Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Anno Christi.

DCXII. Ædæ Allano in regno Hiberniæ successit Mælcobus illius filius, ann.
III. Tom. 6. pag. 515.

DCXIII. Bellum Cair-legion, ubi sancti occisi sunt, gestum fuisse Ultonienses
nostri annales annotant: sanctorum nomine Bangorenses illos monachos
MCC. intelligentes, ab exercitu Ædhilfridi Nordanhumbrorum regis, cum
Britonibus ad civitatem legionum (quam Cestriam hodie vocamus) dimi-
cante, interemptos: tom. 5. pag. 161. et tom. 6. pag. 476. de quo Gi-
raldus Cambrensis in libro secundo descriptionis Cambriæ, qui Illauda-
bilium inscribitur: "Ethelfridus nobilem legionum urbem destruxit, et
egregii illius Bangornensis monasterii monachos in auxilium orandi vo-
catos gladiis interemit."

DCXIV. Columbanus in Italia Bobiense construxit monasterium.

Tom. 6.

pag. 229. 481.484.

DCXV. Mælcobo in regno Hiberniæ successit Suibneus Mendius ann. XIII.

Tom. 6. pag. 515.

Comainus Brecc in Hibernia mortuus est. Ibid. pag. 533.

DCXVI. Petranus episcopus Luscanus in Hibernia obiit. Ibid. pag. 534.
DCXVII. Edhilfridus Nordanhumbrorum rex interiit, cum XXIV. regnasset

annis. Ibid. pag. 254.

Maclovius Britones Armoricanos, post septennalem terræ suæ cladem, a
maledictione sua absolvisse dicitur. Ibid. pag. 51.

DCXVIII. Coemgenus sive Keyvinus, Glindelachensis cœnobii fundator, annos

natus CXX. mortem obiisse dicitur. Ibid. pag. 525.

DCXX. Luanus (Ionæ, in vita Columbani, Lua dictus) Benchorensis cœnobii
apud Hibernos alumnus, claruit: qui centum solus monasteriorum fun-

dator extitisse dicitur. Ibid. pag. 476.
Deicola, discipulus S. Columbani, claruit.
Airedus, qui habitavit in loco Aird-sinnaidh dicto, et Colmanus filius Fia-

Ibid. pag. 58.

chra, in Hibernia floruerunt. Ibid. pag. 539, 540.

DCXXII. Ferquhardus, a Sodorensi episcopo Conano institutus, patri Eugenio

in regno Dalriedæ successit; ob diutinam et continuatam cum sacerdoti-
bus Britannicis consuetudinem Pelagianæ hæreseos suspectus. Ibid.
pag. 255.

DCXXIII. Virgnous tertius abbas Hyensis obiit. Successit Segenius, ann.
XXXIX. Ibid. pag. 239. 245.

DCXXIV. A Bonifacio V. ad Justum missum est pallium, cum literis jura metro-
politica Cantuariensis ecclesiæ confirmantibus. Tom. 5. pag. 91.

Ab Honorio I. Cantabrigiensi academiæ bulla data fuisse fingitur. Ibid.
pag. 159.

DCXXV. Paulinus (XII. Calendas Augusti ut habet Beda lib. 2. cap. 9. or-
dinatus genti Nordanhumbrorum antistes) vetustam Glastoniensium ec-
clesiam ex virgea ligneam fecisse, plumboque postea cooperuisse dicitur.
Ibid. pag. 141.

Gallus Hibernus, decem annis post excessum magistri sui Columbani, ut ex
Theodoro Campidonensi in vita S. Magni colligimus, mortem obiit; de
quo, ibid. pag. 505. et tom. 6. pag. 229. 279. 282. 487.

DCXXVII. Edwinus Nordanhumbrorum rex, Eboraci a Paulino baptizatus,

sedem episcopatus ibidem illi donavit. Tom. 5. pag. 100. 171.

[ocr errors][ocr errors]

Anno Christi.

