: cui Trumwinus Pictorum episcopus interfuit.
Ibid. pag. 208.

DCLXXXV. Cuthbertus episcopus ordinatus est: qui Coldinghamensis incendii
motus exemplo, omne suis muliebre interdixit consortium, fœminarum-
que ab ecclesiæ suæ ingressu penitus amovit introitum.
Ibid. pag.
513.

Chartæ donationis ab Egfrido rege Cuthberto concessæ Trumwinus Picto.
rum episcopus subscripsit. Tom. 6. pag. 208.

Alia quoque charta a Cadwalladro Britannorum rege Cantabrigiensi
academiæ eodem anno data fuisse fingitur. Tom. 5. pag. 159.
Egfrido Nordanhumbrorum rege (a fratruele suo Birdeo sive Brideo rege
Pictorum; ut habet continuator Ninii) interempto; Picti terram posses-
sionis suæ ab Anglis recuperaverunt. Unde Trumwinus, qui in eos epis-

copatum acceperat, cum suis qui erant in monasterio Abercurnig, ab eis
recessit. Tom. 6. pag. 202. 208.

DCLXXXVI. Cædvalla, qui paganus ille regulus fuisse videtur, cujus ad annum
DCLXXXI. facta est mentio, Kentwino in regno occiduorum Saxonum
successit. Tom. 5. pag. 139.

DCLXXXVII. Kilianus Hibernus primus Wirtziburgensis episcopus factus est.
Tom. 6. pag. 279. 281.

DCLXXXIX. Kilianus, cum sociis suis Colonato et Totnano, VIII. Idus Julii
martyrio vitam finiit. Ibid. pag. 279.

DCXC. Aldhelmus Anglus, de tonsuræ et paschalis observationis controversia,
ad Geruntium Britannorum Cornubiensium regem scripsit epistolam.
Tom. 5. pag. 368. et tom. 6. pag. 489. 497.

DCXCII. "Adomnanum, decimo quarto anno post pausam Failbei ad Hiberniam
perrexisse," in annalibus Ultoniensibus legimus: ut Columbiensium ni-
mirum cellas, Hyensi suo cœnobio subditas, visitaret. Quo illud, in vita
Geraldi Saxonis, refero: "Sanctus abbas Adamnanus, post visitationem
totius Hiberniæ ad S. Geraldum perrexit; ut fraternam cum eo contra-
VOL. VI.
RR

Anno Christi.

heret societatem. Cui S. Geraldus fundum cum fonte limpido contulit ;
atque sibi suam commendavit ecclesiam, ut a persecutione laicorum post
obitum suum eam defensaret. Quod totum S. Adamnanus se completu-
rum promisit, atque opere complevit."
DCXCIII. Berthwaldus, Glastoniensis primum, deinde Raculvensis abbas, ad
Cantuariensem archiepiscopatum promotus est. Tom. 5. pag. 137, 138.
Egbertus Anglus ex Hibernia discedens, ubi sacris studiis operam dederat,
in Germaniam ad Frisones, Saxones et alios adhuc infideles populos con-
vertendos proficisci voluit. Sed eo impedito, Willibrordus, in Hibernia
quoque institutus, et undecim socii opus aggressi perfecerunt. Tom. 5.
pag. 456. 458. et tom. 6. pag. 276.

DCXCIV. Kiliani Wirtziburgensis episcopi discipulus Arnual in Gallia ; Adamna-
nus abbas, Aldhelmus et Wilfrid episcopi, clarent in Anglia. Tom. 6.
pag. 502. not. r.

DCXCVII. Adamanum, vel Adomnanum potius hunc Hyensem abbatem, sep-
tem ante mortem suam annis in Hiberniam iterum perrexisse, Ultonienses
docent annales. Unde et illud in actis Geraldi Saxonis huc referendum
existimo. "S. Geraldus apud Maionensem ecclesiam in pace quievit III.
Idus Martii. Post ejus vero obitum S. Adomnanus Maionensem ecclesiam
per septem annos indefesse rexit: claustrales in charitate perfecta in-
struens, volumina conscribi faciens, atque manu propria librum quatuor
evangeliorum scribens, campanas etiam ad reverentiam ecclesiæ fabrifa-
ciens. Inde ad Jonensem perrexit abbatiam; et ibi feliciter obiit in
Christo, et sepultus est." Ut in iisdem annalibus metachronismo pecca-
tum esse videatur; quum ad annum DCCXXXI. (qui nobis est
DCCXXXII.) “ Geralt pontifex Saxonum Campi Hen obiisse" scribitur :
vel, ut Tigernacus in suis annalibus exprimere maluit: "Pontifex Muighe
heo Saxonum Garailt obiit." In Maionensi vero urbecula, ut Geraldi
nomine Deo dicata ad hunc usque diem superest ecclesia: ita Adamnani
et S. Cormaci tempore centum Saxonicorum sanctorum habitaculum ibi-
dem extitisse, libri Ballimotensis collector confirmat. Tom. 6. pag. 536.
DCCIII. Adomnanus prædicatione sua borealium Hibernorum plurimos, et
pene omnes qui ab Hyensium dominio erant liberi, ad Romanum cele-
brandi Paschatis ritum perduxit. Ibid. pag. 244. 275, 276.