In Albania, Ferquhardo Dalriedæ rege defuncto succedit frater ipsius Do-
nevaldus (Adomnano Domnallus Breccus dictus) qui Scotis Albiensibus
annis quindecim præfuit: ut in Ultoniensibus habetur annalibus. Tom. 6.
pag. 255.

Furseus, Foillanus et Ultanus, filii Philtani reguli Hibernici, claruerunt.
Ibid. pag. 539. Ad hunc annum in annalibus Ultoniensibus refertur
visio quam vidit Furseus religiosus episcopus. Post quam integro de-
cennio, ut apud veterem actorum ipsius scriptorem legimus, "verbum
Dei per universam Hiberniam prædicabat ; et ea quæ viderat vel au-
dierat omnibus populis Scotorum adnunciabat." Tom. 6. pag. 275.
DCXXVIII. Suibneo Mendio in regno Hiberniæ successit Domnallus sive Donal-
dus filius Aidi, ann. XIV. Ibid. pag. 515. Adomnanus ejus meminit,
lib. 1. cap. 9. et lib. 3. cap. 5.

DCXXIX. Honorius I. Hibernos australes ad Romanam Paschatis observatio-
nem traduxit. Ibid. pag. 243, 244. 501. 507.

DCXXX. Synodus Lech-leniensis hanc ob causam in Campo Albo habita est:
ubi Munnu (qui et Fintanus, Tailchani filius) veterem ordinem, Lasrea-
nus autem (qui et Molassus, Kiarelli filius) Lech-leniensis abbas, novum
ordinem defendebat, qui nuper de Roma venerat. Ibid. pag. 501-

505.

Eodem quo hæc synodus habita est mense (qui Martius fuit) Subne filius
Domnaill dux regionis Huamairche (al. Huwargi) a filio fratris sui juxta
rivulum Blathach occisus fuit. Ibid. pag. 504.

Mochudæus, qui et Carthagus, cum discipulis suis DCCCLXVII. e Rathe-
niensi suo monasterio pulsus, Lismoriam concessit; ejusque ecclesiæ
(quæ multitudinis virorum sanctorum postea factum est habitaculum)
primus episcopus ordinatus est. Ibid. pag. 475. 483. 510, 511.
Duodecim celebriorum ejusdem in Ratheniensi cœnobio discipulorum no-
mina: quorum primus Mochue filius Niellani; qui in vicino postea loco,
Cluain-dachran dicto, cellam obtinuit. Ibid. pag. 543.
Barrus (qui et Barrocus et Find-barrus, a parentibus vero Lochanus dic-
tus) apud Corcagienses claruit. Ibid. pag. 544. A Maccurbio Gregorii
papæ discipulo, Roma veniente, in Laginia institutus fuisse dicitur.
Quod si verum: Davidi Menevensi σvyxpovov fuisse illum, Giraldo
Cambrensi non facile fuerit concedendum. Ibid. pag. 520, 521.
Fechinus trecentis monachis, in monasterio Favoriæ sive Fouriæ a se con-
dito, præfuit: et insulæ cujusdam incolas ethnicos ad fidem Christi con-
vertit. Ibid. pag. 511. 537, 538.

Monenna virgo in Hibernia claruit: quæ in Terra Conallea (patre Maug-
thæo Yveachensium rectore) genita, Fochardæ primum, in agro Louthi-
ano, delubro constructo, virginibus CL. præfuisse; deinde Orbila sive
Servila abbatissa ibi relicta juxta Colmi montem consedisse et Kilsle-
viæ, in comitatu Armachano, alterum condidisse delubrum traditur.
Ibid. pag. 249, 250. Quod Moninnæ tamen sive Darercæ B. Patricii
sorori, ab aliis est attributum. Vid. supra, ann. DXVIII.
DCXXXI. Lasreanus et quinquaginta alii, post Lech-lenensem synodum ad
urbem Romanam pervenientes, compererunt hoc anno ab omnibus pariter

a Sliewmarge, sive Montis Margei. pag. 93. cum 505.

Anno Christi.

gentibus Dominicam paschalem die XXIV. Martii celebratam, quum a
Britonibus et Scotis die XXI. Aprilis observaretur. Tom. 6. pag. 505,

506.

DCXXXII. Ædanus, qui et Moedhogus, primus Fernensis archiepiscopus, mor-
tem obiit. Ibid. pag. 536, 537.

DCXXXIII. Edwinus, Nordhanhumbrorum rex, IV. Idus Octobris a Cedwalla
rege Britonum occisus est. Tom. 5. pag. 100. et tom. 6. pag. 202.
Lasreanus abbas Lechlenensis ab Honorio episcopus consecratus, cum sociis
suis tertio post iter Romanum susceptum anno in Hiberniam redierunt.
Tom. 6. pag. 505.

DCXXXIV. Quintus cyclus paschalis 84. annorum incipit: sub cujus initium,
Cummianus ad Segenium Hyensem abbatem, de controversia paschali,
scripsit epistolam. Ibid. pag. 245. 497. 500. 505.540.

Colmanus Stellanus abbas Tiridaglas; ibid. pag. 540. et Munnu sive Fin-
tanus Talchaini filius, qui Lech-lenensi synodo nuper interfuit, XII. Ca-
lendas Novembris (ut Tigernaci habent annales) in Hibernia mortem
obiit.

Cedwalla rex Britonum ab Oswaldo rege Æthelfridi filio interemptus est.
Ibid. pag. 202.

Ab Honorio I. Romano pontifice ad Honorium Cantuariensem et Paulinum
Eboracensem archiepiscopum duo missa sunt pallia; simul cum literis,
utriusque sedis jura metropolitica confirmantibus. Tom. 5. pag. 91.
100. Eboracensis ecclesia, recedente inde Paulino, per XXX. annos
proprium non habuit episcopum. Ibid. pag. 100. Aidanus enim, qui
ex Hy Scotorum insula ad prædicandum verbum Dei Nordanhumbris
hoc anno est vocatus, ab Eboracensi ad Lindisfarnensem ecclesiam sedem
episcopatus transtulit. Ibid. pag. 100. et tom. 6. pag. 240. 483.
DCXXXV. A Segenio Hyensi abbate ecclesia de Rechran sive Rachliniensis,
ut ex Ultoniensibus et Tigernaci annalibus intelligitur fundata est. Tom.
6. pag. 527.

Eodem anno, ut ex Ultoniensibus etiam annalibus liquet, mortuus est Er-
nanus sive Erneneus filius Craseni; per omnes Hiberniæ ecclesias cele-
bris. Ibid. pag. 502. 540. Putatur fuisse ille S. Columbæ monachus in
dorso Thomæ sepultus; quem Scotice sive Hibernice Ernene, Latine
Ferreolum dici posse, Adomnanus annotat. Ibid. pag. 540, 541.

Birinus, ab Honorio I. missus, Gevissis sive occidentalibus Saxonibus evan.
gelium primus prædicavit. Tom. 5. pag. 532.

DCXXXVII. Rothanum prælium in Hibernia gestum est. Tom. 6. pag. 255.

256.

Mochudæus, qui et Carthagus, abbas Ratheniensis et episcopus Lismorien-
sis, hoc anno, ut Ultonienses annales indicant, mortem obiit. De cujus
regula monastica, vidend. ibid. pag. 483.

Furseus, quum multis annis in patria verbum Dei annunciavisset, ex Hiber-

nia transiit in Angliam. Ibid. pag. 276.

DCXXXIX. Lasreanus sive Molassus, Kiarelli filius, Lech-leniensis abbas si-

mul et episcopus, in Hibernia mortem obiit. Ibid. pag. 505, 506.

A Furseo monasterium Cnobheresburgense inter Suffolcienses est conditum :
cujus cura fratri suo Foillano atque presbyteris Gobbano et Dicullo (Gob-
bonam et Tibullam alii vocant) commissa, ipse cum fratre Ultano per

Anno Christi.

integrum annum vitam egit eremiticam. Tom. 6. pag. 539. Vid. Be-
dam, lib. 3. hist. cap. 19.