DCCIV. Idem, post celebratum in Hibernia Pascha canonicum, ad Hyenses suos
reversus, quum ad Romanum observandi Paschatis morem eos perducere
non potuisset, hoc anno, Octobris die XXIII. mortalitatem exuit: succe-
dente illi in Hyensi præfectura Conaino filio Failbei, ann. VI. Ibid.
pag. 244, 245. Vid. Bed. histor. lib. 5. cap. 16. et 22.

Ab Ina occidentalium Saxonum rege, consilio Aldhelmi, Glastoniensibus
monachis charta concessa legitur. Tom. 5. pag. 139. 141.

DCCX. Conainus nonus abbas Hyensis obiit. Successit Dunchadus filius Cin-
fælæ, ann. VII. Tom. 6. pag. 245.

Abernethiæ novem sacratas virgines Eugenii VII. Scotorum regis tempori-
bus claruisse nonnulli perhibent. Ibid. pag. 256.
Naitanus sive Nechtanus Pictorum rex, Ceolfridi abbatis literis persuasus,
paschalis observationis et tonsuræ morem Romanum in subjectas sibi
provincias introduxit : ibid. pag. 244-246, 487. qui idem rex Aberne-

Anno Christi.

thianam quoque ecclesiam, Brigidæ nomine Deo dicatam, amplis posses-
sionibus dotavisse traditur. Tom. 6. pag. 257.

DCCXVI. Egbertus presbyter, qui in Hibernia peregrinam ducebat vitam, ad
Columbæ monasteria docenda perrexit : atque illos quoque qui insulam
Hy incolebant monachos Scotica nationis IV. Calendas Septembris, die
Sabbati, ad Romanum paschalis temporis observandi morem perduxit.
Ibid. pag. 244, 245.

DCCXVII. Dunchadus decimus abbas Hyensis obiit: et expulsio familiæ Iæ
sive Hyensis hujus insula trans Dorsum Britannia a Nectano sive Nai-
tano Pictorum rege facta est. Ibid. pag. 245.

DCCXVIII. Sextus cyclus paschalis 84. annorum incipit: a Britonibus adhuc
retentus. Tom. 6. pag. 244.

DCCXXI. Concilio Romano sub Gregorio II. habito, "Fergustus sive Fergu-
sius potius, episcopus Scotia Pictus et Sedulius episcopus Britanniæ de
genere Scotorum," subscripserunt. Ibid. pag. 331.

Ina occidentalium Saxonum rex, Aldhelmi Schireburnensis tunc episcopi
consilio, Glastoniense denuo fundavit monasterium, ecclesiam. Petri et
Pauli ibidem construxit; multisque prædiis cœnobitas et magno illo (quod
vocatur) donavit privilegio. Tom. 5. pag. 32. 133–135. 137. 139.
Inæ tempore Beorwaldus Glastoniensis fuit abbas, Hemgisli sive Hemgiseli
successor. Ibid. pag. 137. 152.

Daniel Britannus a sede Congresburiensi, donante rege Ina et consentiente,
ad Wellensem sedem episcopatum transtulit; postremus in eo loco Bri-
tonum existens episcopus. Ibid. pag. 87. 540.

DCCXXXI. Mordacus Scotorum Albiensium rex mortuus est: et Beda anno

ætatis suæ LIX. historiam suam ecclesiasticam terminavit: quo tempore,
Britonum complures in gente Nordanhumbrorum, depositis armis, mo-
nastica disciplinæ subdere se cœperunt; atque inter Anglos ibidem,
Acca in ecclesia Hagustaldensi episcopatum gessit, Pecthelmus in Candi-
da Casa sive Whit-hernia, quæ 66 nuper multiplicatis fidelium plebibus,
in sedem pontificatus addita, ipsum primum Anglorum ibi habuit antisti-
tem :" Albienses vero Scoti, suis contenti finibus, nihil contra gentem
Anglorum moliti sunt. Tom. 6. pag. 202–206. 254. 516.

DCCXXXV. Pecthelmo episcopo Candida Case defuncto successit Frithwaldus.
Ibid. pag. 206.

DCCXLIII. Regulæ monastica Kiarani filii artificis et Brendani filii Findloga
in Hibernia usus propagatus est. Ibid. pag. 484.