DCXL. A Tomiano Armachano archiepiscopo, Columbano, Cromano, Dimao,
ct Baithano episcopis, Cromano, Erniano, Laistrano, Scellano et Segeno
presbyteris, Sarano aliisque doctoribus ei abbatibus Hiberniæ, de contro-
versia paschali et hæresi Pelagiana ad Severinum papam perlatæ sunt
literæ. Ad quas, de luce eo migrante, ab electo ejus successore Johanne
datum est responsum. Ibid. pag. 274, 275. 506, 507. 540, 541. Vid.
Bed. lib. 2. hist. cap. 19.

Furseus Hibernus ex Anglia in Galliam abiit. Ibid. pag. 275.

Oisseneus presbyter, Munnu sive Fintani discipulus, in Hibernia claruit.
Ibid. pag. 503.

Columba Dunkeldensis episcopus Cuthbertum puerum, Lindisfarnensem
postea antistitem, una cum Brigida virgine Hibernica suscepisse, et ali-
quandiu educavisse scribitur. Ibid. pag. 248. 257.

DCXLII. Domnallus filius Aidi, rex Hiberniæ, in fine mensis Januarii mori-
tur: succedentibus illi in regno Conallo et Cellacho filiis Mælcobi, anno
XVI. Ibid. pag. 256. 515. In Anglia Oswaldus rex Nordanhumbro-
rum die quinto mensis Augusti peremptus est. Tom. 5. pag. 164. In
Albania quoque Domnallus Breccus, filius Euchodii sive Eugenii, rex
Dalrieta ab Hoan rege Britonum mense Decembri interfectus est. Tom.
6. pag. 256.

DCXLIII. Kenewalchius patri suo Kinegilso in occidentalium Saxonum regno
successit. Tom. 5. pag. 137. 139.

DCXLVIII. Foillanus, episcopali ordinatione Roma a Martino pontifice ac-
cepta, post fratris Fursei excessum in Galliam, Sigeberti regis temporibus,
pervenit: ubi Gertrudis virginis dono monasterium Fossense super
Bervennam fluvium fundavit. Tom. 6. pag. 539, 540. Vid. Sigebert.
chron. ann. 648.

DCL. Murgeus et Lomanus episcopi in Hibernia claruerunt. Ibid. pag. 537,

538.

Monenna ex Hibernia in Britanniam profecta, juxta sylvam Ardernam in
Anglia duo monasteria, in Albania vero septem ecclesias construxisse
dicitur. Ibid. pag. 250.

DCLI. Aidanus Lindisfarnensis episcopus pridie Calendas Septembris obiit; non
Glastoniæ, ut pag. 456. sed Lindisfarnæ, ut pag. 536. cum Beda, lib. 3.
hist. cap. 17. et 26. sepultus. Finanus, ex Hy insula vocatus, illi suc-
cessit. Tom. 5. pag. 100. et tom. 6. pag. 240. 483. 523.

DCLII. Segenius quartus abbas Hyensis obiit. Successit Suibneus, ann. V.

Tom. 6. pag. 245. 542.

Aidhologus filius Camaini abbas Cluanamac-nois et Manchenus, qui et
Manichæus, abbas Meno-drochit in Hibernia obierunt. Ibid. pag. 542,

543.

DCLIII. Caminus de Inish-kealtair mortem obiit. Ibid. pag. 544.

Wilfridus tonsuram in modum coronæ spineæ a Dalfino Lugdunensi archic-
piscopo accepit; cujusmodi etiam tonsuram in Mailrosensi cœnobio
Cuthbertus suscepit. Ibid. pag. 489.

DCLIV. Colmanus episcopus, filius Guideldubh, in Hibernia obiit. Tom. 6.
pag. 536.

[ocr errors]

Anno Christi.