DCCLVI. Eadbertus, qui et Egbertus, rex Nordanhumbrorum et Unnust sive
Oengus rex Pictorum, capta urbe Alcluit, Britones eam tenentes in dedi-
tionem receperunt. Ibid. pag. 376.

DCCLXI. Oengus ille rex Pictorum obiit. Ibid.

DCCLXIII. Frithwaldus Candida Casa episcopus Nonis Maii ex hac vita de-
cessit et XVI. Calendas Augusti successor illi datus est Pecthwinus.
Ibid. pag. 206.

DCCLXXV. Rumoldus Hibernus Mechliniæ a sicariis interemptus est. Ibid.
pag. 283.

DCCLXXVII. Pechtwinus Candida Casa episcopus obiit. Ibid. pag. 206.
DCCLXXVIII. Ethelbertus Eboraci XVII. Calendas Julii Candida Casa ordi-

natus est episcopus. Ibid.

Anno Christi.

DCCXCI. Beadvulfus, post hunc, ejusdem ecclesiæ ordinatus est episcopus.
Tom. 6. pag. 206.

Duo Scoti de Hibernia cum mercatoribus Britannis ad litus Gallia devene-
runt; viri et in secularibus et in sacris scripturis incomparabiliter eruditi :
ibid. pag. 279. a quorum altero Parisiensis academia in Gallia, ab altero
Ticinensis in Italia, sua sumpsit primordia.

Alcuinus gravissimam ad Æthelardum Cantuariensem archiepiscopum
scripsit epistolam. Tom. 6. pag. 75.

DCCXCIII. S. Albani sepulchrum, Anglo-Saxonibus hucusque incognitum,
extra ecclesiam memoriæ illius dicatam (cujus, ut sua ætate celebris, li-
bro 1. histor. cap. 7. Beda meminit) Calendis Augusti ab Offa Mercio-
rum rege inventum est, et martyris reliquiæ in ecclesiam illatæ. Tom.
5. pag. 178. 201. 377. et tom. 6. pag. 95-98.
Albanensis cœnobii ab eodem rege posita sunt fundamenta, et nigrorum
monachorum conventus ibidem institutus: primo monasterii nondum ex-
tructi abbate ordinato Willegodo. Tom. 6. pag. 97.

Ab eodem rege, eodem hoc anno, Croylandensibus monachis charta data
legitur; in qua eos, tanquam fratres suos monachos de sancto Albano, in
clientelam suam accipit. Ibid.

DCCXCIV. Ethelredo Nordanhumbrorum rege occiso, provincia illa cessante
rectore per triginta tres annos et finitimis et Danis advenis præda facta
est. Ibid. pag. 206.

-DCCXCV. Dani, qui et Nordmanni, maximam Hiberniæ partem populati, Re-
chrain sive Raclinensem insulam vastaverunt: ibid. pag. 527, 528. quo
tempore et Findanum Laginensem, cum sorore sua, captivum abduxe-
runt. Ibid. pag. 277.

DCCC. Modanus et Medanus, germani fratres, apud Scotos vitam monasticam
egisse dicuntur. Ibid. pag. 220.

Heathoredus, Anglo-Saxonum postremus, Candida Casa episcopatum ob-
tinuit; postea enim Scoti, ex Hibernia (Nordanhumbranæ, ut videtur,
ávapxías tempore) in Gallovidiam influentes, Sodorensi in Mona insula
episcopo se putantur snbjecisse. Ibid. pag. 206.

DCCCII. Septimus cyclus paschalis 84. annorum incipit; in australi Cam-
bria adhuc retentus. Nam in Venedotiam sive borealem Cambriam ab El-
bodo episcopo Romana observandi Paschatis consuetudo est introducta.
Vid. Humfred. Lhuyd. fragment. Britann. descript. fol. 55. b. et chroni-
con Cambriæ, pag. 17.

A Kenulpho Merciorum rege ad Leonem III.
riensis jure metropolitico, missa est epistola.
DCCCIX. Elbodus, qui et Elvodugus, Venedotiæ

110. et tom. 6. pag. 374.

pontificem, de sedis Cantua-
Tom. 5. pag. 91, 92.
antistes, obiit. Ibid. pag.

DCCCXII. Danorum sive Nordmannorum classis, Hiberniam invadens, victa et
fugata est. Tom. 6. pag. 277. 281.

DCCCXIV. Hungus filius Fergusii principatum in Pictos iniisse dicitur. Ibid.
pag. 258, 259.

Ab eo Athelstanum (nescio quem) Anglorum regem, in loco qui ab eo El-
stan-furd nomen obtinuit prælio commisso, occisum ferunt; signo crucis
S. Andreæ in aere apparente, quo Picti et Scoti, ad tantæ victoriæ memo-

« AnteriorContinuar »