Foillanus episcopus, cum tribus discipulis, in sylva Carbonaria martyrio co-
ronatus, in Fossensi suo monasterio sepultus est. Tom. 6. pag. 539, 540.
DCLV. Penda Merciorum rex interiit. Ibid. pag. 250.
DCLVII. Suibneus quintus abbas Hyensis obiit. Successit Cummineus Albus,
ann. XII. ibid. pag. 245. qui S. Columbæ acta descripsit. Ibid. pag.
229.

Ultanus Ardbracanensis, ex Conchuburnensium sive Connoreorum genere
ortus, in Hibernia mortem obiit: ex quo Tirechanus ea didicisse se pro-
fitetur, quæ de actis B. Patricii retulit. Ibid. pag. 375. 534.
DCLVIII. Dermitius et Blathmac, filii Ædæ, regnant in Hibernia ann. VII.

Ibid. pag. 515.

DCLX. Colianus Glindelochensis in Hibernia obiit. Ibid. pag. 536.

Monenna virgo Lanfortini in Albania mortua est; Columba Dunkeldensi
episcopo adhuc superstite. Ibid. pag. 248, 249.

Decem Barri Corcagiensis discipuli in Hibernia claruerunt: inter quos Col-
manus filius Lenini, primus Clonensis episcopus. Ibid. pag. 535. 544.
DCLXI. Finano defuncto, Colmanus Hibernus in Lindisfarnensi episcopatu
successit; eique tribus annis præfuit. Tom. 5. pag. 100. et tom. 6. pag.
220. 240. 483. 535.

DCLXII. Cumminus Fada sive Longus, filius Fiachna occidentalis Momoniæ
regis, mortem obiit. Tom. 6. pag. 544.

DCLXIV. In Pharensi sive Whitbiensi conventu de legitimo Paschatis obser-
vandi tempore, inter Colmanum Lindisfarnensem præsulem et Wilfridum
Ripensis monasterii presbyterum, habita est disputatio. Ibid. pag. 497,
498. 507. 535.

Soluto conventu illo, Colmanus, cum iis quos in Lindisfarnensi insula con-
gregaverat Scotis et de gente Anglorum circiter triginta monachis, in Hi-
berniam patriam suam navigavit: atque in insula Vitulæ Albæ sive Inis-
bofinde commune illis construxit monasterium. Ibid. pag. 535. Eum
ex Anglia secutus fuisse dicitur Geraldus abbas Wintoniensis, cum tribus
suis fratribus et tribus virorum millibus: quibus monasterium in Conna-
cia Elitheriam, id est, Cervinam nominatum construxisse illum, vitæ ip-
sius scriptor narrat.

Calendis Maii eclipsis solis maxima facta est. In eadem æstate cœlum ar-
dere visum est. Subita orta pestilentia,"depopulatis prius australibus
Britanniæ plagis, Nordanhumbrorum quoque provinciam corripuit; et
Calendis Augusti in Hiberniam pervenit. Ibid. pag. 515, 516. Pestem
hanc ictericiam fuisse notat scriptor vitæ Geraldi Saxonis, sermone Hiber-
nico Budi Conayll dictam: eaque tot in Hibernia homines extinctos
fuisse addit, ut tertia tantum pars populi superstes fuerit relicta.
Eodem anno Tuda, qui apud Scotos austrinos Colmani loco Lindisfarnensis
ordinatus fuerat episcopus, peste sublato, Wilfridus Eboracensis creatus
est episcopus; triginta annis post episcopatum a sede Eboracensi ad Lin-
disfarnensem per Scotos translatam. Tom. 5. pag. 100. Hic abrogata
S. Columbæ regula quam Scoti introduxerant, S. Benedicti regulam in
regno Nordanhumbria a monachis observari primus jussit: tom. 6. pag.
483. neque Nordanhumbris solum omnibus sed etiam Pictis, quousque
regis Oswii protendebatur imperium, episcopus ille præfuit. Ibid. pag.

« AnteriorContinuar »